Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
30
HORACE,

Evandri manibus tritum dejecit ; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi ? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit ?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est : sensus, moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater, et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus, et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere : dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponene leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam mulier teterrima belli
Causa : sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, Venerem incertam rapientes, more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.