Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/346

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

336 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

florenorum, excepto religioso f ratre Mathia sacerdote, qui conuentum Suenburgensem petiit ibique deo ad modicum tempus famulabatur; a quo postea egressus ad vitam secularem tandem in mari Baltico finem suum compleuit ibique sub- 5 mersus est. Ceterum in festo sancte Trinitatis, cum fiatres in choro Kyrieeleyson inclioassent, predictus sacerdos Sueno denuo rediit, cenobium nostrum cum multitudine ciuium ingrediens, fratres e vestigio expulsurus, habens regie maiestatis litteras, quibus precipiebatur prefatis ciuibus, quatinus sacer- 10 doti domini Magni Gøe f tutum ferrent opem fratres e mona- sterio expellendo. Porro fratres noluerunt ante commestionem locum exire; remanserunt igitur ciues cum fratribus prandentes. Prandio vero facto fratres e cenobio exlruserunt. Il

��fol. 3^ Cap. II. I De Conuentu Viburgensi.

15 r\nno autem domini m.d.xxvii. venit quidam apo.s/ata ordinis Joannitarum cenobij Andworskow/ensis, magister Joannes Tackonis, qui ad hue habitum sui monasterii siue sue religionis portabat, inc/piens in ecclesia sui monasterii Lutheranam heresim predicare. Quodam autem die, finita

20 concione, deposito in ecclesia superpellicio, quo indutus fuerat in suggesto, cum ciuibus sue contionis auditoribus inde recessit, sacram edem Diui Joannis eiusdem vrbis postea visitans; et illuc sue pestifere hereseos auditores congregans frequentissime, illic sue venenate ligue virus euomuit. Et

25 gliscente indies sue pestifere doctrine errore et erroris fauore

1. f. .{pro ire) W, suppl. BC. 3. famtabat. {euanuit^ = ur) W; famulabatur BC. 10. tulu W; tutum BC, quod K pro aduerbio tuto accipi posse putat; quod etiam si passet, cum verbo precipiebatur parum apte conueniret; idemque dicendum est de coniectura Arnæ, qui in marg. C adscripsit. corr. tula; ego actutum scribendum esse \suspicor, quo aduerbio infra p. 3i9 , 6 usus est scriptor. 11. comestionem W, ut sæpe scribitur; comestionem BC. 13. ex- truserunt. &c. W. 15. apo I . . . ta W; suppl. ^BC. 16. Andwor- fkow-!..n W; Andworskowensis BC. 17. hitu3 I . . i mon. WB; sui suppl. C. 18. in-|...iens W; suppl. BC. 24. ligue W, ut sæpe scribitur; lingue BC, sed deleto n in C. 25. fauere W {non feruere, ut K dicit); favore B {sed o ex e corr.)\ favore C, sed corr. in favere, et in marg. Arnås rede: corr. -vore.

�� �