Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

350 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

subsecuti sunt; reducentes vero ipsos ianuam vsque ad aduentum proconsulum occluserunt. Qui, circiter horam meridianam aduenientes, lectores suos refeclorio fratrum, eosdem fratres ad fidem Luthera nice factionis conuersuros, ne fol. 14^ 5 dicam peruersuros, introduxerunt. Cum autem duas jj finissent circiter horam meridianam lectiones, et fratribus suam heresim persuadere non potuissent, vi eos e monasterio suo extraxerunt; cuihbet vero eorum vestimenta lecti sui et peluim e cella allata dederunt. Cum autem per cimiterium egressuri essent,

10 guardianum fratrem Gabrielem Pauli et fratrem Bernardum Pauli, 2™ viceguardianum, a fratribus ad carcerem traxerunt, quia litteras fundationis loci eis tradere noluerunt, vtpote quas ante alio conseruandas miserant. Fratres autem exeuntes Lundiam petierunt, Ipsi vero eodem die a carceribus absoluti

15 fuerunt, ea ratione, vt lectionem eorum hereticam visitarent. Quod guardianus prefatus acceptans iam seductus est, et vestem sue religionis post annum abiecit. Cuius deus optimus maximus ob immensam misericordiam suam misereatur. Cui sit honor et gloria ob hec beneficia ceteraque nobis et omnibus

20 singulisque creaturis suis ab exordio creaturarum vsque in hane horam collata, et pro omnibus et singulis donis nobis et eis vsque in sempiternum conferendis. Amen. ||

fol. 14'. Cap. V. II De Conuentu Haffnensi.

lluius conuentus expulsionis factio acta est eodem anno, 25 quo expulsi fuerunt Malmogenses, immediate ante eos; cuius historia, modus et processus inhumanissime expulsionis ae flebilissime profligationis in sequentibus inferius patebit.

11. ab fribus W, sed postea deletam esi b (a habent BC). 18. misereatur Ar/ias m BC; miBatur (=: miseratur) W. 21. collata tacite corr. K; coUat^ W, /. e. collatis, ut BC. 25. ante immediate . eos W; corr. K. Ex hoc capite 6 tantum versus W håbet; reliqua pars fol. 14" vacua est. In B Arnås hæc adnotauit: Totus bie aclus deest, vacuo spatio in libro relicto; in C idem fait, sed ultima verba Årnas 1726 sic correxit: aliquot foliis puris in libro relictis. Hoc si Arnås rede scripsit, aactorem libelli longiorem de haius conaentas expalsione narrationem habuisse saspicor, sed aliquo impedimento prohibilam faisse, ne hane in formam definitiaam redigeret.

�� �