Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/403

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

GESTA CNVTONIS REGIS. LIBER I 393

instigat hortaturque. ne mora ulla inceptum detineat. Ergo rex, consultu optimatum firmatus militumque beniuolenlia fisus, classem numerosam iussit || parari et uniuersam mililiam fol. 13*. Danorum undique moneri, ut slatuto die armata adesset et regis sentenliam audiens, qu§que imperarentur, deuotissime 5 expleret. Cursores mox prouintiae ex iussu doniini sui cunctam pergirant regionem; quietam quoque commonefaciunt gentem, ne quis ex tanlo exercitu deesset: quin omnis bellalor terr§ aut iram regis incurreret aut iussioni eius aduolaret. Quid ergo? Absque || conlradictione adunantur, instructique lo foi.14^ armis bellicis gregatim regi suo presentantur, ostentantes se paratos ad periculum et ad mortem, si tantum domini sui queant perficere uoluntatem. Rex autem, uidens populum innumerabilem, uoce preconaria iussit suam patefieri uolun- tatem: se uelle scilicet classem aduersum Anglos armare 3 5 dilionique suae omnem hane patriam ferro dolisue subicere. Quod ubi omnibus || uisum esset laudabile, elegit primum, fol. 14^ qui regnum suum deberent custodire, ne, dum alienum incaute appeteret, illud, quod securus tenebat, amitteret et, intentus in utroque, neutri imperaret. Habebat enim filios duos bonae 20 indolis, ex quibus primogenitum suo iunxit comitatui, natu uero minorem prefecit uniuersi regni dominatui, adiuncta ei copia militari paucisque primatum, qui puerulum sagaciter || instituerent, et qui huic consiliis armisque pro muro esseht. fol. is'".

4. Omnibus ergo rite dispositis recensuit comites expedi- 25 tionis; relictoque minore filio sua in sede adiit nauigium, uallatus armato milite. Nec mora: concurritur undique ad littora, circumfertur passim armorum seges multigena. Aggre- gati tandem turritas ascendunt puppes, eratis rostris duces singulos uidentibus discrimi||nantes. Hine enim erat cernere 80 fol. 15\ ieones auro fusiles in puppibus, hine autem uolucres in

2. beneuolentia BD. 5. sentcntiam, /. e. voluntalem. qu§que = quæquæ, quæcunque. 7. pergirare, /. e. circueundo perciirrcre. 10 — 11. adunantur .. presentantur: eiusmodi adsonanlias sæpissime håbet Mc scriplor. 18. ne// (eraso c) A. 21. natu/// {eraso m) A. 24. pro muris B; pro muro esse, cfr. Reg. I, 25, 16. 26. sua ex suo corr. A^; suo BD. 27. Nec mora frequenler dicitur apiid Vergilium et Ouidium. 28. armorum seges, cfr. Vergil Æn. III, 46. 29. turritas puppes, cfr. Vergil. Æn. VIII, 693; æratæ proræ ibd.IX,12I ; X, 223. 30. erat cernere: Vergil. Æn. VI, 596; VIII, 676.

�� �