Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/441

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE ESKILLO ET PATRVIS EIVS 431

Itaque dum aliquamdiu ibidem moratus fuisset, grauissimam inualitudinem incidit, et diuturno languore tabescens tandem a medicis desperatus est; ideoque procuratum est, ut oleo sancto inungeretur. Cumque presbiteri ceterique fideles huius rei gracia lectulo eius assisterent, subilo faclus in agonia omni », membrorum ae sensuum officio destitutus est, ita ut fere mortuus putaretur. Exemplus ergo carnis sensibus ductus est in spiritu ad quandam mansionem, totam interius quasi clibanum ardentem; ad quam cum propius accederet et curi- osius inspicere vellet, subito erumpens vapor incendij appre- 10 hendit incautum moxque in illam fornacem tlammiuomam traxit inuitum. Qui cum protinus ardere cepisset iamque nichil aliud nisi mortem et ignem eternum sibi superesse cogitaret, ecce miserante deo apparuit ei in vno diuersorij latere meatus quidam quasi tramitis angusti, de ostio ad 15 ostium ducens, qui eciam flam mis vacuus esse videbatur. Quem cernens et spe euadendi animatus, conatu, quo potuit, reptans ad locum illum refrigerij peruenit; et per illum ad ostium tendens celeriter exijt et fugit palpitans et tremens a facie ignis deuorantis. Moxque palacium quoddam regale et 20 amplum reperiens et illuc ingrediens vidit in eo reginam celorum et dominam angelorum, vultu et habitu mirabili choruscantem atque in throno glorie residentem. Ad quam pauidus et anheius accedens flagitabat obnixe, ut sui mise- reretur. Quem protinus illa dedignanter aspiciens atque 25 minaciter alloquens, quod ausus fuisset in conspectu ipsius apparere, mandat quantocius egredi et cruciandum ad ignem reuerti. Porro inter alios matri misericordie assistentes appare- bant ibi tres viri venerabiles, quorum vnus eiusdem ciuitatis episcopus erat, alter vero decanus, tertius nichilominus nescio 30 quid officij in eadem ecclesia amministrans. Hos itaque pre- fatus adolescentulus intuens ae reeognoscens, lacrimabiliter

1. moraretur B. 2. inualitudinem A; inualetudinem M; vale- tudinem E. 3. procuratum est AM; est om. E. 4. sco (= sancto) invngeretur A; sacro ungeretur E(M'?). pbri A; presbyteri E. 11. flammiuomam E(M); flammiolam A. 13. mortem et om. E. 19. et tr. A; ae tr. E. 21. illuc ABE; illud M. 22. et dominam A; et om. E. 26. in c. illius B. 28. assistentes E(M); assistesA; aftafi (= astantes) B. 30. tercius B; 3« A.

�� �