Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/483

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 473

resiliit. Vnde multo furore commotus supradictus Vlf de Loufnes aduersus illum, quem preducem constituerat, hunc eundem mutilatione membrorum damnasset uel suspendio, nisi eum Danorum postulatio defendisset. Postposito tandem hoc impedimento, more solito flatu compellente currebant, 5 donec aiite ciuitatem Tunsbergensem uela reuoluerent. Quidam uero illorum pontibus fixere funes, ciuitati adherentes; alii quidam anchoras iacientes aliquantulum ab oppido remoti fluitabant, quia tedio et compressione nauium ibidem affluen- tium affici contempserunt. 10

Caput IX.: De Tunsbergh et eius situ.

oitum loci huius eo possum euidentiori stilo depingere, quod in eo longiori tempore conuersatus mores hominum non minus quam locorum didici dilferentiam. Latitudo maris amplum quendam sinum profundens multis am/ractibus in- 15 sulas a corpore terre secernit, quarum una, nomine Nioterei, contra oppidum distenta porrigitur et positione sua portum preparat ciuitati, que maris in litore constructa pontes prebet adeuntibus. Piscium marinorum inibi multa copia, et aque dulcis inopia. Populosa satis (in estate propter nauium multi- 20 tudinem undique terrarum aduentantium) ciues honestos utrius- que sexus liberalitate et elemosynarum largitate preclaros håbet; sed uitiosa potatio et frequens ebrietas societatem conuictantium turbat et usque ad effusionem humani cruoris instigat. Mons quidam iuxta oppidum excreuit in altum, 25 preruptis undique rupibus quasi castrum quoddam fortis- simum, nusquara aditum pandens preter unam semitam humano ingenio fabricatam, que reclusa facilime hostes adire non patitur. In cuius cacumine pulchre constructa patet ecclesia beati Michaéhs honore consecrata, que cum suis 30

2. predux = nostrum »Lods«. 6. Tunsbergen (=-gensem) scripsi; Tunsbergem O, panim recta formå. 7 — 8. alii quidam S; alii quidem MA. 9. et compressione O; rectius vid. ex compressione. 10. contempserunt = noluerunt, aspernati sunt. — 12. eo posi- tum (!) S. 15. afractibus scripsi; tractibus O. 16. Nioterei {Norivagice: Njotarey) scripsi; mocerei O. 22. eleemosinarum S. 30. honore O; honori KL, fort. rectius, nisi malis in b. M. honore scribere.

�� �