Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS.

quibus communiter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam, et expressam, ac de verbo ad verbum de Induito hujusmodi mentionem. Volumus autem praesentes litteras in valvis Basilicae Lateranensis, ac Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariae Apostolicae de more publicari, et intra quatuor menses, eos, qui citra montes sunt ; qui vero ultra montes, intra octo menses a die publicationis hujusmodi numerandos, perinde arctare, et afficere, ac si eorum cuilibet personaliter intimatae fuissent : Decernentes ut earum transumptis, etiam impressis, Notarii publici manu subscriptis, ac sigillo Praelati Ecclesiastici obsignatis, eadem ubique habeatur fides, quae ipsis originalibus exhibitis, vel ostensis haberetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti declarationis, decretorum, voluntatum, prohibitionis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejusse noverit incursurum.

Dat. Romae apud sanctam Mariam Majorem, Anno incarnationis Dominicae 1589. Kal. Martii, Pontificatus nostri a. Quinto.