Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/559

E Wikisource
Haec pagina emendata est
555
de la servitude de l’homme


simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine uxore, quæ cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in Natura dari, quod ipsi posset illa esse utilius ; sed quod, postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide Prop. 27 p. III), et libertatem suam amittere ; quam Patriarchæ postea recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est Dei idea, a qua sola pendet, ut homo liber sit, et ut bonum, quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra (per Prop. 37 hujus) demonstravimus.

PROPOSITIO LXIX

Hominis liberi virtus æque magna cernitur in declinandis quam in superandis periculis.