Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est

comoedia ut sit omnibus isdem uorsibus.[1] 55
utrum sit an non uoltis ? sed ego stultior,[2]
quasi nesciam uos uelle, qui diuos siem.
teneo quid animi uostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit; <sit> tragico[co]moedia;[3]
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, 60
reges quo ueniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic seruos quoque partis habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragico[co]moedia.
nunc hoc me orare a uobis iussit Iuppiter
ut conquistores singula in subsellia[4] 65
eant per totam caueam spectatoribus,
si quoi fauitores delegatos uiderint,
ut is in cauea pignus capiantur togae;[5]
siué qui ambissent palmam <his> histrionibus[6]
seu quoiquam artifici (seu per scriptas litteras 70
seu qui ipse ambisset seu per internuntium),[7]
siue adeo aediles perfidiose quoi duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,[8]
quasi magistratum sibi alteriue ambiuerit.
uirtute dixit uos uictores uiuere, 75
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo uiro?
uirtute ambire oportet, non fauitoribus.
sat habet fauitorum semper qui recte facit,
si illis fides est quibus est ea res in manu. 80
hoc quoque etiam mihi in mandatis <is> dedit[9]
ut conquistores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent[10]

  1. 55 omnis Mueller, nam ómnibus isdem displicet
  2. 56 fit cod. (sit E ut vid.)
  3. 59 sit add. Leo
  4. 65 singula D ante corr.: singuli cod.
  5. 68 vel uti cod.
  6. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  7. 69 ambissint, item v. 71 ambissit edd. his addidi
  8. 73 sirempse Scaliger: Sisimilem rem ipse in (pro ipsam ?) cod. (v. 1; cf. Paul Fest. 515. ii Th. siremps dicitur quasi similis res ipsa)
  9. 81 is addidi
  10. 83 mandassent cod.