Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et meu’ pater nunc intus hic cum illa cubat,
et haec ob eam rem nox est facta longior,
dum <cum> illa quacum uolt uoluptatem capit;[1]
sed ita adsimulauit se, quasi Amphitruo siet. 115
nunc ne hunc ornatum uos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum seruili schema:[2]
ueterem atque antiquam rem nouam ad uos proferam,
propterea ornatus in nouom incessi modum.
nam meu’ pater intus nunc est eccum Iuppiter; 120
in Amphitruonis uortit sese imaginem
omnesque eum esse censent serui qui uident:
ita uorsipellem se facit quando lubet.
ego serui sumpsi Sosiae mi imaginem,
qui cum Amphitruone abiuit hinc in exercitum,[3] 125
ut praeseruire amanti meo possem patri
atque ut ne qui essem familiares quaererent,
uorsari crebro hic quom uiderent me domi;
nunc, quom esse credent seruom et conseruom suom,
hau quisquam quaeret qui siem aut quid uenerim. 130
pater nunc intus suo animo morem gerit:
cubat complexus quoiius cupiens maxume est;
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: ílla illum censet uirum
suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meu’ pater 135
memorat legiones hostium ut fugauerit,
quo pacto sit donis donatus plurumis.[4]
ea dona quae illic Amphitruoni sunt data
apstulimus: facile meu’ pater quod uolt facit.
nunc hodie Amphitruo ueniet huc ab exercitu 140
et seruos, quoiius ego fero hanc imaginem.[5][6]

  1. 114 cum add. Lachmann
  2. 117 huc ego pr. cum s. s. (om. sic) Charisius 53 et 144
  3. 125 abiit cod
  4. 137 donis sit Salmasius, rhythmo consulens
  5. 141-52 vide ne in pagina archetypi macula longa fuerit; tot versus hiant (vv. 141. 143, 145?, 146, 149, 150, 152)
  6. 141 fero hanc Fleckeisen : hanc fero cod.