PERSA IV. i
ACTVS IV
T o X I L V s IV.
Si quam rem accures sobrie aut frugaliter, 450 solet illa recte sub manus succedere.
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,
sic ei procedit postprincipio denique,
si malus aut nequamst, male res uortunt quas agit, 5
sin autem frugist, eueniunt frugaliter. 455 hanc ego rem exorsus sum facete et callide,
igitur prouenturam bene confido mihi.
nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,
ut ipsus sese qua se expediat nesciat. 10
Sagaristio, heus, exi atque educe uirginem 460 et istas tabellas quas consignaui tibi,
quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
Sagaristio Toxilvs ii
Sag. Numquid moror ? To. eiigae, eugae ! exornatu's
basiUce ; tiara ornatum lepida condecorat schema. tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet ! 465 sed satin estis meditati ? Sag. tragici et comici
numquam aeque sunt meditati. To. lepide hercle 5
adiuuas. age, illuc apscede procul e conspectu, tace. ubi cum lenone me uidebis conloqui id erit adeundi tempus. nunc agerite uos.
451 krme Scaliger : firme coei. 452 vel an(e denique disfiiigiie
456 bene pr. Boi/ie, ciii -turam displicct 463 tiara ornatum lepide condecorat tuum cod. : theatrum lepida condecorat schema codd. Pris- ciani i, 200 qtii testatiir schema priiiiae dccl. ei gen. fem. tiaratum
Sclioell 467, 468 V/; ■] 2-], -] 28) sec/. Ussing 467 aspice deprocul
inconspectum t. cod.
�� �