Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

138 C. Valeri Cat u Hi Liber

XCII

Lesbia mi dicit semper male nee tacet umquam de me : Lesbia me dispeream nisi amat.

quo signo ? quia sunt totidem mea : deprecor illam assidue, vcrum dispeream nisi amo.

��XCIII

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nee scire utrum sis albus an ater homo.

��XCV

Zmyrna mei Cinnae, nonam post denique messem

quam coeptast nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta fHortensius uno

  • * * *

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, 5 Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.

at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombri's saepe dabunt tunicas.

parva mei mihi sint cordi monumenta [sodalis], at populus tumido gaudeat Antimacho. 10

��XCVI

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest,

quo desiderio vetcres renovamus amores atque olim amissas flemus amicitias,

certe non tanto mors immatura dolorist 5

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

�� �