30 C. Valeri Cat nil i Liber
XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis manque vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse crcdens Thyniam atque Bithynos 5
liquisse campos et videre te in tuto.
o quid solutis est beat i us curis
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus la rem ad nostrum
desideratoque acquiescimus lecto? 10
hoc est, quod unumst pro laboribus tantis.
salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude :
gaudete vosque, o Lydiae lacus undae :
ridete, quicquid est domi cachinnorum.
XXXII
Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
meae deliciac, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris, illud adiuvato,
nequis liminis obseret tabellam, 5
neu tibi lubeat foras abire.
verum, siquid ages, statim iubeto
XXXIII
O furum optime balneariorum
Vibenni pater et cinaede fili,
cur non exilium malasque in oras
itis, quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo? .... 5
�� �