Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/115

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini uoluit (neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commouetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit) & has inquam ut iucunda quaedam uitae condimenta persequuntur.

In omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando uoluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit.

At certe formae decus contemnere; uires deterere, agilitatem in pigritiam uertere, corpus exhaurire ieiunijs, sanitati iniuriam facere; & caetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamue ardentius procurat, cuius laboris uice maiorem a deo uoluptatem expectet; alioquin ob inanem uirtutis umbram nullius bono, semet affligere; uel quo aduersa ferre minus moleste possit; nunquam fortasse uentura. hoc uero putant esse dementissimum, animique & in se crudelis; & erga naturam ingratissimi; cui tanquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficijs renunciat.

Haec est eorum de uirtute ac uoluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam inuestigari credunt humana ratione ueriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta,