Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
702
dissertatio quarta


nis, Chryseidem filiam redempturus, in graecorum castra venit cum corona et sceptro, quae Homerus esse narrat Apollinis[1].

Romani quirites romani sceptrigeri.

[3] At sive virga sive hasta σκῆπτρον graecis, uti «quiris» «priscis latinis» dieta: unde «quirites», «hastati», «sceptrigeri» romani reges erant.

Aquilae cur sceptris? cur hastis praefixae?

[4] Litui autem augurum virgae erant: unde in sceptris prefixae aquilae, avis in divinatione summe observata. Quia principio qui augures, iidem reges erant: vestigium, primum hominum regimen fuisse divinum, sub quo quae homines imperabant, dii imperare videbantur. Eadem ratione aquilae hastis praefixae, quae habebantur numina legionum: qua religione milites, dum sequebantur signa militaria, sequi numina, sequi auspicia credebant.

Cur sacerdotes ubique gentium coronati?

[5] Qui uterque mos heroicus custoditus romanis, sacerdotes autem ubique gentium aut mitris aut tiaris aut vittis coronati, testes sunt primos sacerdotes fuisse reges et prima regna divina. Quem morem gentium et recepere romani, quorum flamines vitta lanea caput revinciebant: postea, quia regum odio quodvis insigne regiuin abhorruere — ut, cum Marcus Antonius id pro rostris Caesari offerret, universa concio confremuerit — hinc flaminum vittas in fila lanea attenuata.

Grammaticorum error de vocis «flamen» origine.

[6] Unde videtur ex verarum ignoratione originum quam perperam grammatici[2] ab eo filo «flamines», quasi «flamines», dictos putant; qui, antequam vittas in fila deducerent, «flamines» vocabantur.

  1. Il., I, 14-5 [Ed.].
  2. Paolo Diacono, epitome di Festo, De verb. sign., ad v. «flamen» [Ed.].