Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

     58. Item ut nullus absolvat excommunicatum nisi tenta forma ecclesie, alias ad dampna et interesse tenebitur excommunicato et adversario vel eius heredibus[1].
     59. Item nullus alius preter nos et nostrum vicarium absolvat excommunicatum propter[2] inieccionem violentarum manuum[3] in[4] clericum ordinatum, sive sit modica et levis, nimia sive atrox, de qua nos vel noster vicarius videbimus sub pena sinodali[5], et quod[6] huiusmodi absolucio[7] sit irrita, prout est de iure attemptata.
     60. Item denunciare debet iste excommunicatum, qui habuit mandatum a superiore, sub pena sinodali et periurii propter inobedienciam[8].
     61. Item[9] ecclesia, in qua raptor bonorum ecclesie ius patronatus obtinet, est interdicta ipso facto et sacerdotes caveant, ne celebrent in eadem, postquam eis talis rapina pervenerit ad noticiam per requisicionem dampnificati, quia celebrans scienter[10] in ecclesia interdicta a iure vel ab homine est irregularis[11] secundum canonicas sancciones, similiter et loca sunt interdicta, ad que bona ecclesie vel eius pauperum violenter recepta deducuntur[12].
     62. Item rectores ecclesiarum debent excommunicatos denunciare monasteriis, ut et ipsi excommunicatos[13] eos habeant[14], quod si hoc facere[15] contempnerent[16], tunc debent denunciari diocesano infra mensem.
     63. Item caveant fratres ordinum mendicancium, ne aliquos inducant ad eligendam sepulturam apud eos[17], ne incurrant excommunicacionis sentenciam contra tales a canone promulgatam.
     64. Item nullus plebanus tenetur aliquod servicium de agris, ortis, domibus, areis, decimis, nisi ecclesiasticum.

     65. Item prohibemus[18], quod nullus laicus sacerdotem

  1. P. sacerdotibus.
  2. P. propter opuszczone.
  3. P. manuum opuszczone.
  4. P. et.
  5. W U. dodane trium marcarum.
  6. U. quod opuszczone, w P poprzednie et opuszczone.
  7. U. absolucio opuszczone.
  8. P. maledicionem.
  9. P. quatenus in.
  10. P. sciencium.
  11. P. pre glonaris.
  12. P. deducitur.
  13. P. pro excommunicatis.
  14. P. deberent.
  15. U. facere opuszczone.
  16. U. contempneret.
  17. U. eos quocunque.
  18. U. inhibemus.