Parens scientiarum

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Parens scientiarum
idus Aprilis 1231


Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universis magistris scolaribus Parisiensibus salutem et apostolicam benedictionem.

Parens scientiarum Parisius velut altera Cariath Sepher, civitas litterarum, cara claret, magna quidem sed de se maiora facit optari docentibus et discentibus gratiosa, in qua utique tamquam in officina sapientie speciali habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo rite conflatur, ex quibus prudentes eloquii mistici murenulas aureas vermiculatas argento cudentes et fabricantes monilia ornata lapidibus pretiosis, immo nulli pretio comparandis sponsam Christi décorant et decórant. Ibi ferrum de terra tollitur, quia dum terrena fragilitas fortitudine solidatur, lorica fidei, gladius spiritus et cetera inde fit christiane militie armatura, potens adversus aereas potestates. Et lapis calore solutus in es vertitur, quia corda lapidea Sancti Spiritus afflata fervore dum ardent, incendunt et fiunt predicatione sonora preconantia laudes Christi. Quare non est dubium, quin Deo et hominibus graviter displiceret, quisquis in civitate predicta gratiam tam insignem niteretur ullatenus disturbare vel disturbantibus se pro viribus potenter non opponeret et patenter. Unde cum super dissensione ibi diabolo instigante suborta, studium enormiter disturbante, questiones ad nos delatas audiverimus diligenter, eas potius provisionis moderamine quam iudiciali sententia de fratrum nostrorum consilio duximus sopiendas. Circa statum itaque scolarium et scolarum hec statuimus observanda, videlicet, quod quilibet cancellarius Parisiensis deinceps creandus coram episcopo vel de ipsius mandato in capitulo Parisiensi, vocatis ad hoc et presentibus pro universitate scolarium duobus magistris in sua institutione iurabit, quod ad regimen theologie ac decretorum bona fide secundum conscientiam suam loco et tempore secundum statum civitatis et honorem ac honestatem facultatum ipsarum non nisi dignis licentiam largietur, nec admittet indignos, personarum et nationum acceptione summota. Ante vero quam quemquam licentiet, infra tres menses a tempore petite licentie tam ab omnibus magistris theologie in civitate presentibus quam aliis viris honestis et litteratis, per quos veritas sciri possit, de vita, scientia et facundia necnon proposito et spe proficiendi ac aliis, que sunt in talibus requirenda, diligenter inquirat, et inquisitione sic facta quid deceat et quid expediat bona fide det vel neget secundum conscientiam suam petenti licentiam postulatam. Magistri vero theologie ac decretorum, quando incipient legere, prestabunt publice iuramentum, quod super premissis fidele testimonium perhibebunt. Cancellarius quoque iurabit, quod consilia magistrorum in malum eorum nullatenus revelabit, Parisiensibus canonicis libertate ac iure in incipiendo habitis in sua manentibus firmitate. De phisicis autem et artistis ac aliis cancellarius bona fide promittet examinare magistros, et non nisi dignos admittens repellet indignos. Ceterum quia ubi non est ordo, facile repit horror, constitutiones seu ordinationes providas faciendi de modo et hora legendi et disputandi, de habitu ordinato, de mortuorum exequiis necnon de bachellariis, qui et qua hora et quid legere debeant, ac hospitiorum taxatione seu etiam interdicto, et rebelles ipsis constitutionibus vel ordinationibus per subtractionem societatis congrue castigandi, vobis concedimus facultatem. Et si forte vobis subtrahatur hospitiorum taxatio, aut quod absit vobis vel alicui vestrum iniuria vel excessus inferatur enormis, utpote mortis vel membri mutilationis, nisi congrua monitione premissa infra quindecim dies fuerit satisfactum, liceat vobis usque ad satisfactionem condignam suspendere lectiones. Et si aliquem vestrum indebite incarcerari contigerit, fas sit vobis, nisi monitione prehabita cesset iniuria, statim a lectione cessare, si tamen id videritis expedire. Precipimus autem, ut Parisiensis episcopus sic delinquentium castiget excessus, quod scolarium servetur honestas, et maleficia non remaneant impunita; sed occasione delinquentium non capiantur ullatenus innocentes, immo si contra quemquam suspicio fuerit orta probabilis, honeste detentus idonea cautione prestita cessantibus carcerariorum exactionibus dimittatur. Quod si forte tale crimen commiserit, quod incarceratione sit opus, episcopus culpabilem in carcere detinebit, cancellario habere proprium carcerem penitus interdicto. Prohibemus insuper, ne scolaris pro contracto debito decetero capiatur; cum hoc sit canonicis et legitimis sanctionibus interdictum. Sed nec episcopus vel officialis eius seu cancellarius penam pecuniariam pro excommunicationis emenda vel alia qualibet censura requiret, nec cancellarius a licentiandis magistris iuramentum vel obedientiam seu aliam exiget cautionem, nec aliquod emolumentum seu promissionem recipiet pro licentia concedenda iuramento superius nominato contentus. Porro vacationes estive non extendantur decetero ultra mensem, sed vacationum tempore bachellarii si voluerint suas continuent lectiones. Inhibemus autem expressius, ut scolares per civitatem armati non vadant, et turbatores pacis et studii universitas non defendat. Et illi, qui simulant se scolares, nec tamen scolas frequentant nec magistrum aliquem profitentur, nequaquam scolarium gaudeant libertate. Ad hec iubemus, ut magistri artium unam lectionem de Prisciano et unum post alium ordinarie semper legant, et libris illis naturalibus, qui in concilio provinciali ex certa causa prohibiti fuere, Parisius non utantur, quousque examinati fuerint et ab omni errorum suspitione purgati. Magistri vero et scolares theologie in facultate quam profitentur se studeant laudabiliter exercere, nec philosophos se ostentent, sed satagant fieri theodocti, nec loquantur in lingua populi et populi linguam hebream cum Azotica confundentes, sed de illis tantum in scolis questionibus disputent, que per libros theologicos et sanctorum patrum tractatus valeant terminari. Preterea de bonis scolarium, qui intestati decedunt vel rerum suarum ordinationem aliis non committunt, sic duximus providendum, videlicet ut episcopus et unus de magistris, quem ad hoc universitas ordinaverit, recipientes omnia bona defuncti et in loco tuto et idoneo deponentes statuent certum diem, quo illius obitus in patria sua valeat nuntiari, et illi ad quos bonorum eius est successio devoluta possint Parisius accedere vel idoneum nuntium destinare; et si venerint vel miserint, restituentur eis bona cum cautela que fuerit adhibenda. Si vero non comparuerit aliquis, extunc episcopus et magister bona ipsa pro anima defuncti prout expedire viderint erogabunt, nisi forsan ex aliqua iusta causa venire nequiverint successores; et tunc erogatio in tempus congruum differatur. Verum quia magistri et scolares, qui dampnis et iniuriis lacessiti iuramento invicem sibi prestito a civitate Parisiensi dissipato studio discesserunt, visi sunt causam agere non tam propriam, quam communem: nos generalis ecclesie necessitate ac hutilitate pensata volumus et mandamus, ut postquam a carissimo in Christo filio nostro .. illustri rege Francorum magistris et scolaribus privilegia exhibita fuerint et de ipsorum malefactoribus emende taxate, Parisius licite studeant nulla prorsus de mora vel reditu infamia vel irregularitate notandi.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Dat. Laterani id. Aprilis, pontificatus nostri anno quinto.