Passio S. Katharinae

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Passio sanctae Katharinae Alexandriensis
inter 1033-1048


[1] Cum sanctorum fortia gesta ad memoriam posteriorum transscribimus quid aliud agimus, nisi, ut ita dicam, quoddam incentivum bellicum promovemus per quod imbelles animos auditorum ad bella dominica accendamus? Ut, cum pro laborum exerciciis coronas adquisitas audierint, iam certi de spe retributionis ardentiores fiant ad tolerandas passiones, hoc sane perpendentes, quia non leve aut inane constat esse premium pro quo sancti Dei corpora sua diris tormentorum suppliciis tradiderint.
Hec mihi causa extitit qua gloriose virginis Katerine memorabilem certaminis agonem stili officio proposui enarrandum ut, dum infirmioris sexus constantiam et imbecille etatis virtutem attendimus, hoc nobis ad ignominiam et opprobrium iure quis esse dicat, quod puellas teneras per ignem et ferrum ad patriam celestem tendere videmus et nos barbati homines nec per pacem Christum sequi curamus. Et forte aliquis dicat fidem catholicam, per totum orbem disseminatam, Christi nomen ubique gentium fateri et, quia christianitas in suis principibus iam religiosa iamque fidelis est, iam persecutionis procella detumuit, iam vincula et verbera, carceres et eculeos et cetera suppliciorum genera procul cessisse manifestum est, et ideo christicolis iure non potest inputari, si his nostris temporibus penalibus tormentis non probantur, quia persecutionis occasio, sedata pace, iam quievit. Huic, quisquis ille est, tale damus responsum: virgo hec non uniformi persecutionis genere inpugnabatur cui a fronte externus hostis, a tergo incunbebat domesticus et occultus; alia enim intelligenda est persecutio que inmanior et magis noxia est, et quam non materialis intorquet severitas, sed viciorum gignit adversitas. Porro hec generosa virago, gemina oppugnantium acie circumsepta, et furentem persequentium rabiem constanter evicit et conglobatas viciorum acies viriliter debellavit. Unde gemino gloriosa triumpho non inutiliter, ut spero, ad informandas mentes proponitur que puellari corpore sic sexum vicit et seculum ut et noxia carnis oblectamenta vitaret et victoriosa passione tormentorum genera superaret. De hac igitur pro edificacione locuturi tale sumamus exordium.

[2] Tradunt annales historie quod Constantinus qui gubernacula imperii a patre Constantio suscepit que uno et triginta annis moderator egregius tenuit pacem ecclesiis post decem annos quibus a persecutoribus vexabantur indulsit. Hic Constantinus eum rem publicam strenue in Galliis procuraret pretoriani milites Rome Maxentium, Herculii filium, qui privatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupaverunt. Inde inter Constantinum et Maxentium bellum civile exortum est. Maxentius siquidem, prelio fugatus, Alexandrie partibus sese recepit. Auditus autem Constantinum intra illiricum sinum, bellis undique consurgentibus, detineri, ipse repentina rabie incitatus ecclesiam Christi zelo idolatrie persequi instituit et ad profana sacrificia christianos aut premiis aut tormentis incurvare.

[3] Anno igitur regni sui tricesimo quinto residens in civitate Alexandrinorum fera per vicinas provincias misit edicta, iubens christianos diis suis immolare aut penalibus cruciatibus interire. Extat huiusmodi edictum, ab eo per regiones circumquaque et nationes emissum: Maxentius imperator his qui edictis nostris adquiescent salutem. Iubet nostra imperialis maiestas omnes orbis nostri incolas, divites et pauperes, ad nos usque convenire et nostre institutionis sententiam audire. Si quis iussioni nostre contraire presumpserit, sciat, se capitali sententia puniendum. Auditis itaque tirannice iussionis mandatis, fit conventus universalis ad pretorium regis.

[4] Postera autem die sedens pro tribunali iubet omnes introduci et preconis voce aeclamare ut ad templum deorum suorum omnes pariter convenirent et qua hora sacerdotes aris thura imponerent et imperator sollempne sacrificium diis offerret mox omnes incurvati ante simulacra deorum iuxta possibilitatem suam, divites quidem tauros et oves, pauperes vero volucres vivos offerrent. Porro imperator ut erat regio accinctus ornatu et militari ambitu stipatus preveniens obtulit sacrificium, tauros centum triginta; hinc reges et principes, hinc magistri militum, hinc prefecti et tribunicie dignitatis illustres persone, prout gratiores tiranno apparere nitebantur, formosa diis animalia immolabant; quibus vero ad sollempnem pompam sacrificiorum armenta non suppetebant passeres et volatilia que poterant inferebant. Auditur per universam civitatem vox diversa animalium, perfunditur tellus effuso sanguine bidentium, fit sonus [confusus] plausibus et choris alternantibus in tantum ut tremula tellus aut exultare aut sane indignari tantis mortibus videretur.

[5] Hac in urbe Alexandrinorum erat quedam puella annorum duodevigenti, speciosa valde, sed, quod pluris est, religiosa fide, que regis quondam [Costi] filia unica, patre iam defuncto, filie nomen amiserat, nomine Katerina. Hec parentum orbata solatio, tenera licet etate, familiam que successione hereditaria sibi inheserat pervigili cura gubernabat, non quia servorum aut ancillarum numerosa turba, quod inter prima mortales putant, delectabatur, sed quia non sine crimine esse putabat, si paternum censum avide retinens fame et inedia quem libet eorum perire pateretur, quippe que nichil cum mundo habere commune decreverat. De his tantum sollicita ex omni substantia patris paululum sibi reservabat, cetera in usus pauperum consumendo patrios thesauros penitus exhausierat. Non ipsa puellares iocos, non amatoria carmina videre aut audire volebat, divinis tantummodo et his attentius scripturis insistebat.

[6] Hanc pater ab annis puerilibus studiis liberalibus imbuendam tradiderat quibus decenter ornata tunc temporis nulla sophistice artis argutia poterat supplantari, et quamvis multi experiendi studio litterati obiectis eam questionibus attemptassent, stultos se et idiotas recognescentes, eam sane insuperabilem reliquerunt. Illa custos virginitatis sue taliter in palatio patris residebat, cum ex templo idolorum hinc sonus animamalium et tibicinum, hinc multimodum genus organorum auribus ipsius insonuit. Stupens itaque causam celeranter iubet inquiri. Quam eum ex nuncio audisset, assumptis secum aliquibus de familia, ad templum usque properavit, ibique queruloso gemitu deplorantes quosdam inspexit qui se christianos esse fatebantur, sed metu mortis ad prophana sacrificia impellebantur. Hinc vehementi dolore cordis sauciata deliberat erroneum huiusmodi sacrificium liberali auctoritate dampnare, simul et tiranni male sanum edictum improbare. Tenens itaque paululum intra se silentium, tacita quidem, sed ab alto fudit orationem. Hinc pectus et linguam Christi muniens signaculo audenter ad conspectum imperatoris prorupit ubi inter cesorum stragem animalium et aras, inmundi cruoris sorde contactas, supra omnes flagitiosus idolatra eminebat.

[7] Introgressa ergo beata virgo sic ait tiranno: Salutionem tibi, imperator, proferre nos et ordinis dignitas et rationis via premonebat si hec ista que cultibus demonum exhibes, quamquam in nullo proficua, sed omnino noxia sint atque dampnosa, si hec, inquam, creatori tuo impenderes et solam illius maiestatem adorandam intelligeres per quem reges regnant, per quem elementa mundi initium sumpserunt atque subsistunt, qui non innoxiorum cede animalium, sed fide et salutarium observantia mandatorum delectatur. Hunc temeritas humana in nullo pernitiosius offendit quam ut rationalis creatura rebus insensibilibus cultum divinitatis exhibeat et honorem invisibilis maiestatis ad visibiles transferat creaturas. Etenim malorum omnium inventor, diabolus, inter omnes scelerum suorum artes nulla dubios perniciosius appetit, nec alias a Dei cultu subtilius avocat quam ut, cum scianus nos Deo soli debere quod formamur et nascimur, hec omnia elementis mundi ascribi debere suadeat, quibus vos divinitatis numen attribuitis et, appositis nominibus, pro Deo singula atque universa veneramini, nulla alia ratione in hanc erroneam opinionem traducti, nisi quod coeternam Deo essentiam in se servare videntur, que plane a Deo ex nichilo facta sunt et in hanc mundi formam mirabili conspiratione sociata, que, sicut initium ex Dei creatione sumpserunt, ita perennitatem eius beneficio consequentur; et ideo coeterna Deo non sunt, quia impossibile est creaturam, temporaliter factam, creatori suo qui est sine tempore coevam esse et consempiternam. Ille enim solus est sine initio, a quo omnium rerum processit exordium. Talibus ergo divinitas non est asscribenda, que, sub Dei dispositione posita, non que sue voluntalis sunt faciunt, sed a Deo inposite serviunt rationi. Dii ergo non sunt plures, sed unus nascentium et viventium formator est Deus qui sicut omnia creavit ita imperio suo omnia coercet atque disponit. Tibi ergo, imperator, perpendere opus est, cum tu quidem homo sis et ideo mortalis, et tu, prout terreni imperii exigit principatus, multis mortalium milibus presis, si quis horum debitum tibi specialiter honorem alio conferret et alteri quamlibet, potenti aut impotenti, decollato sibi a te beneficio, famulaturus insisteret, num tu hunc reum maiestatis iudicares et quem promptiorem in tua fidelitate animadverteres, huic omnem honorem, deposito fraudulento, condonares? Miranda ergo est, sed timenda tibi Dei patientia qui, cum te sublimi imperio quod mortales magni estimant preesse hominibus voluit, tu tamen tantis eius ingratus beneficiis rebus insensibilibus attribuis quod conferre debueras illius magne maiestati.

[8] Cum hec puella [loqueretur / loquitur] imperator iamdudum, visu in virginem defixo, vultus ipsius claritatem et verborum constantiam tacitus considerabat. Dehinc in verba huiusmodi erupit: Speciosa quidem hec ista forent, o virgo, que asseris si rationis munimento fulcirentur. Nos vero non ignoramus omnes religionum sectas et universos sacrorum ritos rationalibus manasse primordiis. Romani namque principes, iusticia semper et religione mortales omnes preeuntes, totum in leges suas orbem redegerunt. Non ergo vana superstitio his uti cerimoniis quibus longa etas religionis auctoritatem dedit, et servata tot seculis fides sequendos monet nobis esse parentes qui feliciter secuti sunt suos. Vestre autem credulitatis secta ita superflua et irrationabilis est ut nulli sane menti recipienda videatur. Quid enim tam absurdam et ab humana ratione tam alienum quam ut Iesum quem iudei crucifixerunt Dei filium asseratis quem virilis ignara consortii virgo conceperit, conceptum clauso utero pepererit, qui a discipulo traditus crucis suspendio interierit, de cruce triduane sepulture moras pertulerit, de sepulchro, resumpto spiritu, surrexerit? Que sane omnia vana et nulli sapienti credibilia habentur. Nec sufficit vobis tam stulto errori adhibere consensum, nisi et immortales deos nostros: solem et lunam, temeraria insectatione condempnetis quorum beneficio utentes mortales honorem qui numinibus debetur non solvere sine offensione non possunt. Quem enim tam remota celi plaga et secreta orbis regio ab humana conversatione adeo servat ignotum ut magno deo, soli, votivam non exhibeat religionis culturam? Que gens tam barbara que lune celi divinos non attribuat honores?

[9] Ad hec summo tenus virgo ore subridens tiranno ait: Tota in errore vestra disputatio ex hoc esse patet quod iis de quibus sermo est et ceteris elementis divinitatis nomen inaniter attribuitis, nec illis inesse, sed preesse divinitatem [convenit], quia alterius adiumento divinitas sola non indiget, sed una in se et simplex atque perfecta est, quia incorporeus et invisibilis Deus est ad cuius nutum hec ipsa mundi elementa, velut factori suo famulantia, inpositis officiis subvenire conspicimus et pro meritis hominum, Dei iudicio, vitales aut corruptiores auras ingerunt. Nullam igitur divinitatis essentiam talibus constat inesse quibus officii naturalis observantia non ex proprio arbitrio, sed ex creantis pendet imperio. Aspice cursum solis luneque discursus et utrique cotidie per vicissitudines temporum vel ortum vel occasum repetendum. Superventu noctis sol diem perdit quem tamen nec semper illuminat dum nubium obiecto excluditur. Luna sui patitur detrimentum et plenitudinem luminis sub constitutione creatoris aut perdit aut recipit. Varios preterea siderum lapsos itidem considerare licet, accessum quoque maris et recessum quod, alternantibus motibus, aut sereno quiescit aut tempestate turbatur. Terra imbribus infusa mollitur, eadem aut gelu stringitur aut calore siccatur, quin et aspectu Dei metuens contremescit ac se imperio subditam motu ipso fatetur. Ipsum aerem perniciosior halitus sepe corrumpit et, dum gravaverit, efficit pestilentiam. Vincuntur fusis ad Deum precibus pluvie, et prolixa rursum serenitas supplicatione mutatur. Adverte igitur qualiter cuncta hec elementa aut inposite serviunt aut in usus hominum necessarios ex gratia conditoris vertuntur. Hec sunt que pro Deo venerantes adoratis, nec intelligitis quantam creatori contumeliam ad vestram, nisi conversi fueritis, eternam dampnationem infertis, qui unus et incommutabilis Deus, in se permanens, numquam desinit esse quod est, cuius consempiterna divinitas potenter omnia mutat nec mutatur. Quod si ita est, immo quia ita est, falso dii estimantur et error in promptu est. Desine igitur talia predicare que nulla valent ratione comprobari.

[10] Stupens imperator in verbis puelle ait: Quantum ex verbis tuis adverti fas est, si nostrorum philosophorum gimnasiis a primis annis erudienda presedisses nullo inferior in doctrina paruisses et deorum nostrorum numina divinitatis honore vacua nequaquam astrueres. Dum ergo nos incepta sacra peragimus te interim nos opperiri oportet, quia nobiscum itura es ad palatium et regiis honoranda muneribus si nostris adquiescis iussionibus. Hec dicens, accito clanculum nuncio, misit litteras regio annulo signatas per infraiacentes provincias ad omnes rhetores et grammaticos et quibus in doctrina fama celebrior [inerat et qui famosum] nomen [adquisierant] ut ii omnes ad pretorium Alexandrinum sine recusatione occurrant eo studiosius quo illos altis imperator honoribus donandos promittit et inter primos palatii suis interesse consiliis tantum si hanc concionatricem temerariam suis assertionibus superatam reddiderint et hunc imperatori optatum reportaverint triumphum, quatinus blasphemias quas diis magnis irrogaverat in suum caput refusas agnoscat, quia rationis ordo exigit ut primum arte oratoria qua se iactanter attollit revineatur, postmodum vero, si diis immolare detractat, penali cruciatu intereat. Paruit nuntius regis mandatis. Et expletis imperator sacrilegis officiis virginem iubet comprehendi et ad palatium duci, quam blando primum sermone cepit affari: Nomen, inquiens, tuum, puella, aut genus et quos in studiis liberalibus magistros habuisti penitus ignoro, sed speciosa facies et decora te alto sanguine ortam protestatur, et loquendi peritia in laudem refunderetur magistrorum, nisi in hoc uno oberrasses quod diis omnipotentibus derogando contumeliosa persistis.

[11] Respondens puella dixit tiranno: Si nomen queris, Katerina dicor, [Costi] quondam regia filia. Liberalium artium non ignobiles doctores quantum ad inanem mundi gloriam habui, de quibus, quia nichil mihi quod esset conducibile ad beatam vitam contulerunt, tota hec eorum memoria silescat. Postquam enim mihi sanctioris doctrine lux emicuit mox tenebrosam erratice doctrine noctem deserui. Audivi enim beatam vocem evangelii domini mei Ihesu Christi cui me sponsam et ancillam foedere stabili devovi, cuius numine inspiratus multo ante tempore ex voce ipsius propheta clamabat dicens: Perdam sapientiam sapientium et intellectum intelligentium reprobabo. Audieram et illud propheticum: Deus autem noster in celo omnia quecumque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquuntur, usque: qui confidunt in eis. Et alibi: omnes dii gentium demonia. Alioquin tu qui manu hominis formatos omnipotentes deos asseris quos corpore prostrato et vultu humili adoras, postquam me de cultura ipsorum suades, certum potentie sue experimentum ostendere debes. Dum enim sculptura artificis expoliti aut arte mechanica ex erea massa in hominem formantur aut in ligno et lapide velut sensu vigentia membra insculpuntur restat ut ora loquantur, oculi videant, aures audiant, manus palpent et cetera officium nature quod simulant peragant. Sin autem, vana plane religio, immo insania est talibus divine potentie honorem asscribi, qui nec cultoribus suis beneficia ulla prestare nec offensi se vindicare possunt, certe quia nec se esse sciunt, dum materia insensibilis, in quamcumque eam similitudinem insercris, nec forme gaudet nitore nec monstruose rei vilem imaginem exhorret, quin potius tanto est illis in templo marmoreo sedem habere quanto in immundis cloacis iacere. O igitur deos venerabiles quibus nec honor inpensus benivolentiam, nec contemptus parit offensionem! O felices talium numinum cultores quibus [invocati] in necessitate non assunt, in tribulatione non succurrunt, in periculis non defendunt!

[12] Regius interea nuntius, peragratis provincie finibus, Alexandriam revertitur ducens secum quinquaginta viros qui se in omni doctrina egiptiorum et artium liberalium, immo in omni sapientia mundi excellere ultra omnes mortales asserebant. Hos introductos imperator sciscitari cepit de doctrina et sapientia eorum.

[13] Illi e contra multa referunt et quod inter universos orientales oratorie facultatis et sapientie arcem tenebant. Sed tu, inquiunt, imperator, nobis habes aperire quanam causa e nostris sedibus evocatos huc venire voluisti, si magnum aliquid aut divinum est quod per nos tibi queras exponi. Ille respondit: Est penes nos iuvenis quidem etate puella, sed verborum affluentia et sensu, ut nobis videtur, incomparabiliter astuta que etiam viros disputando victos reddit et elingues, sed, quod altius rae urit, immortalium deorum nostrorum culturam inanem esse non solum asserit, sed vana simulacra demonum affirmat. Poteram sane hanc vi regia ad sacrificandum inpellere aut penalibus tormentis extinguere, sed pluris nobis esse videtur, si fieri potest, vestris eam argumentis inclausam confutare et ad viam rationis inflectere. Quibus si obstinatius restiterit ego eam exquisitis tormentis faciam interire. Vos autem si hanc superare prevalueritis altis vos muneribus donatos ad propria remittam, aut, si id potius eligitis, internis consiliis meis vos precipuos interesse concedam. Ad hec verba imperatoris unus eorum vehementer indignatus stomachanti voce respondit: O magnum imperatoris consilium! O memoria dignam sententiam, qui ob degenerem unius puelle conflictum sapientes mundi de remotis partibus iussit invitari, cui satis fuisse [poterat] unum ex clientulis nostris adversus omnes occidui orbis philosophos productum disputare, nedum tot sapientes unius causa puelle vexari compelleret. Sed quantulacunque est producatur in presentiam nostram, de qua dicis, puella ut cognoscat se nondum vidisse aut audisse, preter hodie, sapientem.

[14] Servabatur interea virgo sancta sub custodia, sola contra quinquaginta pugnatura, cui nuncius supervenit de consilio regis et de conflictu in crastinum constituto. Nichil tamen ex his famula Christi [turbabatur / turbatur], sed imperterrita milicie sue agonem domino commendabat dicens: O sapientia et Dei virtus altissimi, Ihesu bone, qui tuos milites, ne inter pressuras mundi formidare debuissent nec minis adversantium turbarentur, pia eos consolatione premunire dignatus es dicens: Dum steteritis ante reges et presides nolite precogitare quo modo aut quid loquamini, ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Adesto famule tue et da sermonem rectum et bene sonantem in os meum ut ii qui ad derogandum nomini tuo convenerunt non prevaleant adversum me, sed verbi tui virtute consternati, hebebatis sensibus, aut penitus obmutescant aut conversi nomini tuo dent honorem et gloriam, qui solus cum patre et spiritu sancto es et eris gloriosus in secuta. Amen. Necdum verba compleverat, et ecce angelus domini apparuit illi, cuius vultus claritate locus quo virgo clausa tenebatur mira choruscatione fulgurabat, ex qua virgo stupore et admiratione pene defecerat. Cui angelus: Ne paveas, inquit, Deo grata puella, sed constanter age quia tecum est dominus pro cuius honore certamen iniisti. Ipse affluentis verbi impetum fundet in ore tuo, cui non tantum non prevalebunt resistere adversarii, sed novo stuporis genere confusi convertentur ad Christum, et hi, cum palma martirii intra vite ianuam recepti, multos ad fidem Christi suo roborabunt exemplo. Tu autem brevi tempore cursum certaminis tui victoriosa morte consummabis, et sic inter choros virgineos suscepta immortali sponso perenniter adherebis. Ego sum Michael, archangelus testamenti Dei, missus a Deo hec tibi evangelizare. His dictis continuo discessit ab ea. Ad hanc vocem virgo Dei in agonia roborata exspectat quam mox vocetur ad laborem certaminis.

[15] Sedens itaque pro tribunali imperator memoratos oratores adesse iubet, puellam itidem ad pretorium iubens adduci. Illa triumphale crucis signum sibi inprimens inperterrita vadit ad palatium. Fit ex omni civitate concursus ad audiendas controversias disputantium. Stant ex adverso oratores, pomposo eloquentie fastu tumentes, stat et puella, fidens in domino. Illi torvo vultu inbecillam etatem contuebantur, ista corde tacito auxilium de celo postulabat. Stomachatur tirannus quod diem ingrato consumunt silentio. Cui puella: Tu, inquit, imperator, pugnam istam haud equo iudicio preordinasti contra unam puellulam quinquaginta oratores opponens, quos etiam regiis muneribus in premium victorie donandos promittis, me autem donativum nullum exspectare iubes. Ego vero huius, quodeumque fuerit, certaminis premio diu fraudari non timeo. Erit ipse mihi premium in cuius nomine pugnatura campum istum aggredior, Christus dominus, qui est spes et corona certantium. Unum a te quero quod mihi negare iure non potes, ut, si mihi sors victoriam contulerit, Deum meum vel tunc credulus adorare non differas. Indignatus ad hec tirannus: Non est, inquit, tuum nobis conditionem imponere. De credulitate mea cura te nulla sollicitet. Tu age quod agis. Nobis instat videre an deus tuus victoriam tibi annuerit.

[16] Hinc puella ad oratores conversa dicit: Postquam premiis incitati huc ad disputandum convenistis, seniores, et hic confluentem turbam ad audiendum spectare videtis turpe est professionis vestre nomen et coronam tacendo amittere. Si quis est in vobis attica eloquentia preditus aut latina oratione inbutus proferat in medium quod animo concepit. Hinc unus qui natu prior et rhetorum peritissimus videbatur respondit: Te potius audire primum debemus cuius causa laboriosum iter aggredi conpulsi sumus. – Ego vero, inquit puella, postquam, deposito gentilitatis errore, Christi sacramentis iniciata sum robustas et fuco verborum plenas dictiones quibus vos fultos ad instantem pugnam video occurrere, has, inquam, dictiones penitus abieci, philosophicas Homeri dissertiones et Aristotelis circumplectentes sillogismos, Esculapii quoque et Galieni sagacissimas latentium verum inventiones, sed et Philistionis cum Platone ceterorumque famosa auctorum volumina reprobavi. Et quamvis his omnibus adeo inbuta, adeo informata sim ut nullum in his mihi secundum repererim, tamen quia vana sunt omnia et a vera beatitudine aliena, hec ista penitus abrogans iudico me inter vos nichil aliud scire nisi hunc qui est vera scientia et credentium beatitudo sempiterna, dominum meum, Ihesum Christum, qui dixit per prophetam : Perdam sapientiam et intellectum intelligentium reprobabo. Hic est qui in preteritis generationibus viam et disciplinam iusticie preceptis salutaribus premonstravit, per que cultores suos ad inmortalis vite premia incitavit, qui genus humanum per diabolum a paradisi deliciis dolens exclusum his novissimis temporibus, cum esset invisibilis Deus, de virgine carnem assumpsit, per quam visibilis appareret, et presentiam suam nobis exhibuit ex qua et mirabilibus operum signis et nature passibilis experimentis nobis, quia Deus et homo esset verus, apparuit. Hic est dominus meus, hic est philosophia mea, hic est victoria mea. In huius nomine, si qua ingruunt, cuncta adversantia superabo, cui facile est in paucis et in multis salvos facere credentes. Necdum verba virgo sancta compleverat cum unus, furiali spiritu in risum excitatus, totam regiam aulam blashema voce replevit dicens: O cives, o romani imperii alta nobilitas! Usque quo hec stulta christianorum superstitio iniurias diis nostris irrogabit? Nimirum ingrati deorum beneficiis utimur si frivola puelle huius deliramenta inpunita pretereant. Et nos sane ab ea sperabamus insigne aliquid audire, postquam tanti estimata est, pro qua romane arcis patricius sapientes mundi sibi accersiri voluit. Et ecce principium orationis sue fecit de quodam Ihesu quem christianorum fabule Deum suum esse testantur qui quondam a discipulo suo traditus et morti adiudicatus [nec] in ipso mortis periculo sibi adesse potuit. Hunc discipuli sui nocturna fraude sublatum mentiti sunt post triduanam sepulturam, triumphata morte, surrexisse et ad cumulum figmentorum suorum in celum ascendisse testificati sunt. Ad hec virgo respondit: Ego principium orationis mee iure ab ipso cepi qui est rerum omnium principium, fons et origo bonorum, per quem Deus pater hanc inexplicabilem mundi formam, cum non esset, condidit, qui sane omnia, et me et te inter omnia, creavit, et ut multa paucis includam, ipse est ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia visibilia et invisibilia constant. Cui rhetor: Si Deus, inquit, ut asseris, aut Dei filius erat mori quomodo potuit? Si homo, mortem superare quomodo prevaluit? Hoc plane contra totius mundi rationem et legem nature esse constat ut inmortalis mori possit et legem mortis vincere queat mortalis, cum utique, etsi aliquo modo concedatur ut Deus aut homo debeat predicari, certum sit alterutum fieri posse, simul utrumque esse non posse. Cui virgo respondit: Vestre, ut video, controversie hec est subtilitas ut in eo quod credere non vultis, recepta parte una, quod integrum est subruatis, videlicet ut, cum Deus sit, homo esse non possit, tanquam omnipotenti Deo hoc inpossibile esse constet ut qui potenter de nichilo omnia [et hominem creavit, de nichilo] idem Deus sustantivam hominis formam induere non posset per quam invisibilis videri et inpassibilis mori potuisset. Tu vero, si rei veritatem scire peroptas, depone false sapientie supercilium et assume formam discipuli ut, cum ex rebus inennarabilem Dei potentiam agnoveris, velut tunc credulus non deroges in eo, hominis quum voluntarius assumpsit infirmitatem. Nam cum in re omni inestimabiles sint divitie Dei, maxime in honore sui nominis approbando, provocandis ad fidem hominibus maiestas vera ostenditur ubi virtus imperiosa mortuis vitam refundit, cecis lumen restituit; huius nimirum singulariter est admiranda deitatis potentia, qui non magicis carminibus, sed sola divina potentia mortuorum spiritus revocat ad corpora, cuius potenti virtute claudis gressus redditur, leprosi mundantur. Que si ab eo gesta non credis fieri ab hominibus in nomine eius vel certe multotiens facta cognosce. Qui si Deus non esset mortuis vitam dare non posset. Si homo non fuisset mori ut homo non potuisset. Nam idem Christus Deus est qui mortem sua [in] carne suscepit, est idem Christus homo et qui mortem sua divinitate destruxit. Idem quippe Dei filius qui divinitate mori non potuit carne mortuus est quem mortalem Deus inmortalis suscepit, et idem Christus, Dei filius, carne mortuus surrexit quia inmortalitatem sue divinitatis carne mortuus non amisit. Mors itaque non Christum, sed in se Christus mortem occidit. Non est igitur tam inops fidei nostre aut egena defensio ut in sui defensione externis tantum innitatur testimoniis. Tu autem, si adhuc incredulus dubitas, audi immundos demoniorum spiritus quibus divinitatis numen attribuitis, audi, inquam, sub huius vocabuli invocatione conterritos Christum Deum et Dei filium non negare ac velut reos, cum tormenta seviunt questionum, non quod placet dicere, sed quod extorquetur fateri; igitur, si fidei nostre credulitatem derogatis, diis saltem vestris credite, aut si ulterius pudor non est, negent certe homines quod demones etiam confitentur. Sed dicis mihi, quia varia demonum commenta pro ratione et volubilem immundorum spirituum sententiam pro fidei proponam experimento. Ego plane non ut Christus spirituum immundorum testimoniis indigeat, hec intersero, sed quia invita demonum confessio non levi estimatione pensanda est, quia, nisi invisibilibus cruciatibus agerentur, [libere utique pro se facilius dicerent quam semper contra se mentirentur]. Sed te miror, formam totius scientie preferentem, Christum Deum non esse non solum dubitare, sed mortis opprobrio maiestatem ipsius derogando obscurare, cum tu ipse pernoscas vestrorum auctorum volumina testari eius divinitatem et crucem quam irrides proferre, ex quibus interim duorum tibi profero exempla. Plato enim quem doctissimum ac sapientissimum perhibetis, cum de reverenda Christi maiestate loqueretur, his verbis etiam signum illius intimavit, futurum astruens deum cuius signum circumdatum et deversatum est. Sibille perinde predivina, ut asseritis, carmina proprietatem sancti nominis personarunt cum dignitate nature. Hec eadem Deum postea uno versu crucemque signavit quam vos erroneis disputationibus refutatis, predictum poema ita ponens: Felix ille deus ligno qui pendet ab alto. Vide disputantibus quidem verbis expressam utriusque confessionem. Ille futurum designat, quia manifestandum in homine designat, hec felicem vocat, quia divinam previdet in hominis fragilitate virtutem et in eiusdem hominis morte victoriam, quos tamen non iccireo sequi convenit, quia his velut per somnium veram sapientiam loqui aliquando permissum est, neque ut gentilitas ex Deo presentiam meruisse videretur, sed ut Christum, Deum ac Dei filium, etiam vestri loquerentur auctores qui, cum pene in omnibus falsi sint, in hoc probabilius erraverunt. Ecce tibi pauca de mullis [protuli]. Si te ad credendum non alliciunt audita et visu probata rerum miracula vel invitam demonum animadverte confessionem, quod, si nec his dignum consentire estimas, vel tuis crede auctoribus, nam nec in hoc me preiudicare habes quod immundorum spirituum quos vos pro diis colitis aut vestrorum testimoniis auctorum utimur pro approbatione fidei christiane. Poteram equidem tibi ex scriptura sacra que spiritu divinitatis est condita, poteram, inquam, tibi intemerata testimoniorum mille proferre signacula, sed speciosa est victoria adversarium telis suis velut propriis laqueis irretire et auctorum suorum testimoniis confutare, quia quorum fidem [non] aspernaris, eorum testimonia non [respuis]. Ecce me Christi fide munitam dii tui loquentem, si aures habent ad audiendum, audiant et si possunt prohibeant, aut tu certe pro eis loquere et ego respondebo. His auditis rhetor respondit: Si predicta, miracula, ut credi iubes, manens in homine Deus prestitit, nunquid suscipere [penam] et pati crucem debuit? Aut quam ob causam alios erepturus a morte, ipse etiam morte non caruit? Vel certe quo modo aliis proderit qui sibi prodesse non potuit, cum in sua liberatione etiam aliis spem liberationis contulisset? Ad hec virgo respondit: Et in hoc etiam estimatio tua fallitur si in crucis affixione inpassibilem Deum passionem doloris et mortis sustinuisse arbitraris. Non enim natura celestis crucis sensit iniuriam, sed assumpte in Deum infirmitas carnis, nam inconprehensibilis et liber ab omni passione Deus nec pati potuit nec teneri, sed quendam de diabolo per assumptum hominem egit triumphum, cum in ligno materiam carnis inponens eum sine sui iniuria per hominem superavit, qui hominem cum Dei iniuria egerat in delictum. Homo ergo, non divinitas, cruci affixus est, et qui peccaverat per lignum fixus in ligno est. Hec Deo fuit assumendi hominem precipua ratio vel voluntas ut peccatum ab homine contractum per hominem tolleretur et ab illo fides resurrectionis inciperet quem primum resurgere debuisse constaret. Potens equidem erat Deus per angelum quemvis aut per aliquam celestem virtutem prostrato diabolo hominem eripere si voluisset, sed omnia cum ratione agens Deus sic modum statuit victorie ut qui hominem subiugarat per hominem ipse vinceretur.

[17] Hec et alia multa dum beatissima virgo dissereret stupefactus rhetor et cuncti oratores quid contrahiscerent nesciebant, sed turbati atque confusi manifesta Dei virtute invicem se contuentes obmutuerunt. Quibus indignatus imperator cum furore sic ait: Quid vos ignavi et degeneres, hebetatis sensibus, sie ommutescitis? Siccine vos, debilitatis viribus, virtus feminea perdomabit? Num salis superque esse poterat ad ignominiam omnium philosophorum si quinquagenae aut eo amplius femine verbis unum e vobis evicissent? Nunc autem, o pudor! Quinquaginta robustissimos oratores, ab externis mundi partibus electos, una puella turbine verborum suorum eo attonitos reddit ut hi quid vel contra mutiant prorsus non habeant. Dehinc unus quem sibi magistrum et ducem preesse ceteri fatebantur tiranno ita respondit: Hoc unum tibi, imperator, dicam, unde orientalium turba oratorum testis nobis est constantissima, quod usque in presenti auditorio nullus se nobis antehac in verbis et mundi sapientia conferre presumpsit, si autem iactantius conserere verba presumpsit continuo victus et confusus recessit. De puella vero ista longe alia ratio est, in qua, ut vera tibi loquar, non animalis homo loquitur, sed divinus quidam spiritus qui sane haud mortale sonans nos in stuporem et admirationem adeo convertit ut ad iniuriam ipsius Christi de quo loquitur aliquid dicere aut penitus nesciamus aut omnino formidemus. Nam ut Christi nomen et divinitatis eius potentiam simulque crucis ipsius ministerium predicari ab ea audivimus confusa sunt viscera, corda nostra tremuerunt et omnes corporis sensus stupendo aufugerunt. Unde te diutius fallere, imperator, nolumus, sed constanter fatemur [quod], nisi aliam sectam probabilioribus experimentis ventilatam de diis quos huc usque coluimus nobis ostenderis, ecce omnes convertimur ad Christum, quia ipsum [verum] Deum et Dei filium confitemur, per quem tanta mortalibus beneficia prestantur que per virginem istam audivimus.

[18] Audiens hec tirannus, precipitibus furiis agitatus, accenso in medio civitatis vehementissimo igne, iussit omnes, ligatis manibus et pedibus, penalibus incendiis cruciari. Qui dum traherentur ad ignem unus eorum ceteros hortabatur dicens: O socii et commilitones mei, quid agimus? Postquam nostros Deus longos miseratus errores ad hanc suam gratiam vocare dignatus est ut vel in fine fidei sacre privilegio et sancti nominis cognitione non fraudemur cur non properamus ante vite exitum ipsius signaculo et sacro fontis utero innovari? Cum hec diceret rogabant unanimiter pretiosam virginem Christi ut lavacro salutifero perfunderentur. Quibus electa Dei ait: Ne paveatis, o fortissimi milites Christi, constantes estote et de baptismo solliciti ne sitis. Erit vobis salutare baptismum sanguinis vestri perfusio et ignis iste cruciatorius flammeum spiritus sancti ignem vobis inferet. His dictis assunt ministri et, iussu imperatoris, ligatis manibus et pedibus, sanctos Dei martires mediis flammis ingerunt et sic inter estuantes flammas incendii dominum confitentes felici martirio coronati ad dominum migraverunt tertio decimo die mensis Novembris. In quibus illud comparuit insigne miraculum ut indumenta eorum aut capilli capitum eorum nullam ab igne lesionem sustinerent. Vultus autem illorum rosei coloris decore emicabant ut dormientes potius quam extinctos putares. Unde multi conversi ad dominum crediderunt. Horum corpora christiani noctu rapientes sepelierunt.

[19] His itaque gestis tirannus videns sanctam virginem immutabiliter fidei tenere constantiam nec minis aut terroribus turbari arte quadam temptat animum illius emolliri ut ad profana sacrificia vel promissis infractam valeat inclinare. Dixit itaque illi: O virgo generosa, o digna imperiali purpura facies! Utinam advertat iuvenilis prudentia tua quanto erga te dolore sollicitor quod immortalium deorum nostrorum culturam non solum aspernaris, sed et spirituum immundorum in eis maleficia esse testificaris quibus cultores suos fallendo decipiant et subtilibus insidiis deceptos infernalibus penis obnoxios faciant. Unde te ab hac temeraria laceratione resipisci convenit ne et ipsi tanto magis iniuriam sibi illatam ulcisci incipiant quanto ipsi adhuc tui patientes meritos tibi non inferunt cruciatus. Consule ergo iuventuti tue et sacrifica diis nostris et eris secunda post reginam in palatio meo, et ad nutum tuum cuncta regni negotia spectabunt, ut quos dignos honore iudicaveris, hii regiis donentur honoribus, quos autem inhonoros manere iusseris, illis sufficiat intra domorum suarum latibula vel manere inglorios. Intra regnum meum adhibeas quos velis, excludas quos [decreveris / velis]. In aulicum ministerium recipiantur quos recipis, abiiciantur quos deiicis. In hoc uno a te distet regina quod, regio thoro iuncta, legali matrimonio non fraudabitur, ceterum tu imperialibus consiliis, tu provincialibus edictis princeps et moderatrix eris. Nec hoc solum vacat. Facio et ego tibi sceptifere imaginis statuam in medio civitatis erigi, a cunctis civibus salutandam, ab omnibus venerandam. Reus mihi maiestatis fuerit qui insalutatam preterierit. Nulli quamlibet noxio venia negabitur qui se hanc ad statuam pronior rogaturus inclinaverit. Postremo in quo te altius beare valeam, nisi intra deas templum tibi de insigni marmore erigam? Hinc virgo in risum paulo excitata tiranno ait: O me felicem honoris privilegio cui erigatur statua ab hominibus salutanda, ab hominibus veneranda! O me, inquam, felicem, si vel hoc unum merear ut fiam aurea! Sed nec ex toto infelix ero si vel argenteam esse contingat. Erit inter trapezelas contentio de estimatione ponderis et pretii. Quod, si ne id [quidem] fortuna prestiterit, sim, si ita necesse est, quovis ignobili metallo aut certe expolita de marmore, dum salutationem a commeantibus, venerationem a conviantibus, ut promittis, inveniam. Verum cetera liniamenta statue mee quolibetcunque metalli genere in formam conveniant, hoc unum a te, imperator, si fas est, scire preopto que erit illa insignis materia alens, vivificans atque discernens ex qua oculi ad videndum, aures ad audiendum, os, lingua ad loquendum et cetera queque informentur, que sensu vigentia salutationes hominum audiant, videant et intelligant, nam si hec defuerint quid refert mihi feminei vultus decorem dari an simie turpem imaginem aptari? Sed dicis michi: Non erit ignobilis memoria cum pretereuntes formam huiusmodi intuebuntur et dicent: Hec est illa egregia virgo Katerina que Deum suum relinquens hoc tam felici commercio vitam suam memori evo conservavit. O, me tunc infelicem cum me inanibus fabulis vulgi honorabit insania! Veruntamen si sit hec interim inanis recordatio quantumlibet in honorem dum regio metu pressus hanc mihi vulgus venerationem exhibeat, sed aves celi haudquaquam istud verebuntur dum milvius et corvus, undecunque avolantes, sedem in me sibi usurpabunt et immunda digesti cadaveris proluvie faciem meam innotabunt. Quid interim pueri facturi sunt qui divinum cause misterium venerari nescientes huc simul egesturi convenient? O decus! O mihi expetendum apostasie meritum privilegium pro quo Christum relinquere et demonum cultibus me iubet imperator inherere. Quid tu ad hec imperator? An in diebus meis hec statua insignis erigetur? Erit scilicet ex hac mihi vita iocundior, etas productior, aura salubrior, census opulentior? Si autem, in morte resoluto corpore, hoc decus forme mihi instauratur quero an mihi hoc prestare valeat ut caro mea non videat corruptionem et libera a vermibus servetur ad resurrectionem. Que interea anime per hanc quam promittis statuam prestabitur beatitudinis corona? Desine ergo, imperator, desine talia iam suadere que sit scelus etiam cogitare. Stultum valde est te in hoc elaborare in quo laboris nullum poteris emolumentum adquirere. Christus me sibi sponsam adoptavit. Ego me Christo sponsam indissociabili federe optavi. Ille gloria mea, ille generositas mea, ille amor meus, ille dulcedo et dilectio mea? Huic semel dicatam non rerum blandimenta me, non exquisita tormenta ab eius confessione unquam poterunt exterrere. Tunc Maxentius ait: Consulere quidem iuventuti tue. Si adquievisses, virgo, decreveram, sed quia non solum obstinata mente oblatos honores, sed et salutem et vitam te parvipendere video, ecce ego austerioris iudicii inibo consilium, ut tu sane diis nostris sacrifices aut crudeli morte intereas. Cui puella respondit: Cum ipse rex celorum, Deus et dominus meus Ihesus Christus, pro me a diabolo temptari, a iudeis comprehendi, ab iniquo iudice morti adiudicari non renuerit dignum est ut et ego pro eius nomine non solum penas, sed, si sic necesse est, etiam mortem sustineam. Ipse se pro me Deo patri sacrificium dedit, gaudium mihi est ut et ego illi me hostiam gratam offerre merear. Tu nunc gloriaris quod in me et in servis Dei potestatem habeas, veniet tempus, et prope est, cum diabolus suam in te potestatem exerceat, et penas quas servis Christi ad tempus ingeris, tu in eternis cruciatibus recipies. Ego autem tanto me gratiorem futuram esse confido quanto pro eius nomine momentanea tormentorum genera sustineam. Tu nunc iniquo iudicio me solam queris perdere. Fateor sane quia sola ad Christum non propero, nam de hoc palatio tuo numerosa turba iam Christo annumerata est. Hinc tirannus ira et furore inebriatus beatam virginem iussit a ministris comprehendi et expoliatam scorpionibus cedi, dehinc obscuro carceris ergastulo claudi. Ubi cum duceretur constanter tiranno ait: Ego plane in eius nomine libens flagellis cedi, ego tenebrosi carceris [horrorem amplecti gaudeo, qui corpus suum pro me dedit ad flagella, qui mundum pugillo continens carceris angusti claustra non refugit]. Tu mihi tenebras ingeris; certum sit tibi quia per has lux perpetua mihi paratur, tibi autem tenebre eternales succedunt. Tunc iussa tirannica ministri explentes ferreis virgis corpus tenerum lacerabant, et dum verberando alii deficiebant alii succedebant. Manet interim virgo [constans et Deum] laudans in verberibus et Deo gratias agens. Sciscitatur tirannus an verberibus infracta regiis mandatis obediat ut relaxetur a pena. Sed virgo feriente robustior, imperatore sublimior, sciscitanti constanter respondit: O canis impudentissime, fac quodcunque nequissima mens excogitare potest. Ego per penas illi me reddere habeo qui me per penas redimere dignatus est. Talibus cruciatibus quandoque videbis me cum sanctis in gloria, tu vero eternis cruciatibus deditus dolebis, tanta et talia in me et in ceteris famulis Christi prevaluisse. Clauditur ex iussu virgo regio in carcere tenebroso, fame et siti bis senis diebus crucianda sub prefinito edicto, ne celi lumen videat, ne aliud quam tenebras horrendas inspiciat. Sed nec in his Christus famulam suam deseruit. Assunt illi angeli de celo, confortantes eam et inestimabili claritatis fulgore locum penitus irradiantes adeo ut custodes qui a foris excubias observabant pre timore in stuporem mentis converterentur. Nullus tamen horum tiranno nuntiare quod viderat presumpsit pro feritate sua. Accidit autem ut Maxentius pro causis instantibus extrema regionis confinia adiret. Pernotuit interea regine crudelissima viri sententia de beata Katerina, qualiter innocentem virginem per sapientes seculi tractasset, et quo modo illi, puellaribus verbis evicti et ad fidem Christi conversi, gloriosa passione de mundo emigrassent, de quo facto vir eius indignatus, dum virgo diis libamina offerre noluisset, diris cesam scorpionibus sub arta custodia carceris iussisset recludi, ubi per duosdenos dies iuxta crudelis regis sententiam puella innocens nullo cibi alimento frueretur. Audiens regina ferale coniugis edictum, licet gentili errore teneretur, tamen animi ingenita bonitate tenere etatis sortem miseratur iniquam. Fit anxia videre faciem virginis et colloqui, sed ne id persentiscat vir eius vehementer formidat. Talia meditando regina domum solitaria deambulabat. Fit illi optato eventu obviam princeps militie quidam, nomine Porphirius, vir strenuus quantum ad temporalem seculi dignitatem, consilio prudens, fide promptus, amici secretum intra claustra silentii constantissime servans. Hunc ad se ecovans imperatrix Augusta aperit voluntatem suam simulque postulat ut, amotis aut placatis custodibus carceris, visu et colloquio virginis potiretur. Nam ut tibi, inquit, Porphiri, que me sollicitant aperiam multa hac in nocte per visum passa sum quorum ambigua revelatio me adeo suspensam reddit ut, quocunque se horum exitus sivo in adversum sive in prosperum vertat, eorum sane eventum mature superventurum certissime cognoscam. Videbam sane hanc de qua loquimur puellam intra septa domicilii sedentem, inestimabili claritate circumfultam, et viros dealbatos circumsedentes quorum vultus inspicere pre claritate haud poteram. Illa autem me intuens iubet propius accedere et, de manu unius horum qui assistebant coronam auream accipiens, capiti meo imponebat, dicens mihi hec verba: Ecce tibi, o imperatrix, corona e celo mittitur a domino meo Ihesu Christo. Qua ex visione suspensa nec hore unius momento quiescere possum, ita cor tremulum me ad videndam virginem exagitat. Per te ergo mihi viam ad puellam eundi et videndi facultatem dari precor, o Porphiri. Cui Porphirius respondit: Tuum est, domina Augusta, imperare quod vis, mihi perficere que iubeas animo constat. Unde et me ad hoc ipsum promptum invenies famulum licet imperatoris iram sciam pro certo me non posse vitare si rescierit. Nam de puella de qua loqueris crudeliter ab imperatore actum constat quia et ego interfui quando ab extremis finibus sapientes convocatos disceptare adversus puellam constituit et promissis muneribus, si victam redderent, vehementer incitavit. Illi autem adversus eam stare nec hora una prevaluerunt, sed illico conversi Deum hunc quem puella predicabat publice fatebantur. Unde et indignatus imperatur omnes ignibus tradi imperavit. In quibus illud mirabile contigisse vidi et ego quod in his omnibus nec in capillis aut in vestimentis ulla ignis lesio comparuit. Qua re fateor, o regina, ex illo die sic verba illius quibus ipsa deos nostros exprobavit, sic, inquam, cor meo titillando sollicilant ut, quicquid diis exhibemus, totum frivolum reputem et inane. Unde nisi lex nostra christianorum sectam penitus abhorruisset facile quis poterat me ad cultum Christi impellere. Sed tu quoniam oportune, ut puto, consilium meum preveniendo commones, quid restat, nisi ut custodes carceris mercede ad consilium nostrum inflectamus ut et ipsi celare hoc ipsum studeant. Nec mora. Porphirius ad consensum custodes emollivit. Igitur de prima vigilia noctis regina et Porphirius procedunt ad carcerem et introeuntes viderunt carcerem inestimabili claritate undique choruscare cuius ex fulgore perterriti corruerunt in terram. Mox inestimabilis odor suavitatis naribus infusus ad spem meliorem [eos] confortavit. Surgite, inquit virgo egregia, et ne paveatis quia et vos vocat Christus ad palmam. Surgentes autem contemplati sunt puellam sedentem et angelos Dei plagas et carnis scissuras aromatico unguine circumfoventes quo caro et cutis superficies in admirabilem decorem vertebantur. Viderunt etiam et seniores circumsedentes quorum vultus inedicibili lucis candore emicabant. Horum ab uno qui astabat Christi virgo coronam accepit, velut aureo colore rutilantem, et regine capiti imposuit dixitque circumsedentibus senioribus: Hec est illa domini mei, de qua postulaveram, regina quam milicie et corone nostre a Deo consortem mihi depoposceram. Sed et hunc qui assistit militem in nostre sortis numerum ascribi volumus. Ad hec illi inquiunt: O pretiosa virgo, Christi margarita, super his preces tuas ille suscepit pro cuius amore flagella et carceris horrorem non timuisti, sed et eterno federe ab ipso collatum tibi esse constat ut, pro quibuscunque ipsius maiestatem interpellaveris, inpetratum reportabis. Hos interim qui visitationis gratia tibi assistunt scito inter primicias laborum tuorum iam asscriptos quos triumphali passione ante te celica regna excipient coronatos. Mox milicie agone peracto te ille immortalis sponsus intra vite eterne ianuam suscipiet, ubi tibi modulis dulcesonoris celica organa resonabunt, ubi clarissima virginum turba inter lilia, roseis floribus vernantia, sequuntur agnum quocunque ierit. His dictis beata virgo reginam consolari cepit dicens: Iam regina forti animo esto quia post hoc triduum itura es ad Deum. Ne ergo momentanea penarum genera formides, quia non sunt condigne passiones huius temporis ad interminabilem gloriam que talibus pro Christo penis emercatur. Ne erge verearis regis temporalis aut mortalis sponsi qui hodie in sua superbit potentia et cras putredo et vermis futurus est, ne verearis, inquam, eius consortium aspernari pro rege eterno et inmortali sponso domino Ihesu Christo qui pro caducis honoribus donat eterna premia, pro transituris largitur sine fine mansura. Ad hec verba beate virginis Porphirius, quia prime cohortis prefecturam agebat et magnis rerum possessonibus pollebat, cepit rogando insistere quenam illa essent premia que suis Christus militibus pro dampnis temporalibus recompensabit. Cui virgo: Audi, inquit Porphiri, et animadverte quia hominem mortalem, quamlibet sit potens, quamlibet dives, quamlibet incolumis, nulla unquam tanta vigilantia, tanta circumspectio eum prevenire valet ut, quacunque sit conditione, a statu suo haudquaquam immutetur. Intuere diligentius quam brevis est vita hominis. Ipse rerum divicie, quamlibet longo tempore et magno labore quesite, quam celeri lapsu affluunt. Quid enim forenses querimonie aliud clamant, nisi rerum patrimonia sublata? Animadverte an ipse urbes eiusdem dignitatis statum adhuc retinent quo primo tempore fundate constiterant. Quod si ita est, immo quia ita est nunc in adversum mentis defige intuitum. Et quia interrogando sciscitaris que sunt et quanta illa premia que suis Christus pro transitoriis rependit sic accipe. Porro si hec que sub celo sunt tam fluxa atque fugitiva aliquo modo forent expetenda, cur non multo magis que super celos sunt firma et stabilia mentes humanas [oblectarent] presertim cum illa nec ad votum possunt retineri, ista semel accepta ultra non possunt amitti? Mundus iste velut carcer est tenebrosus in quo nullus ita nascitur ut non moriatur. Illa superna patria pro qua fit mundi contemptus velut civitas est, sole numquam indigens, ubi nulla turbat adversitas, nulla necessitas angustiat, nulla molestia inquietat, sed perennis letitia, iocunditas eterna, felicitas regnat sempiterna. Si queris quid ibi sit ubi tanta et talis beatitudo consistit, aliter dici non potest nisi quicquid boni est ibi est, et quicquid mali est nusquam est. Quod, inquis, bonum est. Illud est, dico, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparuit Deus diligentibus se. Ad hanc felicitatem divitiis constipatus anhelabat dicens: Usque quo me Deus in hoc mundo squalentis pulvere retines? Usque quo adeo sitientem ad te spiritum intra carnis ergastulum reprimis? Usque quo prolongatur incolatus meus? Hec est illa desiderabilis patria ubi non est luctus neque clamor neque dolor, sed absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, de qua dicit unus ex suis: satiabor dum manifestabitur gloria tua. Parva quidem sunt que dico ad ea que visu et rerum veritate experieris si fidelis usque in finem perseveraveris. Iam leti de civium supernorum presenti visione et beate virginis consolatione regina simul et Porphirius procedunt de carcere, parati ad omnia que tortor insanus poterit inferre pro Christi nomine sustinenda. Fit questio a militibus quo in loco Porphirius cum regina pernoctasset. Quibus ipso ait: Quo ego pernoctassem vos ne quesieritis. Etenim summum vobis et utile bonum erit si in consiliis meis adquiescitis, quod contigit michi non terrenis, sed divinis excubiis invigilasse quibus michi via vite revelata est et vere deitatis cognitio reservata. Quocirca si mei estis et gaudere mecum optatis idola vana que huc usque coluimus relinquite et [verum] Deum qui omnia et nos inter omnia creavit, filiumque eius Ihesum Christum credendo adorate quia ipse est Deus et dominator omnium seculorum, in cuius potestate constat universalis machina mundi, qui credentes eterna beatitudine remunerat, incredulos autem supplicio dampnat eterno. Hic errores nostros diu ferens per beatam Katerinam nobis nunc primum innotuit quam Maxentius, imperator, in carcere clausam vesano tenet iudicio. Erant ducenti et eo amplius milites quibus a Porphirio talia [referebantur], qui mox idola vana respuentes ad Christum conversi sunt.

[20] Servabatur interea virgo Christi in carcere iuxta edictum imperatoris, et quia bissenis diebus sine alimento eam esse tirannus iusserat, qui Danielem prophetam in lacu leonum pavit ipse innocentem puellam per hos dies missa de celo candida columba fovere non destitit. Expletis vero diebus apparuit ei dominus cum multitudine angelorum quem sequebatur innumera turba virginum. Cui dominus: Agnosce, inquit, filia, agnosce auctorem tuum pro cuius nomine laboriosi certaminis cursum cepisti. Constans esto, et ne paveas quia ego tecum sum nec te desero. Est etenim non parva turba hominum per te nomini meo creditura. Hec dicens in celum sese recepit quem virgo longo euntem intuitu sequebatur. At vero imperator, expletis causis pro quibus ierat, Alexandrinorum redit ad urbem. Postera die, sedente eo in solio suo, fit conventus magistratuum et tribunicie dignitatis. Tunc rex circumstantibus: Presentetur nobis, inquit, temeraria illa puella ut sciamus si vel fame urgente ad culturam deoram poterit incurvari. Educitur itaque de carcere virgo speciosa tribunali regio presentanda, que cum in eius staret presentia vultumque eius quem tanto dierum spatio attenuatum ieiunio estimarat, multo formosiorem et splendidiorem esse videret arbitrabatur clandestino officio ei subministrata alimenta, unde furore commotus carcerarios iubet excruciari, nisi fateantur a quo et per quem virgo cibis in carcere fuisset sustentata. At Christi virgo ne custodes sui causa innocenter cruciarentur cogitur aperire quod clam esse hominibus malebat. Ait itaque tiranno: Tu, imperator, hunc locum inter homines tenere debueras ut noxios corrigeres, non ut cruciares innocentes. Verumtamen te locum iudicis indigne tenere ex hoc manifestum est quod homines ab hac si qua est culpa innoxios perire nefando iubes iudicio. Ego plane cibum ab homine corporalem nullum accepi, sed qui suos milites in fame et tribulatione deserere nescit, ipse me, ancillam suam per angelum suum celestis cibi alimento nutrire dignatus est, ipse Deus meus, amator meus, ipse pastor et sponsus unicus meus.

[21] Ad hec tirannus, dolos in pectore versans, ne a circumstantibus tamquam iniquus et inplacabilis accusaretur, ait puelle: Tedet me puellam, regio sanguine ortam, magicis depravatam consiliis, ab ingenuis progenitoribus adeo degenerari ut immortalium deorum nostrorum culturam non solum abhorreat, sed etiam iniuriosis verbis derogando inmundorum spirituum fantasia ad illusionem hominum denotet. Unde licet te servare quam perdere maluissem aperi nobis quid tibi infra datas inducias consilium sequi decrevisti. Necesse est enim presenti deliberatione quodvis unum e duobus eligere: aut diis sacrificare ut vivas, aut exquisitis tormentis corpus tenerum dilacerari ut pereas. Cui Katerina respondit: Vivere sane opto, sed ut mihi vivere Christus sit, mori autem pro eo non timeo, sed potius diligo quia moriendo pro eo interminabilis vite emolumentum lucrari me confido, nam etsi tu tormentis corpus meum dilacerari facias habeo sane Deum meum Ihesum Christum qui ex hoc mortali corpore corpus mihi immortale restituet, et licet in corpus meum quod inevitabili lege nature in mortem resolvi expectat, licet, inquam, in illud seviendi ad tempus habeas potestatem in animam meam nulla tibi data est potestas, nisi hoc tuum esse mentiaris quod, corporeo per te destructo habitaculo, ipsa libero volatu ad auctorem suum gaudens redeat. Tu ergo, tiranne, quecunque penalium tormentorum machinamenta potes excogitare, ne differas quia vocat me dominus meus Ihesus Christus cui non tauros mugientes, non oves innocuas, sed carnem et sanguinem meum in sacrificium offerre desidero quia et ipse semet ipsum pro me obtulit Deo patri in holocaustum. Veruntamen dico tibi, et vere dico, quia in proximo superveniet tibi dies ultionis quo Christus suscitabit tibi adversarium de fide quam impugnare non cessas, qui ab hostili corpore caput infandum gladio recidet ultore, et de sceleratissimo sanguine tuo dii tui, id est manes infernales, execranda sument libamina. Poteras tamen tante animadversionis iudicium evadere, si consilio meo adquiescens idola vana relinqueres et fidei christiane culturam devotus arriperes.

[22] Ad hec tirannus, ut leo violentus, dentibus frendens in vocem huiusmodi erupit: Quid ignavi talia sustinemus? Usque [quo] adeo dios nostros tam contemptabiliter ab ista malefica incantatrice derogari patiemur, quin totum corpus membratim discerpi faciamus, ne et ceteri christiani adversus deos simili insultatione barbarizare presumant? Ergo agite omnes quibuscunque deorum iniuria cure est, apprehendite magam istam et diris suppliciis excruciatem morte crudelissima eam facite interire. Tunc deum suum de cuius se iactat presidio, si fas est, provocet sibi ad auxilium: Factum est autem cum traheretur ad supplicium quidam, miserantes virginee forme decorem indigna morte perire, suadebant virgini ut imperatori potius obedire deberet quam resistendo florentem amittere iuventam. O, iuquiunt, o forma virginei decoris, o solaris species candoris! Quenam tanta mentis obstinatio ista est ut generosi sanguinis puella cui divitie et honores gratis offeruntur voluntarium mortis compendium eligat? O virgo, digna imperio, consule florentissime iuventuti tue et ne negligas pulchritudinis tue vernantem speciem immatura morte perire. Quibus venerabilis virgo respondit: Deponite, o viri, planctus huius inania lamenta, nec de pulchritudinis mee dispendio querelosas deperdite voces quia caro mea que vobis florere videtur, velut fenum, et gloria eius, tanquam flos feni, dum mox, abeunte spiritu, marcescit, et, consumpta vermibus, reditura est in pulverem unde primordialis essentie sumpsit originem. De meo ergo interitu nolite flere, neque solliciti esse quia mihi talis cruciatus non est interitus ad consumptionem, sed transitus ad vitam, non interitus ad erumnam, sed transitus ad gloriam. Super vos potius tales expendite gemitus quia vobis non transitus manet ad spem reparationis, sed interitus ad erumnam eterne perditionis. His verbis beate virginis quidam eorum compuncti subtraxerunt se ab idolorum cultura et imperatoris communione, sed qualis de virginis passione fieret exitus attentius considerabant. Superveniens autem vir quidam, nomine Chursates, urbis prefectus, et ipse vir Belial, furentem regem ad novam accendit insaniam et tormenta tormentis accumulat. O magne, inquit, imperator, non pudet te tanto tempore unius femine obluctatione teneri? Audi ergo, imperator. Non videt adhuc Katerina tale genus tormenti quo exterreatur ut adquiescat tibi ad immolandum diis magnis nostris. Iube ergo ut infra triduum hoc sint facte quattuor rote, et sicut ego dictavero. Extremi rotarum orbes et intimi circuli clavis prominentibus et acutis prefigantur, radii vero articulares quibus altrinsecus rotarum orbes iuncti reguntur serris preacutis denso ordine et mordaci acumine inbuantur. Has iuxta rotas Katerina exposita volubilem impetum sedens intueatur ut vel sic volventis machine stridor terrorem incutiat et incurvetur ad sacram deorum culturam et vivat, sin autem, mox rotali inpacta machinamento, hinc inde serris et clavis mordacibus discerpta, ad terrorem christianorum iuaudito pereat exemplo. Nec mora. Iubet fieri tirannus quod suadet infandissimus doli architectus. Fiunt rote studiosius et ad perniciem gentilium maturius apparantur. Et iam dies tercius illuxerat. Instat tirannus accelari rotarum penale tormentum et virginem, si ulterius restiterit, illigari et inplicari mediam, ut inpulsu rotali serre preacute corpus tenerum dilacerarent, ut ceteri christiani crudeli mortis exemplo conterrerentur. Parent ministri sevientis belue mandatis et rote, in medio pretorii exposite, terrorem circumspectantibus incutiebant, at virgo nullo penarum apparatu terrebatur mens namque a Christo fundata nec blandimentis mulceri polerat nec minis absterreri. Rotarum penalis machina hac arte expolita erat ut due uno ordine volverentur, due autem contrario inpetu agerentur, ut ille deorsum lacerando contraherent, iste repugnantes sursum devorando impingerent et has inter media Christi famula exposita inter serras et larincas ferreas ex motu rotarum membratim discerperetur misero mortis genere. Virgo interea, erectis in celum oculis, tacite orationis verba ad Deum fundebat: Deus omnipotens, qui te in periculis et necessitate invocantibus pia opitulatione subvenire non desinis, exaudi me, in hac necessitate ad te clamantem, et presta ut penalis hec fabrica, celestis ictu fulminis attrita, dissolvatur ut manifestam potentie tue virtutem qui circumstant intuentes glorificent nomen tuum sanctum quod est benedictum in secula. Tu scis, domine, quia non timore passionis hec obsecro, qui sitienti corde quovis mortis genere ad te venire et te videre desidero, sed ut tui qui per me [in te] credituri sunt certiores de tuo adiutorio et constantiores in confessione tui nominis perseverent. Necdum verba virgo finierat, et ecce angelus domini de celo descendens illam molem, veheinenti turbinis ictu inpactam, tanto inpetu concussit ut, ruptis conpagibus, partes avulse super infusum populum tanta vi excuterentur ut quattuor milia de ipsa turba gentilium uno turbine necarentur, illa nimirum non degenerata ultione quam de chaldeis babilonica fornax olim exegerat. Quid plura? Dolor et confusio gentilium et vox et exultatio christianorum. Ipse tirannus dentibus frendens et mente turbatus quid agat exogitat. Erat dudum regina desuper spectans divine ultionis prodigiale signum, et que prius se occultabat propter metum viri sui nunc, arrepto itinere, se in conspectu belue sevientis constanter inmersit: Quid tu, inquiens, miserande coniux, contra Deum eluctaris? Que te insania, o crudelis belua, adversus factorem tuum consurgere cogit? An tu prospero exitu finire arbitraris certamen quod adversus Deum et famulos famulasque ipsius sumpsisti? Agnosce vel nunc in presenti facto quam potens est christianorum Deus et quanta animadversione te ipsum per te dampnaturus est, qui uno ictu fulminis tot milia hominum hodie consumpsit. Porro multi gentilium qui ad hoc spectaculum convenerant, videntes magnalia Dei, conversi ad Christum publica voce clamabant dicentes: Vere magnus est Deus christianorum cuius nos servos ab hodierno die constanter profitemur, nam dii tui idola vana sunt que nec cultoribus suis aliquid prestare possunt. His auditis tirannus collegit se in omnem furorem adversus eos, sed vehementius adversus reginam, in vocem huiusmodi erupit: Quid tu, inquiens, regina, ita loqueris? Nam te quoque magicis artibus seductam christianorum aliquis subvertit ut et tu quoque omnipotentes deos nostros relinqueres, per quos imperii nostri summa consistit. Quae mala infelicitas mea ut qui ad culturam deorum nostrorum alienos coartabam, iam pestiferum subversionis venenum familiarius domui mee inserpere videam et unicam lectuli mei consortem huius morbi contagine vexari contuear! Porro si me ita amor coniugalis emolliverit ut pro regine erronea mutabilitate deorum contumeliam ita negligam, quid restat nisi ut cetere imperii romane matrones huius eiusdem erroris exemplum imitantes viros proprios a cultura deorum evertant et ad fabulosam christianorum sectam totum regni corpus incurvare presumant? Iuro ergo tibi per magnum deorum imperium, o regina, quod nisi maturius ab hac stulticia resipiscens diis immolaveris, caput tuum a cervice recisum et carnes feris et volatilibus dilacerandas hodie reiiciam. Nec tamen tu celeri morte vitam finisse letaberis, quam ego, extortis primo mamillis, longo faciam cruciatu interire! Iubet ergo crudelis tirannus ministris contemptibiliter reginam apprehendere matronam et transfixas clavis ferreis mamillas ab imo pectore extorqueri. Que cum ad locum supplicii duceretur respiciens ad beatam Katerinam dixit: O veneranda Christi virgo, funde preces ad dominum pro cuius nomine certaminis huius luctamen apprehendi, ut infra instantem passionis huius articulum confirmet cor meum, ne caro infirma mentem cogat imbellem deficere, ne corona quam militibus suis a Christo promissam contestabaris ego metu passionis amittam. Ad quam pretiosa virgo: Ne timeas, inquit, o veneranda et Deo dilecta regina, sed viriliter age quia hodie tibi pro transitorio regno commutabitur eternum, pro mortali sponso immortalem tibi adquires, pro penis requiem permanentem, pro celeri obitu interminabilis vite hodie percipies natale principium. Ad hanc vocem venerabilis matrona, in agonia robustior effecta, tortores sponte hortatur ne tirannica iussa ultra morentur. Tunc ministri extra civitatem eam ducentes ferreis hastilibus regias mamillas traiiciunt et sic suspensas ab imo crudeliter pectore mammas evellunt. Dehinc gladio percussa felici martirio migravit ad Christum vicesima tertia die mensis Novembris feria quarta. Porphirius vero noctu assumptis secum, quibus secretum suum palam esse voluit, corpus regine et martiris conditum aromatibus sepelivit.

[23] Mane autem facto fit questio de corpore regine quis illud sustulisset. De quo cum multos ad supplicium pertrahi videret Porphirius constanter ante tribunal imperatoris irriut dicens: Quid tu homines innoxios puniri mandasti, imperator, velut sacrilegii reos quos potius defensos esse [per te] oportuerat, si te nature religio humana corpora a feris et volatilibus tollenda esse docuisset? Qua in re vesano te spiritu agitari manifestum est qui humanis corporibus nec etiam sepulturam indulges. Que etenim gens tam barbara huiusmodi iudicium edidit ut vel cadaver exanime terre matris gremio sepeliri prohiberet? Veruntamen antequam innocentes perire consentiam, si reos esse iudicas qui Christi martirem sepelierunt, reatum huiusmodi non formido. Condemna certe, si audes, quod contra imperium tuum ancillam Christi sepelivi. O expetendum cunctis fidelibus crimen sepulture humane! Utinam et hoc mihi obiicias ut ceteri relaxentur! Certe hoc crimine solus ego periclitari desidero, nam ego sum qui gloriosam Christi martirem, et ego, Christi confessor, sepulture gremio accumulavi. Hinc tiramus, velut alto vulnere saucius, pro planctu rugitum, velut amens. altum emisit quo tota regio pertonuit. O! O! me miserum! O omnibus miserandum! Ut quid me in hanc erumpnosam vitam natura mater edidit [cui] tollitur omne quod nostri imperii precipue summa requirit! Ecce Porphirius qui erat unicus anime mee custos et totius laboris solatium, in quam ab omni cura et sollicitudine reclinabar, velut singulare mihi presidium, ecce hic, nescio qua demonum infestatione supplantatus, deorum nostrorum culturam aspernatur et illum Ihesum quem vesana turba christianorum pro Deo colit, utpote mente captus, publica voce confitetur! Hic nimirum reginam a lege patria et cultura deorum subvertit, nec alius querendus nobis est coniugalis dementie architectus. Et quamvis irreparabile mihi dampnum de coniuge ab eo constet illatum, hoc potius eligo ut, resipiscens ab hac stultitia, deos sibi placabiles reddat et in nostra, ut ceperat, amicitia perduret quam nostre animadversionis sententiam experiatur. Hic dictis iussit omnes commilitones ipsius qui lateri eius adherebant coram se adduei, quibus seorsum advocatis, dum de Porphirii conversione questionem faceret omnes una voce se christianos esse protestabantur nec metu mortis a fide Christi et Porphirii societate ulla tenus dilapsuros. Hinc tirannus aliquos eorum putans terrore penarum a proposito posse revocari [iussit] eos exquisitis cruciari suppliciis. Quos cum ad locum supplicii pertrahi Porphirius intueretur, timens ne timore passionis mentes eorum turbarentur, dixit tiranno: Quid hoc, imperator, sibi vult quod horum principem et caput dimittis, me, inquam, dico, et membra inferiora persequeris? Nam nisi me victum primo reddideris inanem in his laborem consumis. Ab his ergo noli querere si quid habes, ego pro eis asto rationem redditurus. Dicit ei tirannus: Tu caput et princeps horum es, ut asseris, opportunum est ut tu de te istis prebeas exemplum, videlicet ut primus ab hac stulticia resipiscas et nobiscum gloriose vivas aut certe primus gladio intereas. Ita locutus iubet hunc cum ceteris commilitionibus suis extra civitatem trahi et, amputatis capitibus, corpora inhumata canibus corrodenda emitti. Quod et factum est. Consummata itaque est horum passio mense Novembris, die vicesima quarta, feria quinta.

[24] Postera autem die sedens pro tribunali impiissimus tirannus necdum martirum sanguine saciatus beatam Katerinam iubet sibi presentari, cui sic ait: Quamquam tu omnium horum rea sis quos arte magica depravatos mortis compendium subire fecisti, si tamen ab erroris proposito animum revocares et diis omnipotentibus thura offerres, poteras nobiscum feliciter regnare et prima in regno nostro nominari. Ne nos ergo diutius protrahas. Quod vis ex duobus unum elige: aut maturius aris libamina inferas aut hodie a cervice gladio caput avulsum miserabile praebebit intuentibus spectaculum. Cui virgo respondens: Non est, inquit, miserabile spectaculum cui de occasu ortus succedit gloriosus, de morte immortalitas, de merore iocunditas, de tristicia gaudia mereantur eterna. Te ergo protahere diucius, tiranne, non quero. Fac quecunque animo concepisti. Paratam me esse videbis ad omnia sustinenda que mihi inferre potueris dum dominum meum videre et virginalibus choris, agnum sequentibus, interesse merear. Sic effatam tirannus, furiati spiritu debriatus, Christi virginem a conspectu suo abstractam iubet extra portam civitatis decollari. Que cum ad locum passionis prefixum properaret respiciens vidit turbam multam virorum et mulierum sequentium se atque plangentium inter quos precipue virgines et matrone nobiles lamentabantur. Conversa igitur ad illas dixit: O generose matrone, o virgines clarissime, nolite, obsecro, passionem meam lamentabili planctu onerare, sed si nature pietas vos ulla erga me incitat ad miserationem congaudete, precor, mihi potius, quia video Christum me vocantem qui est amor meus, rex et sponsus meus, qui est merces copiosa sanctorum, decus et corona virginum. Vos vero planctum istum lacrimabilem quem inaniter in me deperditis in vos ipsas convertite, ne vos in hoc gentilitatis errore dies suprema deprehendat pro quo fletus eternos subeatis. Hec locuta a percussore orandi spatium indulgeri sibi poposcit. Quod cum spiculator annueret ipsa, elevatis in celum oculis, oravit dicens: O decus et salus credentium, o spes et gloria virginum, Ihesu bone, gratias tibi ago qui me intra collegium ancillarum tuarum connumerare dignatus es, fac ergo hanc cum ancilla tua, obsecro, misericordiam ut quicunque in laudem et gloriam tuam passionis mee memoriam egerint, sive in exitu anime sue aut etiam in quacunque angustia me invocaverint, celerem propitiationis tue obtineant effectum. Fugiat ab eis pestilentia et fames, morbus et clades et universa aurarum intemperies. Fiat in finibus eorum terre fecunda messio, aer salubrior et secundum elementorum gratiam iocunda fructuum ubertas. Ecce, iam expleto certaminis mei agone, domine Ihesu Christe, ferientis gladium expecto; tu, quod carnifex tollere non potest, precor, suscipe spiritum meum et per manus sanctorum angelorum [tuorum] in eterne quietis sede cum sanctis virginibus confoveri iubeas. Necdum orationem compleverat, et ecce vox huiusmodi, de sublimi nube emissa, ad eam redditur: Veni, dilecta mea, [sponsa mea,] ecce tibi beatitudinis ianua aperitur. Ecce quietis eterne mansio tibi parata adventum tuum expectat. Iam in occursum tuum chorus ille virgineus sanctorum, exultantibus animis, cum triumphali adventat corona. Veni ergo et ne solliciteris de donis que postulas, nam et his qui passionem tuam devotis mentibus celebraverint et qui in periculis et necessitatibus te invocaverint presidia optata et opem celerem de celo promitto. Facta ergo hac voce Christi virgo laeteam cervicem protendens spiculatori ait: Ecce, vocor a domino meo, Ihesu Christo. Tu iam impiger age et redde expletum quod a tiranno accepisti mandatum. Mox ille insurgens decollavit eam. Quo ex facto due res memoria digne apparuerunt: una, quia lac pro sanguine in testimonium virginalis innocentie de corpore eius effusum terram uberius irrigavit; altera, quia mox angeli accesserunt et assumptum corpus per altum aera subvehentes in monte Synai deposuerunt, qui mons a loco occisionis distat itinere viginti et eo amplius dierum quo in loco innumera ad laudem domini fiunt miracula, inter quae et hoc unum insigne constat miraculum quod de sepulchro ipsius rivus olei indeficienter manare videtur, nam et de minutis ossibus que de sarcofago cum oleo effluunt ubicunque asportantur salutaris olei liquor stillare non desinit ex quo peruncta debilium corpora celeris medicine opem reportant. Passa est ergo beata Katerina mense Novembris, vicesima quinta die, feria sexta, hora tercia, servans videlicet diem et horam qua Christus pro mundi redemptione ad passionem properavit, cui honor et laus et gloria et potestas est per [infinita] secula. Amen.