Pro defensione trium capitulorum/10

E Wikisource



 LIBER IX LIBER XI 


10[recensere]

LIBER DECIMUS.

CAPUT PRIMUM.

Quod reprehendenda synodus non sit, quia Theodorum non damnarit, tametsi in ejus scriptis quaedam sint culpanda: cum fieri potuerit ut eam laterent, vel illa melius interpretanda, aut ab inimicis ejus immissa crederentur. Si quid mihi creditur, imperator, multum doleo praesentis mei operis sortem, de quo non tantum exspecto fructum, quantum suscepi laborem. Quid enim amplius tam multiplicibus documentis et rationibus persuadere mortalibus conor, quam ne praesumant esse judices mortuorum? Hoc quippe nullius suasionis est indigens, nec in tali causa vellem tempus expendere, cujus nemo potest recuperare jacturam. Sed enim cum viderem quosdam sub falso propugnatorum nomine impugnare latenter Ecclesiam, et tanquam in ejus purgationem, ut haereticos damnare quos illa semper habuit honoratos: tacendum mihi esse non credidi, ne illud inciderem quod Isaias dicit: Videte quia omnes excaecati sunt, nescierunt sapere omnes; muti canes qui non potuerunt latrare, somniantes cubile, amantes dormitare. Et canes improbi omnino, nescientes saturitatem, et sunt maligni nescientes intellectum: omnes suas vias exsecuti sunt, unusquisque secundum se (Isa. LVI, 10, 11). Videte quomodo perit justus, et nemo animadvertit; et viri justi tolluntur, et nemo considerat (Isa. LVII, 1). Putes hoc de praesenti causa proprie dictum. Quoniam vero non est eadem quaestionis responsionisque conditio, nec quod breviter accusatur, continuo etiam excusari breviter potest: sicut nec tanta maculandi et vulnerandi est difficultas quanta nos in abluendo medendoque consequitur, necesse est nobis aliquanto impensius agere, maxime scientes quam difficile rejiciant obstinati quod temere semel assumpserunt. Sed opto, clementissime imperator, tam vestrae modestiae quam viris quibusque gravissimis, in quorum manus haec forte pervenerint, nimius videri, quam ne pertinacia resistentium longitudinem mei sermonis excuset. Si enim nec tantis apud eos quod volumus egerimus, providus magis inveniar quam prolixus. Quamvis itaque in superioribus ostensum fuerit, quaedam ex dictis Theodori, pro quibus putatur a synodo Chalcedonensi debuisse damnari, ab Eutychianorum fautoribus esse corrupta; quaedam vero sanctorum Patrum, quos et ipsi venerari se dicunt, doctrinae similia: quamvis et hoc fuerit demonstratum, quod idem Theodorus a praedictis sanctis Patribus et superstes, et post mortem, magna fuerit praedicatione laudatus: quamvis postremo etiam dictorum ejus evidentibus documentis manifeste claruerit, quod calumniose adversariorum criminationibus impetatur. Tamen quoniam religiosi lectoris intentio non tam purgationem Theodori, in quo status Ecclesiae non consistit, quam absolutam defensionem synodi Chalcedonensis exspectat: ostendere debemus, quomodo vel si culpabilia quaedam in libris Theodori judicentur, reprehendenda synodus non sit, quod eum non damnaverit, cum ex epistola Ibae relegi laudes ejus audiret: ut cognoscant Eutychiani quam inaniter dies noctesque in malignis consiliis ducant, et tantis sumptibus quos in suos complices atque fautores expendunt, nihil efficiant. Et nos ergo ponamus, ut dictum est, quod in libris Mopsuesteni Theodori quaedam reprehensibilia videantur. Imprimis unde probari potest, quod hoc synodus Chalcedonensis cognoverit? Potuit enim fieri ut eam lateret, sicut et ipsos accusatores Ibae, quamvis calumniosos et pertinaces atque exercitatae malitiae, latuit. Nam cum saepenumero eumdem Ibam ante Chalcedonense concilium in judiciis episcopalibus accusarent, nihil ei de laude Theodori objicere tentaverunt. At enim aliud est si accusatorum, aliud si concilii notitiam fugisse dicatur. Sit aliud, concedamus: sed num ideo necesse est ut concilium non latuisse firmetur? Quidquid dicant, quaecunque verba multiplicent, etiam illud procul dubio concedetur, quoniam aliud est suspicari, aliud certa ratione monstrare quod hoc synodum non latuerit. Nam puto quod isti pro suspicione sua nec ipsos Ibae accusatores dicerent latere potuisse, nisi rerum exitu vincerentur. Non ergo, vel si judicanda fuisset illa synodus, ex suspicione, praesertim inimicorum, sed ex certis posset probationibus judicari. Nam si suspiciones judiciorum sententiam dicent, nihil omnino est quod non aliter atque aliter judicetur. Admodum vero bene provisum est ut judices non conjectores, sed cognitores potius vocaremus. At isti volunt judicari tantam synodum per tantos annos tanta universalis Ecclesiae pace firmatam, et nihil quod cognoscamus, sed hoc solum afferunt, quod pro suo nos velint arbitrio suspicari. Ergo si cupiunt ut cum illis hanc synodum ego quoque reprehendam, tale aliquid ad eam destruendam idoneum requirant ac proferant, quod tam certum mihi sit, quam certum mihi est esse me. Videamus tamen quid hanc eorum suspicionem sequatur; et si vel ipsis Eutychianis convenit, arguant quod non cum illis pariter suspicemur. Si enim credatur quod synodum Chalcedonensem latere non potuerunt quaedam ex nomine Theodori scripta, quae Nestoriana dicuntur, quomodo credatur Ecclesiam latuisse, in cujus pace atque honore defunctus idem Theodorus? Et si propterea synodus Chalcedonensis judicatur similia sapuisse Nestorio, quia Theodorum mortuum non condemnavit, quem interrogare vel corripere ante non potuit: quomodo prioris temporis Ecclesia non eadem quae Nestorius sapuisse firmabitur, quae illum, donec viveret, inter clarissimos episcopos honoravit? Cum vero dicitur Ecclesia Christi eadem quae Nestorius priore tempore sapuisse, procul dubio excusatur Nestoriana haeresis, si tamen jam dicatur haeresis, quando quisquis aliter sapit, ipse potius adversus antiquam doctrinam novi dogmatis invenitur assertor. Hoc est totum, quod Eutychiani magno sumptu per suos potuerunt satellites obtinere. Sed o Nestorianorum miseranda felicitas, quibus Eutychianorum stipendiis militatur! Porro cum Eutychiani Ecclesiam catholicam ante Chalcedonense atque Ephesinum concilium de Nestorii dogmate accusare non possint, in cujus communione Theodorus episcopus est defunctus; nec sanctam synodum Chalcedonensem nisi imprudenter poterunt accusare, quae contra ipsius Ecclesiae judicium venire non debuit, etiamsi accusatores Ibae episcopi aliquas de laude Theodori quaestiones moverent. Itaque si propterea dicunt prioris temporis Ecclesiam non esse culpandam, quae nec Theodorum, nec ea quae in libris ejus reprehendenda sunt scripta damnavit, quoniam ea nescivit; credant haec etiam synodum Chalcedonensem potuisse nescire. Si vero dicant, quod eadem scripta quibus nunc abuti Nestorianos fecerunt, diverso et meliori intellectu accipiebat Ecclesia in cujus communione defunctus est, Chalcedonensem quoque synodum credant quod ea similiter meliore acceperit intellectu. Et haec quidem magnae synodi purgationi sufficiant, quibus in causa Theodori non minus quam anterior Ecclesia defendi potest, quae nequaquam ab Eutychianis de Nestoriano dogmate accusari ante Nestorium potest. Sed quia contenti non sumus prosternere tantum stultissimam ipsorum Eutychianorum superbiam, quae saepe dejecta contra tantorum sacerdotum Christi sententiam adhuc erigitur, verum etiam conculcare atque conterere; quid vobis amplius post hanc plenam defensionem abunde et ad cumulum proferamus? Nam credibilius affirmatur quod doctrina Theodori, cum haberetur in scripto, latere potuit Chalcedonense concilium, quam temporis prioris Ecclesiam, in qua, sicut ostenditur, semper etiam voce propria disputabat. Beatus quippe Joannes Antiochenus et orientale concilium dicunt, quod in expositionibus quas in omnibus ecclesiis orientalibus faciebat, et quibus in regia civitate valde esse comprobatus apparet, in conspectu sacerdotum, et imperatorum, et populorum rectus inventus est. Facilius quoque videtur et promptius, ut Ecclesiae praecedente judicio, a qua doctissimus semper est. habitus, etiam synodus Chalcedonensis de illo bene sentiret, quam ut ipsa temporis prioris Ecclesia nullius judicio praecedente, spontaneo motu ejus dicta melius interpretata susciperet. Ad ultimum temere nimis et impie, nulloque ad hoc exemplo ducente, synodus damnaret in Ecclesiae communione sine querela defunctum; prudenter autem ac religiose, multisque praecedentibus exemplis, Ecclesia viventem quando et corrigere posset, si necessarium videretur, in examen adduceret. Certum est igitur quod amentes Eutychiani vel Acephali, cum nesciunt quid loquantur, calumniis quibus impetunt Chalcedonense concilium, fidem magis Ecclesiae quae fuit ante Nestorium criminentur, in cujus se mentiuntur communione mansisse. Unde nos quoque non sine antiqui temporis Ecclesia ipsum Chalcedonense concilium contra calumnias eorum defendimus. Et ideo, vel si concedatur quod eadem prioris temporis Ecclesia, sive postea synodus Chalcedonensis, cognoverunt quae in libris Theodori reprehensibilia judicantur, nec melius interpretari potuerunt: cur etiam sic arguantur quod Theodorum non condemnaverunt, cum potuerint credere quod haec ab haereticis in libros ejus fuerint immissa, quemadmodum Theodorus ipse conquestus est? Sic enim dicit in principio cujusdam sui operis cui titulum dedit: De Apolinario et ejus haeresi: « Ante 30 enim jam hos annos de incarnatione Domini codicem conscripsimus usque ad 15 millia versuum pertingentem: in quo Arii et Eunomii de hac re delicta, nec non etiam Apolinarii vanam praesumptionem, per totum illud opus examinavimus: ut nihil, sicut mea fert opinio, praeterirem ex his quae et ad firmitatem ecclesiasticae orthodoxiae pertinerent, et ad convincendam eorum impietatem. Sed hi qui omnia facillime praesumunt, et praeterea rursum ab Apolinario, qui princeps hujus haeresis fuerat, instituti, omnibus quidem similiter sentientibus opus nostrum manifestum fecerunt, si quo modo aliqua invenirent valentia ad convincendum ea quae in eo sunt scripta. Quoniam vero nullus contra certamen scriptis suscipere praesumebat, imitati sunt infirmos athletas et callidos, qui, dum non possunt contra fortiores certare, insidiis eos et machinamentis quibus possunt conantur evertere. Scripserunt enim ipsi inter se procul dubio quaedam inepta, quae a nobis unquam minime dicerentur. Denique haec ipsa in medio nostrorum scriptorum in quadam parte interposuerunt, et suis familiaribus demonstraverunt, aliquando autem et nostris, qui per facilitatem suam omnia pronis animis audiebant; et hoc quasi documentum, sicut putabant, nostrae impietatis videntibus praebebant. Unum autem ex his scriptis erat, duos filios dicere. Sic enim nos fecerunt in hoc opere dicentes, quod oporteat putare et dicere duos filios, et vehementer nos istum sermonem defendere, dum nos in illa scriptura ubique manifeste diceremus, quod non oporteat duos filios dicere. Necesse erat ergo, non solum inepta, sed etiam infirma illa scripta audientibus apparere: quoniam neque firma ratione, neque convenienti hoc possibile erat ostendi; et ab illis idcirco infirmis erat conscriptum, quatenus ille qui scripserat facilius inde convinci potuisset. Unus ergo ex nostris propter multam facilitatem haec nostra esse credidit scripta, et hujus rei gratia dignus fide ab illis creditus est qui ista perlegeret, et renuntiavit nobis ea quae fuerant scripta. Cum ergo audissemus, culpavimus quidem illum, quod contra nos dictis sermonibus credidisset de his rebus, quas saepius et in ecclesia et privatim dicentes nos audivit, cum fideliorem scriptis nostram vocem judicare debuerit, ad documentum nostrae sententiae, quam in dogmatibus votum nostrum est conservare. » Accepisti, clementissime imperator, quo livore semper, et qua fallacia institutores Eutychianorum Synusiastae insidiati fuerint dictis Theodori, et quo modo tentaverint levissimorum catholicorum mentes a doctrina ejus avertere: ut non solum prave interpretarentur ea, quae ille recto sensu docebat obvius eorum stultitiae, verum etiam libros ejus interposita falsitate corrumperent. At ille hinc vel eorum malitiam, vel facilitatem catholicorum fiducialiter arguebat, quod palam praedicaret in Ecclesia Christi quae sanae doctrinae congruerent, et vox ejus fidelior scriptis esset ad documentum suae sententiae. Absentis enim scripta, quae corrumpi ab inimicis Ecclesiae possent, vocis ejus testimonio praeferri non debuerunt. Quid ergo, si vel Ecclesia illius temporis, vel postmodum synodus Chalcedonensis, cognoscens ea pro quibus culpatur Theodorus quasi magister Nestorii, nec melius interpretari valens, ut eum non condemnaret, credidit ab haereticis in libris ejus immissa? Nunquid debet haec pia credulitas haeresis crimini deputari, cum hinc et ipse Theodorus conqueratur, et alia ejus multa et evidentia scripta demonstrent, quantum longe fuerint ab errore Nestorii? Quod si dicunt aliqui credi non debuisse Theodoro, quoniam mentitus est Apolinaristas quaedam haeretica in ejus libris immisisse; nam ipse male rapuit, quod illis voluit imputari: non ego pertinaciter contra contendam, sed adhuc concedam eis suspicari quod volunt. Illud interea manifeste verum est, illud negari non poterit, quod ea Theodorus sua non esse testatus est. Arguendus itaque fuisse dicatur, si mentitus ostenditur, quod posteaquam resipuit, licet prudenter acquieverit veritati, errores tamen aliquando suos erubuit humiliter confiteri. Caeterum et mentitus non juste diceretur haereticus, qui quocunque modo suis renuntiavit erroribus. Scribens etiam ad Cerdonem super expositione Psalmorum, sicut tertio libro memoravimus, idem Theodorus dicit: « Non quantam oportuerat habuimus circa istam rem diligentiam. Passi enim sumus quaecunque incipientes, ut evenit, in imperitia scribendi constituti. Siquidem et multas immutationes illo tempore quae nostra susceperunt; quas non est praesentis temporis enarrare: ex qua causa magis negligenter a nobis composita sunt plurima, et maxime illa quae prima sunt. » Si ergo vel anterior Ecclesia, vel posterior synodus Chalcedonensis, ex his plurimis quae per imperitiam negligenter a se composita fatetur, credidit esse quae in ejus libris meliori sensu interpretari non potuit; errori cohibuisse dicenda est, quod eum pro his in quibus ignorantiam et negligentiam suam sponte culpavit, non judicavit haereticum, et pro caeteris inculpabilibus credidit esse laudatum?

CAPUT II. Quod etsi aliquando errarit, damnari ut haereticus non potuerit, quia pertinax non fuit, cum ultro quaedam quae notabantur correxerit.

Est et aliud nimirum multo fortius, quod nobis ad defensionem susceptae causae proficiat. Nam sanctus Joannes Antiochenus arguens litteris suis Nestorium quod beatam Mariam matrem Domini negaret, et ut hoc confiteretur exhortans, post aliqua dicit: « Si videtur autem, etiam boni exempli opportune vos commemorabo, cujus meminisse volo, sanctissime frater. Neque enim tempus multum est ex quo apud nos contigit ut oblivioni forsitan mandaretur. Recordaris enim certe beati Theodori episcopi in expositione dicentis aliquid quod recte dici non putaretur, tibi ipsi primo, qui fiduciam in illo tempore habebas, deinde etiam omnibus audientibus. Et qualiter ille, sentiens laesionem et perturbationem quam non minima divulgatio illius dicti excitaverat, et intelligens quia perturbatio faciat discordiam, magis autem et contradictionem et contentionem hominum amantium ex quibuscunque rebus occasiones inquirere huc atque illuc dividi, et contentionibus augere scintillam scandali quae parvula videbatur, quod etiam nunc apud vos contigit: quemadmodum fortissimus ille exsurgens non post multos dies, illud quod ab eo dictum erat, ad utilitatem Ecclesiae sine confusione correxit, et corrigens statim contrivit murmur vel accusationem quae adversus eum fuerat facta: nequaquam judicans turpe aliquid esse corrigere; et hoc scientibus quidem omnibus, quia negligenter et minus caute ab eo fuerat dictum, excipientibus autem continuo correctionem. » Porro totum hoc arrogantiam confundit illorum qui se diligentiores et sapientiores antiquissimis Patribus jactant, dicentes quod illius temporis Ecclesia negligenter et insipienter audiebat Theodorum disputantem, ut eum non argueret in quibus ab ipsis arguitur. Quod absit a pietate synodi Chalcedonensis ut hoc diceret aut crederet: absit, inquam, ut hoc crederet, Ecclesiam Christi, si Theodorus, ut dicitur, Nestoriani auctor erroris esset, blasphemias ab eo dictas in Christum vel non intelligere, vel negligere potuisse: cum illud, quod non blasphemum et haereticum fuit, sed quod recte dici non putaretur, sicut Joannes Antiochenus testatur, non minimam perturbationem excitaverit, nec ante sedata sit quam fortissimus ille exsurgens non post multos dies, illud quod ab eo dictum erat ad utilitatem Ecclesiae, sine confusione corrigeret. Et revera magnae fortitudinis fuit ut seipsum interpretaretur, calcare gloriam magisterio longi temporis acquisitam, et ad emendationem dicti sine confusione descendere: maxime cum fretus conscientia, quia non sicut putabatur hoc dixerat, facile posset audientium parvipendere laesionem, quam tamen diu non passus est tradi: quia cito pudoris victor non post multos dies offensionem properavit auferre solo sermone contractam. Non enim ait Joannes a Theodoro prave aliquid intellectum, aut saltem negligenter, et minus caute ab eo dictum: tanquam de illo loquens qui non rerum intelligentia fuerit pravus, sed sermone in hoc minus accommodus. Huic itaque sancti Joannis testimonio quo Nestorium redarguit, quomodo synodus religiosa non crederet? non solum quod tantus fuerit idem Joannes, verum etiam quod Nestorio scribens, quem ad correctionem invitabat exemplo fortissimi viri et humanae gloriae contemptoris Theodori, non eum posset ita confidenter suae conscientiae testimonio commonere de recenti facto, quod non solus ipse Nestorius, verum et Antiochena omnis Ecclesia recordari facillime poterat, nisi de manifesta rei veritate praesumptus. Nam neque sine tractatu aliorum ad suum concilium pertinentium sacerdotum, Antiochenus antistes de novi dogmatis assertione corripere palam Constantinopolitanum episcopum posset. Tanto vero testimonio sancta synodus credens, quomodo Theodori memoriam veluti haeretici rejiciendam ab Ecclesia judicaret, in cujus pace ille defunctus est, et cujus pacem sic dilexit, ut gloriam suae auctoritatis non erubesceret ejus offensioni postponere? Cur autem hanc offensionem incurrerit, praedictus sanctus Joannes docuit dicens: Quoniam dixit aliquid quod recte dici non putaretur, offensionis causam magis in existimatione constituens: quod ejus et continuo subsecuta correctio demonstravit. Ex ipsa vero correctione, qua melius semetipsum interpretatus est, sive Ecclesia quae illum disputantem audiebat, sive postea sancta Chalcedonensis synodus, non illa solum dicta quae tunc audientes offenderant, sed quae similia ejusdem Theodori debuit aestimare. Quod si etiam contra testimonium sancti Joannis, non per incautelam et negligentiam verbi, sed per intelligentiae pravitatem, dicatur audientes offendisse Theodorus; nec ita posset correctus, vel ab illius aetatis Ecclesia, vel a sancta synodo haereticus judicari. Jacobus apostolus dicit: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumunt. In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 1). Cum ergo omnes offendamus in multis, cur non omnes sumus haeretici, nisi quia non offensio, sed pertinax offensionis defensio, facit haereticum? Similiter autem confiteor amplius me, et multum amplius in hoc sancti Joannis Antiocheni testimonio, quam in caeteris, vel ipsius, vel aliorum Patrum testimoniis, delectari atque congratulari Theodoro. Nam in illis jam dudum memoratis, quibus ostenditur quanta doctrinae ejus fuerit celsitudo, gaudeo quidem, sed novi hoc esse illi commune cum multis. In hoc autem quo manifesta cordis ejus humilitas intimatur, et acquisitae gloriae pro fraterna offensione contemptus, paucos admodum socios ei reperio. Multos enim didicimus eminuisse scientia, et maximam pro hac gloriam consecutos; at ubi humanitus lapsi sunt, homines se cognoscere noluerunt, et simpliciter admoniti contempserunt credere veritati; atque ita illis ipsa gloria scientiae multum obfuit ad salutem, quoniam scientia inflat, charitas autem aedificat (I Cor. VIII, 1). Minus itaque mihi cognitus esset Theodorus, quamvis tantorum Patrum laudibus praedicatus, nisi qualis esset etiam cum reprehenderetur, Joanne testificante cognoscerem. Verum nec omnibus est imitabile, unde et parum utile foret scientiae ejus exemplum; correctionem vero gratanter accipere, et cito ac placide quod offenderit emendare et imitabile omnibus, et multo utilius invenitur. Proinde in Theodoro discere obstinati dignentur, etiam de facili lapsu sermonis admoniti, apostolicam modestiam pietatemque servare. Nam sic aliquando Petrus apostolorum primus, sicut jam diximus, cum non recte ambularet ad veritatem Evangelii, reprehensus a Paulo minimo apostolorum (Gal. II, 14), non indigne tulit, nec pro sui primatus gloria resistentem sibi despexit: quoniam charitas quae Paulum ad arguendam prioris culpam fidenter erexerat, eadem Petrum ad suscipiendam minimi correctionem dociliter inclinabat. Hunc itaque virum, non in sola scientia, sed in humilitate quoque cordis ac modestiae comprobatum, quomodo temporis illius Ecclesia, quomodo synodus Chalcedonensis rejicere posset, cum ex epistola Ibae recitari laudes ejus adverteret, cujus etiam reprehensio virtutis exemplum est, et qui lapsus in verbo Christianae humilitatis formam et magnae specimen pietatis ostendit? Eant nunc Eutychiani, et calumniis suis, si quid adhuc possunt, adjiciant, fingant de Theodoro quaecunque libuerit; accusent etiam Chalcedonense concilium de cohibentia et consensu malorum. Expavescent ad ista procul dubio leves et faciles corde; caeterum prudentes et graves intelligent, quod nihil ex hoc applicent Theodoro, cujus purgationi sufficit quod paratus semper fuit ad corrigendum. Quidquid igitur contra Theodorum dicant, noverint quoniam si recipiatur, non magis ipsi atque Chalcedonensi concilio, quam omni ascribetur Ecclesiae, quae mansuetum et docilem virum neglexit arguere. Verum opto, clementissime imperator, ut humilitatem rationemque Theodori illi qui eum culpant imitari aliquatenus velint: et sicut ille gratanter castigationem suscipiens, quod negligenter et minus caute dixerat corrigere properavit; ita et isti nos vel patienter ferant, et quod crudeliter et discordiose fecerunt, emendare tandem aliquando dignentur. Caeterum Theodorus adeo non fuit a sancta synodo, quemadmodum putant, velut magister Nestorii condemnandus, ut ejus argueretur exemplo Nestorius, et idcirco damnaretur, quod eum non fuerit imitatus. Quid autem nos hinc volunt aestimare non solum Eutychiani, qui de Theodoro calumniantur Chalcedonense concilium, verum etiam Nestoriani, qui ejusdem Theodori dictis abuti dicuntur? Quod ipsius exemplo Nestorius increpatus, non statim ex ejus dictis, quasi eadem sentientis, defendere maledicta sua tentavit, et respondere sancto Joanni ac dicere: Theodorus, cujus exemplo me arguis, quem beatum et fortissimum dicis, eadem semper sine ullius offensione docuit. Quod quidem si Nestorius responderet, ita Theodoro praejudicare non posset, sicut nec prophetis et apostolis atque evangelistis, quoniam eis vel ipse abusus est, vel ejus nunc sectatores abutuntur, atque alii omnes haeretici. Verumtamen cum ille homo, ad respondendum male paratus, et in perniciem suam sufficienter instructus, nihil in erroris sui defensionem ex dictis Theodori, cujus admonebatur exemplo, tentavit assumere; satis ostendit, ejus sanae doctrinae non sequacem, sed obvium se fuisse.

CAPUT III. Quod tametsi Theodorus in quibusdam errasset, laudari ab Iba potuerit propter alia quae recte scripsit.

Haec igitur defensioni magnae synodi Chalcedonensis abundarent. Nunc autem non ipsa eum laudavit, sed laudantis epistolam, pro fide recta quam continet, pronuntiavit orthodoxam: quod diversum esse quis prudens, si causam diligenter attendat, ignoret? Potuit enim fieri ut etiam si quaedam Theodori dicta culpabilia viderentur, et ea synodus nec ignoraret, nec interpretari melius posset, verumtamen Ibam latere potuisse crederet, sicut etiam sanctos Patres Joannem Constantinopolitanum et Gregorium Nazianzenum, universamque Ecclesiam, quae ipsum Theodorum docentem advertebat, latere potuisse credunt Eutychiani, ut non superstes condemnaretur idem Theodorus. Igitur quemadmodum sancta synodus antiquam Ecclesiam, cujus pars fuerant memorati Patres, non ex communione et laude Theodori, vel si eum in quibusdam sciret errasse, sed ex propria ipsius Ecclesiae fide judicare debuit, quod nobiscum Eutychiani fatentur; sic oportuit ut et illam epistolam, non ex laude Theodori, sed ex propria conscriptoris ejus fide, quae ibidem legitur, judicaret. Quomodo autem synodus non crederet Ibam reverentissimum latere potuisse dicta Theodori, quae ante Nestorium scripta dicuntur, cum ipsius Ibae fidem Nestoriano dogmati videret adversam? Verum et hoc demus Eutychianis, quod reverentissimum Ibam synodus Chalcedonensis crediderit non ignorasse Theodori dicta quae videntur esse culpanda; nunquid ideo ejus epistolam merito rectae fidei quam continet, orthodoxam pronuntiare non debuit? praesertim cum potuerit idem venerabilis Ibas idcirco Theodorum ejusque laudare doctrinam, quoniam ea quae in libris ejus reprehensibilia judicabat, vel ab haereticis immissa, vel ab ipso Theodoro reprehensa, sicut docuimus, sive correcta esse credebat: et non ex eo quod scribendi capiens initium, aliquid aliquando reprehensibile scripsit, aut ex lapsu sermonis incurrit, ejus doctrina judicanda fuerat; sed eo potius quod si quid in ea culpabile videbatur, ipse reprehendit atque correxit. Nam si nemo sapiens Ecclesiam credit haereticam, quia doctrinam beati Cypriani Carthaginiensis episcopi et martyris laudat, cum ille non solum privatim, ut ei visum est, verum etiam congregato concilio, definierit ut omnis haereticus ad Ecclesiam rediens baptizetur, et propter hoc culpatus ab Stephano antistite Romano restiterit, suamque sententiam scribens (Cyprian. epist. 14) ad Pompeium, quanta potuit humana argumentatione defenderit, injuriose tractans eumdem beatum Stephanum, a quo fuerat jure culpatus: quomodo epistola venerabilis Ibae juste diceretur haeretica, quod Theodori doctrinam laudavit; qui licet in concilio nihil definierit veritati contrarium, tamen etiam quae privatim ab eo male fuerant composita, sponte reprehendit, et ubi de sermonis lapsu ab aliis reprehensus est, non injuriam referre, sed offensionem corrigere properavit? Igitur sicut Ecclesia, non approbans beati Cypriani ejusque praedecessoris Agrippini, qui hoc ante statuerat, de baptizandis omnibus haereticis definitionem, non solum ipsos, sed et omnes qui cum illis hoc definierunt episcopos patres ascribit, eorumque fidem atque doctrinam, et maxime Cypriani toto orbe radiantem judicat esse laudabilem: sic potuit etiam venerabilis Ibas doctrinam Theodori, etiam in aliquibus culpabilem non ignorans, absque illorum culpabilium approbatione laudare. Sive autem beatus Cyprianus et Agrippinus, aliique cum eis eadem statuentes episcopi; sive Theodorus, vel si et ipse errata non emendasse credatur; sive caeteri doctores Ecclesiae, ex quorum sententiis haeretici suos errores conantur astruere, intentione mentis atque proposito, sicut arbitramur, ab haeresis crimine defenduntur, quoniam ante definitionem Ecclesiae, in ejus communione permanentes, nimio vel immoderato zelo adversus haereticos, vel decreverunt talia, vel dixerunt, non post Ecclesiae in eadem quaestione sententiam, cum haeretici segregati, astruendo talia ipsam impugnaverunt Ecclesiam. Forsitan aliquis dicat: Debuit ergo synodus, si non Theodorum, quia in Ecclesiae pace defunctus est; neque totam ejus doctrinam, quoniam multa recte locutus est, ipsa certe quae offendunt ejus dicta damnare. Primum cujus synodi, ut hoc faceret, sequeretur exemplum? Sed ostendatur quaelibet synodus alicujus doctissimi viri et in Ecclesia perseverantis, dicta ex multis decerpta damnasse, et ita saltem de concilio Chalcedonensi querantur. Deinde quando evolverentur tot libri Theodori, ut in eis diligentissime atque scrupulosissime quaereretur quod legentes posset offendere? Nam si faciendum esset, omnia scripta ejus debuit synodus illa discutere, ne si eum ex parte reprehenderet, approbasse caetera videretur: et quod tempus ad haec sufficeret? vel quando per singula tantorum sacerdotum numerus in unam sententiam conveniret; cum diverso modo moveatur animus auditorum, et quod alium offendit, meliore intellectu alius sine offensione suscipiat? Verum si non Eutychianorum arbitrio serviatur, cur aliquis dicat quod in illa synodo solius Theodori dicta, et non omnium antiquorum in Ecclesia vita excedentium, revolvi ac ventilari debuerint? Nam si Theodori tantum quaedam scripta culparet, omnia omnium approbasse videretur, cum veritas non omnia doceat approbanda. Et quis omnium vel nomina sciat qui de Christiana religione scripserunt? Cum ergo omnium omnia synodus examinare non posset, non oportuit ut Theodori dicta damnaret: quoniam sufficit nobis in hoc Apostoli sententia qua dictum est: Omnia probate; quod bonum est tenete (I Thess. V, 21). Quod si non fuisset haec ratio, quis judex modestus et prudens, nisi de propositis causis et quaestionibus judicet? At cum nihil episcopo Ibae accusatores objicerent de laude Theodori in Ecclesiae communione defuncti, nunquid oportuit sanctam synodum, pro fide ac pace generalis Ecclesiae congregatam, novam in privata causa inter litigantes immittere quaestionem, et in ea tempus expendere? Quasi non sufficeret tam gravi ac diuturna collisione in tantis eos judiciis litigasse, ut aliquid pejus et ipsa, vel accusatorum pertinaciae, vel calamitati episcopi qui accusabatur, adjiceret: praesertim cum ille deploraret de pietate sanctae synodi auxilium quaerens, quod jam 20 et amplius carceres mutasset, et ad eam de 40 mansionibus advenisset. Quis hoc hominum praeter Eutychianos dicat, quos ratio simul pietasque deseruit, et in quibus nomen solum remansit humanum? Meminerit autem lector quod haec in defensionem magnae synodi, nulla necessitate compulsi, ad conculcandam et penitus conterendam vecordium Eutychianorum superbiam dixerimus. Libuit enim nobis illudere illis, et ita causam constituere, tanquam Theodorus aliqua culpabilia scribens non emendaverit, et non solum praedicta synodus Chalcedonensis ea cognoverit, nec melius interpretari potuerit, verum etiam venerabilis Ibas haec eadem non ignorans ejus doctrinam laudaverit: quorum nihil probatum est, sed nos haec ultro concessimus, ut per hoc amplius appareret quam stulte iidem Eutychiani de sententia synodi super epistola Ibae prolata querantur, quoniam ne his quidem omnibus concessis reprehensibilis probaretur.

CAPUT IV. Quod Theodorum synodus, si apud eam accusatus fuisset, damnare post mortem in Ecclesiae pace defunctum non debuerit.

Aliquid tamen et istis adjicimus, ut quod penitus factum non est, vel Theodorum, vel ipsum venerabilem Ibam, de Theodori laude ponamus in synodo accusatum. Si ergo propter hoc haeretica dicenda est illa synodus, quod ejus epistolam Theodorum laudantem pronuntiavit orthodoxam, beatus Cyrillus et Proclus, quos honorare se fingunt, ab haeresis crimine defendentur, qui Orientales accusatum apud se Theodorum defendentes, et multo amplius praedicantes, non ut haereticos damnaverunt, sed potius communicando eis firmaverunt orthodoxos? ut omittam, quod etiam ipsorum, id est Cyrilli et Procli, adversus eamdem Theodori accusationem sententiae teneantur, quod nec ipse, nec ejus dicta damnanda sint. Quocirca vel si Theodorus, vel episcopus Ibas accusaretur in synodo pro laude Theodori, non posset ab Eutychianis eadem synodus accusari, quod illam epistolam pronuntiavit orthodoxam, nisi etiam Cyrillus et Proclus consequenter accusarentur, quod judicaverint Orientales orthodoxos, qui accusatum apud se Theodorum defendentes etiam praecipuis laudibus extulerant. Si quis autem adhuc paulo attentius partis utriusque momenta perpenderet, leviorem inveniret causam illius sanctae synodi quam beatorum Cyrilli et Procli. Nam vel si, ut dedimus, accusaretur apud illam Theodorus, levius esset ut absolveret Ibam episcopum, qui eum necdum apud se deposita accusatione laudasset, quam quod beatus Cyrillus et Proclus fecerunt, qui Orientales a quibus idem Theodorus post accusationem laudatus est, judicaverunt orthodoxos. Ubi autem probari potest quisquam, etiamsi vere fuerit haereticus, ab universali synodo non prolata accusatione damnatus? Nam Patres nostri cunctos quos expulerunt haereticos, prius admonuerunt sapere meliora; deinde condemnationem, si non resipiscerent, comminati sunt, dantes eis etiam tractandi secum inducias, sicut necessarium videbatur. Non haec absque documento jactamus. Attestantur nobis exempla majorum, quorum forma beatus Cyrillus et Nestorium prius correctum, non quia lapsus erat, sed quia noluit resipiscere, condemnavit; et Theodorum, qui accusatus ante fuerat, condemnari prohibuit. Quam sanitatis et modestiae regulam quidam male transgressi, ne vel sero confiteantur errorem, dicunt probare se posse nescio quos haereticos post mortem fuisse damnatos: quasi vero per hoc probent quod non etiam viventes damnati sint, vel si nostram memoriam ac notitiam fugit. Non enim quisquam scire aut reminisci omnia potest, quia nec omnia quae scripto mandata sunt hactenus perseverant. Ut autem hoc omittam, illud certe negare non possunt, quoniam prius correpti sunt, et in judicium adducti, atque convicti; et si ut resipiscerent non cito spoliati sunt honoribus quibus in Ecclesia fungebantur, a fraterna tamen communione remoti sunt. Quid horum jam praecesserat in Theodoro, ut eum synodus etiam apud se accusatum adjudicaret? Si quis autem affirmat aliquos ante correctionem ab Ecclesia fuisse damnatos, non tam ipsos quam condemnatores eorum Patres nostros contrarios Apostolo conatur opponere, qui non nisi post unam et secundam correptionem vitari jubet haereticum (Tit. III, 10). Verum longe absit a nobis quod catholica et apostolica Ecclesia Apostolo fuerit aliquando contraria! Si quid ergo apud eos valet modestiae et ordinis ejus auctoritas, quem salubriter ab Apostolo constitutum in haereticis evitandis, id est excludendis, semper tenuit, desinant cum suis contentionibus impugnare. Non enim sanctam synodum, quae nihil contra consuetudinem Ecclesiae faceret, etiamsi accusatum apud se Theodorum non damnaret; sed potius universam, cujus formam sequeretur, impugnant Ecclesiam. At isti argumentantur, et dicunt in hoc Theodorum ab Ecclesia fuisse depulsum, quoniam sancti Patres in suis libris quos privatim scripserunt, culpaverunt eos qui talia saperent qualia sapuisse dicitur idem Theodorus. Equidem superius jam, non solum testimonio magnorum virorum, sed etiam dictorum ejus prolatione monstratum est quomodo sapuerit; tamen quoniam aliqua ex innumeris ejus libris, velut his quae protulimus contraria, calumniose decerpunt, et pro illis eum existimant esse damnandum, affirmantes quod Patres nostri in suis libris ante notaverunt quosque talia sentientes: idcirco ipsorum Patrum similia his quae culpant sequenti volumine proferimus, ut suas calumnias adversus magnum concilium excogitatas undique repulsas aspiciant. Sed his quoque sublatis vel paululum dilatis, si, quemadmodum dicunt, jam tune expulsus erat Theodorus, etiam beatus Cyrillus, nec non Joannes et Domnus Antiocheni atque alii orientales episcopi cum eo simul expulsi sunt, cum expulsum condemnare non sinerent; mendaciter quoque Nestorium, vel idem beatus Cyrillus, vel sanctus Coelestinus Romanus episcopus expulisse dicuntur. Nam si propterea jam depulsus erat Theodorus quoniam sancti Patres in suis libris culpaverunt eos qui talia saperent, multo magis Nestorius jam depulsus erat, qui et manifeste prava sapuisse demonstratur, et offensionem auditorum quam profanis vocum novitatibus incurrerat, auferre contempsit. Verum ego hinc ipsorum Eutychianorum qualemcunque conscientiam quaeram. Ponamus accusatum apud nos aliquem qui diceretur expellendus quod contraria doceret quibusdam sententiis Patrum; consilium peto, quid agere deberemus. Nunquid hoc nobis occurrit, ut non admonitus neque correptus, ex eo tantum ab Ecclesia pelleretur, quoniam Patres in suis libris quos privatim scripserunt, refutasse invenirentur eos qui talia sentirent; et non potius quia interrogandus prius et admonendus esset, demonstratis ei sententiis sanctorum Patrum quibus diceretur esse contrarius; et si non corrigeret, devocandus in concilium; ejus auctoritati si non crederet, expellendus? Hoc utique videtur fuisse faciendum, hic nobis ordo servandus, haec habenda humanitatis ratio, vel si hoc non praecepisset Apostolus. Si autem superstitem, non ante admonitum atque correptum damnare non deberemus absentem: quomodo sancta synodus, vel si apud eam Theodorus accusaretur, juste damnare mortuum posset? Nam primum quis ejus accusator sic certus esset quod ipsius sint omnia illa capitula quae culpantur, ut si ei tanquam accusatori ex more diceretur: Jura per nomen Domini quod Theodorus, quem post mortem condemnari quaeris, ista scripserit, jurare auderet? Non enim licebat magnae illi synodo leviter credere quod graviter dicitur debuisse damnare. Alia enim causa est, cum ad instructionem tantummodo aliquid legimus, ut credamus simpliciter ejus auctoris esse cujus nomen titulus praefert, nihil ei de hac nostra credulitate praejudicantes; alia vero, cum damnatio ejus qui creditur auctor in judicio flagitatur. Unde vel si juraret iste accusator Theodori esse omnia illa capitula, nec ita synodus ad condemnandum in Ecclesiae pace defunctum juramento ejus deberet adduci. Quid igitur ille accusator amplius agere posset quam testes citare meriti et numeri competentis, qui jurati hoc ipsum testificari vellent? Porro neque hoc quod amplius agi posset ejus condemnationi sufficeret. Nam si dum viveret idem Theodorus, adversus eum testes adducerentur, non oportuit in judicium non devocatum pro sola testificatione damnare. Si vero conventus vel reatus conscientia vel contumacia, indictum praestolari nollet examen, jam non testibus de absente, sed ipsi de se judicanti potius crederetur. Nulla vero correctione sive conventione praecedente damnatus, de iniquitate judicum jure quereretur, et acceptabiliter diceret, quod maligne vel temere adversus absentem falsis testibus credidissent. Propter quod in eadem sancta synodo pro reverentissimo Iba clamaverunt episcopi saepe dicentes: « Male fecerunt qui eum praeter canones damnaverunt; quae adversus absentem facta sunt, evacuentur. Haec omnes dicimus: nemo condemnat absentem. » At si contra viventem acceptari testes non oportuit ut damnaretur non interrogatus neque conventus, quomodo eos sancta synodus, etiamsi contra Theodorum in ejus testificarentur examine, juste reciperet? An facilius esset mentiri de vivo, et difficilius mentiri de mortuo? Si autem interrogarentur iidem testes, unde certissime scirent illa quae reprehenderentur, a Theodoro esse conscripta, quid possent credibilius respondere, nisi quod aut in libris qui ejusdem Theodori dicerentur, ea reperirent, aut ab ipso dum viveret ejus fuisse didicerint? Sed librorum titulum, ad faciendam condemnationem illius viri qui in Ecclesiae pace et maxima Patrum laude vita excessit, non sufficere supra docuimus, praesertim quia conquestus est quosdam suos libros ab haereticis fuisse corruptos; et beatus Cyrillus de illo dixit, quia cum non esset in promptu persona quae culpae supponeretur, incerta capitulorum redargutio fieret, et qui haec agerent, in incertum currentes et aerem verberantes invenirentur. Quomodo igitur aliquibus, vel si adducerentur, testibus synodus crederet certum fuisse quod Cyrillus recentiore adhuc rerum memoria incertum fuisse testatus est? Si autem hoc potius dicerent, quod ab ipso Theodoro ejus fuisse cognoverunt, quid respondere possent si eis diceretur: Quid igitur causae fuit ut haec quae arguitis, non tunc adversus superstitem ad Ecclesiarum praepositos deferretis, quando et in judicio posset adduci, et aut negaret quod sua fuerint, aut melius ea interpretari posset, aut, quod extremum est, abjicere si non posset? Nihil est igitur quod sancta synodus de non condemnato Theodoro culparetur, etiamsi apud illam accusatus esset, et testes meriti et numeri competentis ad ejus introducerentur examen. Verum et hoc Eutychianis demus, et constituamus quod probatum synodo fuerit illa Theodori esse capitula: unde certum haberet qua fuerint intentione prolata? Nam et multa non sicut sentimus eloquimur, et multa non sicut a nobis proferuntur, ita suscipiuntur ab aliis; sed et hoc ponamus, quod illa capitula Theodorum errantem scripsisse cognoverint: unde scire synodus posset utrum ex illis, quemadmodum dictum est, vel eorum similibus essent quae in suis dictis vel reprehendit vel emendavit idem Theodorus? Nam et hoc juste dicitur, quod illorum reprehensio, sive correctio, aliorum quoque similium debuit excusationi proficere. Quod si etiam non ostenderetur quaedam in suis dictis culpasse, sive correxisse Theodorus, et ea quae in illo reprehendunt Ecclesiam latuisse credantur; unde synodus certum habet quod postquam illa scripsit non cognoverit veritatem, inspirante Deo, qui occulte ac mirabiliter solet in suorum cordibus operari, ut eum sic judicaret tanquam in ipso errore defunctum? Nam vel si probaretur quod usque in die mortis suae aliquid de incarnatione Christi nescierit, tamen cum non esset ab ejus Ecclesia separatus, unde, sicut dixi, certum synodus haberet quod in ipsa hora qua efflaturus erat extremum, magna et investigabilis misericordia Dei, quae latroni non ignorata scelera dimisit in cruce, non etiam ipsi dedit pro tantis ejus in Ecclesia laboribus et certaminibus adversus haereticos, ut ab ignorantia sua resipisceret, et errore damnato latronem sequeretur, in paradiso statim et ipse cum Christo futurus, qui nunc dicitur de Nestoriano dogmate ante Nestorium fuisse damnandus? Quantos enim haereticos, quantos Judaeos atque gentiles idonea testificatione didicimus in ipso limine mortis fuisse conversos? Sed quia publicus fuit error illorum, non potuit publica non esse conversio, dum reconciliari, dum baptizari ab Ecclesia supplicarent, dum postremo reconciliarentur seu baptizarentur; occultam vero suam ignorantiam, et a nullo culpatam, quam Theodorus dicitur habuisse, cui et orientale concilium attestatur, quod nullam detractionem ab orthodoxis in vita susceperit, et de quo et aliis Proclus episcopus dicit, quos nec vivos aliquando culpavimus, posset occulte respuere. Quod si et non occulte, sed aliquibus consciis hanc abjecit, tamen hoc sanctae synodo esse posset occultum, et de occulto judicare non posset, quia hoc Dei est proprium, dicente Moyse: Quae occulta sunt vobis et filiis vestris. Unde et beatus Cyrillus ait: Justissimum apparet prudentibus viris cedere praescienti uniuscujusque voluntatem. Cur ergo culparetur haec synodus, quae Deo cederet omnia praescienti, nec auderet, ut quidam, occultorum judex esse, quod solus est Deus? Verum neque illud modestas quisquam, sicut arbitror, definire praesumit, quod haeretici habendi sint omnes, qui non pertinaces, sed ut imperfecti, et ad discendum parati, minus aliquid in Christiana fide cognoverint; sicut etiam ipse Thomas et Philippus apostoli. Nam et Thomae dicitur: Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis (Joan. XIV, 7). Et Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Et, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Ibid., 9, 10)? Quis ergo tales haereticos dicat, si praesentem vitam, quamvis adhuc ignorantes, in Ecclesia tamen finierint, quam falli posse non credunt; cum memoratos apostolos, nec in ipso tempore quo haec ignorabant, haereticos fuisse audeat suspicari? Verum hinc quoque postea multa dicemus. Cum vero incertum synodus haberet, et Theodori esse omnia illa capitula pro quibus ab Ecclesia diceretur excludendus; quod etiamsi certum haberet, quali tamen fuerint intentione prolata, adhuc ei esset incertum: quod si et errasse illum sine dubitatione cognosceret, non et continuo etiam quod errorem postea non emendaverit appareret; neque si hoc quoque aliqua certa ratione constaret, quisquam pius et gravis definire praesumit, quod haeretici sint omnes qui sine pertinacia in Christiana fide falluntur, si necdum instructi in Ecclesiae pace vitam finierint: quis nisi temerarius dicat quod illa synodus inter tot incerta debuerit Theodorum sub anathemate condemnare? Sine dubio autem consideras, imperator, quanta Eutychianis eorumque fautoribus nulla ratione cogente sponte dedimus, sive concessimus; et tamen eis veritas non concedit, ut sententia magnae synodi quae epistolam laudes Theodori continentem pronuntiavit orthodoxam, culpabilis judicetur. Quod si tantae nobis convictiones quas pro experta obstinatione adversariorum protulimus, defuissent, quis religiosus reprehendere posset hanc synodum, quae quod sibi datum non est usurpare non ausa est? Nam Ecclesiae suae nullam Dominus in mortuis ligandi et solvendi tribuit potestatem, cum discipulis suis diceret: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. XIII, 18). Eos igitur solum qui sunt in terris ligare accepit et solvere, et idcirco reprehendi non debet quod Theodorum, vel si culpabilem nosset, tamen quia non erat in terris, alligare non ausa est. Aliorum quibus hoc placuit, non ejus fuerit ista praesumptio. Nam sicut non oportuit ut auderet solvere post mortem eos qui alligati erant in terris, quod quidem habere videtur nonnullam pietatis imaginem, ita non oportuit ut auderet eum qui alligatus non erat in terris, alligare post mortem; quod et aperte impietatis est, et ejus potestati non creditum. Quapropter etiam beati Patres definierunt quia non nostrum est judicare eos qui honorate defuncti sunt, sed solius judicis vivorum et mortuorum.

CAPUT V. Quod Athanasium nemo damnat propter excusationem quam suscepit Dionysii Alexandrini; et quod multo facilius sit Theodorum defendere.

Quomodo autem dicunt Nestorianam esse synodum non defendentem, nec aliquatenus excusantem scripta Theodori, quem velut magistrum Nestorii criminantur, cum Athanasium scripta decessoris sui Dionysii defendentem dicere non audeant Arianum? Nam neque cum Ariani vellent quaedam ex dictis venerabilis Dionysii Alexandrini episcopi in testimonium et assertionem sui erroris asciscere, ut ex hoc ostenderent Arium non esse novi dogmatis inventorem, quippe cum Dionysius olim docuisset facturam esse Filium Dei, neque natura proprium, sed extraneum ab essentia Patris, et quia idem Filius non erat antequam fieret, aliaque similia quae in eodem opere continentur; Athanasius, germanum specimen et probabile catholicae doctrinae atque virtutis exemplum, ea constanter excepit, et quamvis nostris auribus dura et ad excusandum difficilia, defendere non refugit, et prius eorum auctorem Dionysium per hoc voluit esse purgatum, atque ab Arianorum crimine alienum, quod ipse non sicut Arius, cum viveret, de impietate fuerit accusatus, aut de episcopatu dejectus; neque velut haeresim defendens, de Ecclesia sicut ille discesserit, sed in ejus permanserit unitate: deinde melius haec ipsa interpretari conatus est. Unde convenientius puto, ut si non omnia, quia prolixum est, aliqua tamen in propriis verbis ostendam. « Etenim, ait, et Judaeos in quibus contra legem agebant, redarguebat Dominus dicens: Hoc Abraham non fecit (Joan. VIII, 40); et istos impios et mendaces eadem ipsa veritas redarguit, quoniam Arii aliquid Dionysius episcopus neque sensit, neque veritatem ignoravit. Sed et tunc temporis Judaei, et nunc isti novi, a patre suo diabolo hanc furiam adversus Christum rebellem haereditati sunt: quod magno indicio est quia calumniari tantum volunt illi viro, et non attendere quod neque ab aliis episcopis de impietate accusatus est, aut de episcopatu dejectus, sicut isti de clericatu; neque ille velut haeresem defendens, de Ecclesia discessit, sed in eadem bene defunctus est, et memoria ejus nunc usque cum Patribus celebratur, et nomen ejus scriptum est. Si enim aliquid istorum sentiret, vel de his quae scripsit excusationem non faceret, sine ambiguitate etiam ipse similia pateretur. Et suffecissent quidem ista ad redargutionem novorum Judaeorum, eorum qui Christum negaverunt, et Patres accusaverunt, et omnes Christianos fallere noscuntur. Quoniam vero accusationes se habere putant ad accusandum episcopum, partes aliquas epistolae ejus age et ipsas videamus: ut etiam ex hoc eorum vanitas demonstretur, et quiescant vel sero blasphemare Dominum apud seipsos, confiteantur autem vel cum militibus, videntes testificantem creaturam, quia vere iste Filius Dei est, et non est ex creaturis. Dicunt itaque in illa epistola beatum Dionysium dixisse facturam et factum esse Filium Dei; neque natura proprium, sed extraneum ab essentia Patris eum esse, sicuti est agricola ad vitem, et navis opifex ad navem: et quia tanquam factura non erat antequam fieret. Ita est, scripsit: confitemur et nos esse talem epistolam ejus. Sed sicut illam scripsit, ita et alias plurimas scripsit; et oportebat eos et illas legere, ut ex omnibus, et non ex ista sola, fides illius viri agnoscatur. » Et deinde sequitur eorum quae memoravimus excusatio: quam non in isto, quia prolixum fuit, sed in ejus opere lector inquirat. Aspicis vero, Auguste, quae beatus Athanasius in Dionysio excusanda susciperet, non ob aliud, nisi quia non ex levi sono verborum, sed ex intentione dicentis aestimanda sunt quae dicuntur. Dicentis autem intentio, cum jam persona defuncta est, ex communione religiosius aestimatur. Hoc est enim quod ait: Si enim aliquid istorum sentiret, vel de iis quae scripsit excusationem non faceret, sine ambiguitate etiam ipse similia pateretur: tanquam dicens: Non quod in verbis sonat debemus attendere, sed credere potius de Ecclesia Christi, quam regit ipse qui sanguine suo redemit, quoniam nisi haec bona intentione proferret, aut aliis ejus dictis auferretur offensio, sine dubio Dionysius in ea non maneret episcopus. Igitur Athanasius, qui non tantum verbi doctrina, quantum passionibus, trinae unitatis erat assertor, et cujus tota vita martyrium fuit, auctoritati se subdit Ecclesiae, et quod Dionysio communicavit usque in finem, hoc solum judicat ejus purgationi sufficere, ita ut illum pro talibus dictis non condemnare dico, verum nec leviter culpare praesumat; sciens quoniam si hoc faceret, totam, quae illi communicavit, culparet Ecclesiam. Et nescio qui, quos utinam vere nesciremus, praedicatum a tantis Patribus Theodorum in reprehensionem Ecclesiae condemnare praesumunt, et insuper sanctam synodum, quod hoc non praesumpserit criminari? Quid est autem quod in illo inexcusabile jam invenerant, si in Dionysio potuit excusari, quod facturam esse dicit Filium Dei, et extraneum ab essentia Patris, et quia non erat antequam fieret, cum Patres apud Nicaeam anathematizaverint eos qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat; et qui dicunt factum vel ex alia essentia esse Filium Dei? Sed Athanasius, vir magna ratione et gravitate fundatus, et cui tanquam experientissimo duci summa praelia adversus hostes Ecclesiae merito crederentur, noverat ipsis exercitatus periculis haereticorum fallacias prudenter excipere. Nam et illi non minore, imo callidiore astutia, incautis frequenter illudunt, ut quos in Ecclesia catholica, velut in castris cujusdam magnae reipublicae sapientes et fortes viderint, ne illorum vel consilio credamus, vel confirmemur exemplo, quia suos facere non possunt, vel nobis faciant esse suspectos. Et ob hoc ille, non velut quidam levis, atque ad omnia eorum factionibus movebatur: ut quemadmodum malitiosi ac timidi, et tam malitiosi quam timidi, duces exercitus solent, quia Dionysium Ariani videri sibi conscium volebant et amicum, eum crudeliter et temere condemnaret, et quem secum propugnatorem adversus hostes habebat, a coelestibus castris excluderet. Hunc itaque doctissimum atque sanctissimum virum imitari, clementissime imperator, hujus rationem et circa pacem Ecclesiae observantiam sequi debemus. Nam illorum deridemus crudelitatem qui ad defendendum suos ignavi, ad condemnandum vero festini, de reprehensione majorum ignominiosam et haereticis communem gloriam captant. Nam credo quod magistros militiae tuae hanc in castris a te sibi creditis erga hostium dolos et suorum defensionem cautelam praecipias observare, quam magister militiae Christi Athanasius observavit: et ideo non dignos existimes Ecclesiarum Dei praepositos, quales si castrorum tuorum haberes, judicares indignos. Nunc ergo, si mihi Nestoriani dixerint: Theodorus Mopsuestenus, qui et in episcopatu defunctus est, et non solum in epistola quam nostra synodus pronuntiavit orthodoxam, verum etiam in illis epistolis quarum auctoritate Romani Leonis dogmaticam defendit epistolam, magna praedicatione laudatus, ita de Christo quemadmodum Nestorius sensit, et in defensionem sui dogmatis, sicut de Dionysio Ariani fecerunt, quaedam de libris ejus capitula ad aliud intendentia, et adversus alios conscripta protulerunt, quae indigeant excusari, confestim formam quam nobis beatus Athanasius de Dionysio praebuit, sequar, et iisdem verbis quibus Arianis ille respondit, ego quoque istis pro Theodoro Mopsuesteno respondeam, dicens: Nequidquam illi viro calumniamini, qui neque ab aliis episcopis de impietate accusatus est, aut de episcopatu dejectus, sicut Nestorius, neque ille velut haeresem defendens ab Ecclesia discessit, sed in eadem bene defunctus est. Si enim aliquid istorum sentiret, vel de his quae scripsit excusationem non faceret, sine ambiguitate etiam ipse similia pateretur. In aliis quoque responsionis ejus ordinem tenens, iterum dicam, quia sicut ista scripsit Theodorus, ita etiam alia plurima scripsit, et oportet vos et illa legere, ut ex omnibus, et non ex istis, fides viri illius agnoscatur. Et proferam ejus multa Nestoriano errori contraria, de quibus pauca libris alligavi. Demonstrem vero illis et causam cur talia scripserit, et doceam quod contra Synusiastas, qui temporibus ejus maxime fervebant, ubicunque inventa occasione securius talia loquebatur, necdum ex diverso Nestorii sollicitante perfidia. Et mihi quidem, vel quibusque catholicis, haec sola contra Nestorianos sufficient, quae magno Athanasio contra Arianos illo tempore suffecerunt. Quae autem nos amplius habeamus pro Theodoro, quam Athanasius pro Dionysio habuit, ostendere, quin potius ostensa commemorare non differam. Providit enim misericordia Domini, vel pro nostra inscitia, qui minus habiles ad defendendum sumus, vel pro pertinacia contrariorum, qui manifestae nolunt acquiescere veritate, ut multo pluribus modis Theodorus excusari quam Dionysius posset. Quod enim nos asserimus, adeo diversum fuisse a Theodori sensu Nestorium, ut a reverentissimo Joanne Antiocheno admonitus, non ausus fuerit dictorum illius testimoniis sua male dicta defendere: quod utique non omitteret, nisi catholici viri doctrinam contrariam sibi videret. Beatus Athanasius nihil tale in defensionem venerabilis Dionysii quod diceret habuit: quia non sicut Theodori Nestorius, ita Dionysii Arius exemplo fuerat admonitus et convictus. Deinde quod Theodorus ultro semetipsum reprehendens in expositione psalmorum, confessus est quod negligenter a se composita fuerint plurima, et maxime illa quae prima sunt, et quod perhibuit aliqua in suos libros ab Apolinaristis immissa. Possumus ergo Nestorianis dicere quod ex illis plurimis negligenter ab eo compositis credenda sint illa ipsa, quae putant suo dogmati convenire, aut ex eis quae Apolinaristas in suos libros immisisse conquestus est. Possumus etiam proferre quod in quinto de Incarnatione libro idem Theodorus ait, et nos in nostro superiore posuimus, quod ubicunque de Christo disputans alterum et alterum dicit, non persona, sed natura alterum dicat. Haec omnia quae nobis superabundant, beato Athanasio ad excusandam Dionysii epistolam defuerunt. Quem cum Eutychiani vel Semieutychiani Acephali culpare non audeant, quomodo Chalcedonensem synodum culpent, quae Theodori dicta non excusare voluit, sed noluit non excusatum damnare?

CAPUT VI. Quod Basilius Gregorii Thaumaturgi, et Hilarius Antiocheni ac Sirmiensis concilii dicta quaedam duriora excusarint; et Theodorum eodem modo excusare synodo licuerit, si hoc suscepisset. Sanctus autem Basilius magnum Gregorium, qui miraculorum operatoris cognomen accepit, ut Θαυματουργὸς vocaretur et vocetur a Graecis, non ab Arianorum tantum, qui creaturam et facturam Filium dicunt, verum etiam a contrario Sabethanorum errore defendit, qui unam Patris et Filii subsistentiam dicunt, quamvis haec et praedictus Gregorius dixisse videatur. Unde idem sanctus Basilius, loquens de quibusdam, qui auctoritate ipsius Gregorii excusare suam perfidiam nitebantur, « Immiserunt, ait, quoddam experimentum per epistolam ad unanimem nostrum Anthimum Tyanorum episcopum, quod magnus Gregorius dixerit in Expositione fidei Patris et Filii personas intellectu quidem esse duas, subsistentiam autem esse unam, hoc autem quia non dogmatice dictum est, sed certative in sermone ad Gelianum, non potuerunt conspicere qui in subtilitate sensuum semetipsos beatificant: in qua multae sunt falsitates eorum quae scribuntur, sicut in ipsis sermonibus ostendemus, si Deus voluerit. Rursus vero pagano satisfaciens, non arbitrabatur opus esse subtilitatis ratiocinatione circa verba. Est etiam ubi et consentiendum sit consuetudini contradicentis, ut non ad necessaria reluctetur. Quapropter et multas invenies ibi voces, quae nunc haereticis maximam virtutem praebeant, sicut creaturam, et facturam, et si quid tale est. Multa autem dicta et de conjunctione quae ad hominem facta est, ad divinitatis referunt rationem qui inerudite audiunt Scripturas: quale est et hoc quod ab his circumfertur. » Proinde quomodo synodus juste anathematizaret Theodorum in Ecclesiae pace defunctum, cum propterea Athanasius et Basilius Dionysium atque Gregorium a criminibus talibus tantisque defendant, quod in Ecclesiae pace defuncti sunt? aut quomodo epistolam venerabilis Ibae pro laude Theodori pronuntiaret haereticam, cum haec Athanasii et Basilii scripta haeretica dicere non auderet? aut quomodo Eutychiani eamdem synodum culpant, quod apud se non accusatum Theodorum anathematizare non praesumpserit, cum istos Patres a quibus Dionysius atque Gregorius etiam excusantur, culpare non possint? Sed aliud quod majus est, proferamus. Nam beatus Hilarius, Arianorum potentissimus atque acerrimus expugnator, et constantissimus fidei Christianae confessor, in epistola quam de exsilio scripsit episcopis provinciae Germaniae primae, et Germaniae secundae, et primae Belgicae, et Belgicae secundae, et Lugdunensis primae, et Lugdunensis secundae, et provinciae Aquitanicae, et provinciae Novempopulanae, et ex Narbonensi plebibus et clericis Tolosanis, et provinciarum Britanniarum episcopis, non unius hominis verba privatim dicta, sed publica decreta concilia approbat, quibus octuaginta nostri Patres pro Paulo Samosateno repudiaverunt ut homousios, id est unius essentiae cum Patre Filius vocaretur, et rationem cur hanc vocem repudiaverint talem reddit, quoniam memoratus Paulus haereticus solum Patrem Deum esse confitebatur, Filium vero a Mariae matris generatione coepisse, et hominem tantum esse dicebat; et docebat propterea maluisse illos Patres remoto homousio homoeousion statuere, id est similis essentiae, quoniam similitudo unionem non permittit intelligi. At cum Arios postea homoeousion male intelligeret ac doceret, et negans Filium cum Patre unius esse substantiae, sic diceret similem Patri, sicut Joannes apostolus de se atque aliis adoptionis filiis dicit: Nunc filii Dei sumus, et necdum manifestatum est quod sumus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Cum ergo prave homoeousion Arius praedicaret, alii Patres homousion resumpserunt. Proinde Hilarius, ut in neutris Patribus accusaret Ecclesiam, quae utrosque habuit honoratos, hanc absolutionem quaestioni dedit, quoniam et illi octuaginta contra haereticum improbaverunt homousion, et trecenti decem et octo id ipsum contra haereticum probaverunt. Hoc quoque adjiciens ( Sub finem ): « Cogitemus tot sacerdotes sanctos et quiescentes jam: quid de nobis erit qui rem eo deducimus, ut quia episcopi non fuerunt, nos quoque nec coeperimus; ordinati enim ab his sumus, et eorum sumus successio: renuntiemus episcopatui, quia officium ejus ab anathemate sumpserimus. » Verum haec omnia, quae vel privatim a sanctis Dionysio atque Gregorio dicta, vel publice in concilio a memoratis octuaginta Patribus, non tantum excusandi habere difficultatem videntur, quoniam ante definitionem Nicaenae synodi prolata reperiuntur. Illud est multo amplius, quod idem sanctus Hilarius in eadem sua epistola prolata aeque defendit Sirmiense concilium post Nicaenum congregatum, in cujus decretis dictum est: « Si quis unum dicens Deum, Christum autem Deum ante saecula Filium Dei obsecutum Patri in creatione omnium non confitetur, anathema sit. » Et iterum: « Si quis Deum non Dominum Patrem, et Filium quasi Dominum a Domino, duos dicat Deos, anathema sit. Non enim exaequamus vel comparamus Filium Patri, sed subjectum intelligimus. Neque enim descendit in Sodoma sine Patris voluntate, neque pluit ex se, sed a Domini auctoritate, scilicet Patris; nec sedet ad dexteram a semetipso, sed audit dicentem Patrem, Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1). » Rursumque: « Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium, tanquam duo sine principio, et duo innascibilia, et duo innata dicens, duos dicat Deos, anathema sit. Caput enim quod est principium omnium Christus; caput autem quod est principium Christi Deus. Ita enim ad unum, qui est sine principio omnium principium, per Filium universa referimus. » Et iterum (Cap. 27): « Confirmantes Christianismi intellectum, dicimus quoniam si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula subsistentem et ministrantem Patri ad omnium perfectionem non dicat, sed ex quo de Maria natus est, ex eo et Christum et Filium nominatum esse, et initium accepisse ut sit Deus, dicat, anathema sit. » Quae omnia memoratum Sirmiense concilium sanctus Hilarius necessarie contra Photinum et Orientales asserit decrevisse. Quorum sufficientem excusationem faciens, quomodo sint accipienda demonstrat. Haec ergo Athanasio, haec Basilio, haec Hilario et omnibus viris sanctis sollicitudo fuit, ne culpatis velut haereticis eis qui in Ecclesiae pace atque honore defuncti sunt, ipsa quae illos magno honore dignata est Ecclesia culparetur. Et ideo vel si forte inveniantur aliqui in plurimis approbati, qui eumdem Theodorum damnent velut haereticum, hoc probabiliter profecto non faciunt; nec in eo sequendi sunt, in quo consuetudinem Ecclesiae non sequuntur. Unde si Chalcedonensis synodus, Ecclesiae morem in defensionem ipsius Ecclesiae sequens, dicta Theodori similiter excusaret, quis eam de hac pietate atque cautela nisi profanus argueret? Nec tamen et hoc sine Athanasio et Hilario posset. Porro aliquid tale non fecit, quae hinc invidiam sustinet, quod alterius ad se delatam epistolam, nec de laude Theodori accusatam, pro verae fidei confessione quam continet, pronuntiavit orthodoxam.

CAPUT VII. Quod adversarii in una damnationis Theodori brevi sententia quatuor in magna vitia incurrerint.

Inspiciamus autem ipsos Eutychianorum fautores, qui dicta in Ecclesiae pace quiescentrum, quoniam obscurum aliquid in eis invenitur, damnari magis quam excusari voluat, utrum ita vigilanter cauti sint, ut in suis dictis atque conscriptis reprehendi nullatenus queant. Si enim tam circumspecti sunt, ut in nullo deprehendantur offendere, tolerabile fortasse dicatur quod, sua sapientia freti, ad nos nostrique similes qui in multis offendimus, condescendere non dignantur. Verum quid agemus, quod nullos ab eis in alia causa conditos libros audivimus, quorum discussione irreprehensibilem eorum peritiam et pervigilem possimus probare cautelam? Placet ergo eis ut in hoc libro, quem communi ac diuturno tractatu in praejudicium sanctae synodi scripserunt, sive scribi fecerunt, perfectam eorum nusquam culpabilem scientiam requiramus? Sed jam etsi non omnes quos continet, quoniam aliud in hoc opere demonstrare suscepimus, multos tamen ex occasione prodidimus errores, multa quoque mendacia sibique contraria. Ubi et hoc docuimus quia, cum mendacio studeant, nesciunt vel quomodo mentiantur, et quomodo per eamdem scientiam etiam verum contra se aliquando loquantur. Si autem in hoc libro in quo subscripserunt, alienos errores, sive falsos, sive veros arguere intenti in tantis reprehensi sunt; qua fronte non dicam Theodori, sed cujuslibet hominis dicta culpare praesumunt? At erubescent isti judices mortuorum, si per totum ipsum librum eorum consideremus inscitiam: et idcirco in ipsa tantum sententia, qua Theodorum cum suis dogmatibus damnaverunt, inspicere eam ac demonstrare proposui. Dixerunt enim, sicut narravimus: « Si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut ei similia sapuerunt, aut sapiunt, anathema sit. » In qua sententia intende, quaeso, quot et quam magna vitia reprehendam. Primum est, quod eum contra sententiam Patrum et totius Ecclesiae judicium, in cujus pace defunctus est, anathemati subdiderunt. Secundum autem quod, condemnando omnes qui ei non dicunt anathema, memoratos quoque venerabiles Patres, et ipsam quae Theodoro communicavit Ecclesiam, atque omnes praesentes in corpore Christi fideles, qui sive quod in Ecclesiae pace vitam finierint, sive quod nec errores ejus nec nomen audierint, eum non anathematizant, decreverunt ut anathema fierent: quod aperte contra justitiam et contra morem Ecclesiae factum esse jam diximus, nec ullum tale invenimus exemplum ubi anathema facti sint, qui alicui haeretico, quem ignorare possunt, non dicunt anathema. Quod nec isti decernerent, nisi ad synodi Chalcedonensis injuriam, quae, cum apud se recitarentur ejus laudes, non ei dixerit anathema. Tertium vero est, quod sine ulla exceptione generaliter ejus dogmata et universos qui eis non dicunt anathema condemnantes, in quibus nec ipsi negant plurima recta esse, non solum quos supra memoravimus Patres, et alios praeteriti vel praesentis temporis innocentes, verum et ipsam catholicam fidem, cujus assertionibus omnem haeresem, testante Joanne et Domno Antiochenis atque orientali concilio, Theodorus expugnavit, et quam secundum Cyrillum, ut interim perhibent, magnifice adversus Arianos et Eunomianos asseruit, anathematizare procul dubio convincuntur. Quartum est, quod contenti non fuerint illos tantum anathematizare qui similia sapiunt, sed iterum contra justitiam Ecclesiaeque regulam addiderunt, et illos qui similia sapuerunt. Et quanquam Theodorum nihil male sapuisse probaverint, quantum tamen ad eos attinet, condemnaverunt omnes ab ipso, in quem illum incidisse putant, errore conversos; nihilque illis praestitit sua conversio, quod jam talia non sapiunt, quando et propter hoc damnantur, quod aliquando talia sapuerunt. Ubi quid agent de Martha et Maria sororibus Lazari, quae familiari devotione ipsi Domino, dum hic in carne degeret, adhaeserunt? Et tamen utraque, id est prius Martha ac deinde Maria, legitur ei dixisse: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus (Joan. XI, 21, 23). Quae licet crederent quod ipse esset Filius Dei qui in mundum venisset, tamen non dicerent, si fuisses hic, si eum cognoscerent sicut Deum ubique esse praesentem. Eadem ergo sapuerunt quae dicitur sapuisse Theodorus, et cum Theodoro simul anathematizatae sunt. Et quantos vel eo tempore in Evangeliis et apostolicis scriptis tales fuisse cognovimus? quantos etiam nunc tales in grege fidelium, sola sanctorum mysteriorum participatione et simplici praeceptorum obedientia placentes Deo vidimus? cum et ipsi primi pastores ejus apostoli sic aliquando sapuerint, quos omnes cum Theodoro vidimus in hoc anathemate condemnatos? Nam etsi dicantur Thomas et Philippus, qui aiunt: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8), non hominem tantummodo credidisse Christum, sed Deum, quamvis Patre minorem aut separatum a Patre, propter quod etiam dictum est: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est (Ibid., 10)? similia procul dubio sapuerunt eis quae putatur sapuisse Theodorus. Non enim dissimilis aut minoris ignorantiae fuit, vel minorem credidisse Deum, vel a Patre Filium separatum. Nisi forte sic nobis error Nestorianus displicet, ut placeat Arianus. Quomodolibet ergo sapuisse dicantur, aut eadem procul dubio aut similia sapuerunt. Pro hac ergo praecipiti et inconsiderata sententia sua respondeant qui tantummodo alienis calumniari sciunt, sua vero defendere nesciunt; et si quid possunt, ab istis vinculis manifestae veritatis absolvant: et forte credimus quod acceperint potestatem ligandi eos qui super terram non sunt, quam nec apostoli acceperunt. Ecce quatuor magna vitia, non obscura, nec de aliquibus secretis educta, sed clara et manifesta, eos docuimus incurrisse. Quomodo igitur ille subtilis eorum intellectus in nocte obscurarum quaestionum elucubratis excogitationibus adversus aliena dicta pervigil, in suis obtusus inventus est et medio die lethargicus? In quantis autem librorum voluminibus isti censorii mortuorum judices tantos et numero et magnitudine fecisse deprehenduntur errores? Nonne una brevisque sententia est, quae semel tincto calamo scribi potest: « Si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut similia ei sapuerunt aut sapiunt, anathema sit? » Et in his paucissimis syllabis longo tempore meditatis, tam multi sapientes, et, quod est amplius, alienorum dictorum scrupulosissimi et calumniosissimi discussores, in ea ipsa calumniae suae sententia sic erraverunt, ut etiamsi vera forent quae in denotationem sanctae synodi de Theodoro jactant, non possent eorum erroribus comparari. Et audent isti discutere ac reprehendere illustris doctrinae viros, quorum sunt innumeri libri, qui non sine magnis et multis erroribus semel intinctum calamum scribendo fundere potuerunt? Illud etiam considerandum est, quod Theodorus, necdum Nestorianis apparentibus, in alios intendens, et oppugnantibus Synusiastis obvius, aliquam offensionem ad aliud pergentis transitu sermonis incurrit. Isti vero, quod non immerito venia caret, longo pacis odio seduli et quieti, si tamen quieti, non solum multipliciter et graviter erraverunt, sed inter se ac tantos Patres, et universam quae Theodoro communicavit Ecclesiam, ipsos quoque apostolos, interposuerunt anathema. Quod ille in quibus ab eis reprehenditur non fecit, qui nunc pro solo praejudicio synodi sub anathemate condemnatur. Unde si ante centum annos audax et asperum sanctis Patribus apparebat, ut anathema imponerent dictis in pace Ecclesiae mortuorum, quanto nunc audacius est atque asperius, ut non solum eorum dicta, quod constat olim prohibitum, sed personae quoque damnentur? Et Patres illi qui condemnare prohibebant Theodori et aliorum dicta, consultissime dicebant: Quis enim nostrum speret non defungi? aut a quo non dictum est aliquid, quod alium possit movere? caventes utique, ne tali exemplo ipsorum quoque dictis post mortem imponeretur anathema: quantum nos metuere debemus exemplum posteris dare, quo non solum dicta post mortem dicentium, sed personas quoque condemnent? Nam si Theodorus post tantos suae defunctionis annos detestandus creditur, qui non probatur correctioni restitisse dum viveret; si Theodorus condemnatur, qui neminem condemnavit in Ecclesiae pace defunctum; si Theodorus excluditur, qui non invenitur in Ecclesiae praejudicium scripsisse aliquid, de quo ipsa conturbaretur Ecclesia: quid de nobis agitur, si multis tumultuosae nostrae praesumptioni contradicentibus, non exemplum tantummodo, verum etiam causam posteris demus adversus nos talia praesumendi? si tamen dicenda videatur illa praesumptio, et non magis praesumptionis digna reprehensio. An forte cuipiam videbitur indignum, ut qui in Theodori condemnatione, tot sanctos Patres, tot innocentes, tot placitas et familiares Christo personas, atque ipsos anathematizaverunt apostolos, ne tantum facinus maneat, ipsum potius cum suis condemnetur auctoribus? Corrigant ergo nimis profanam temeritatem suam, aut, si nihil se putant corrigendum fecisse, facti rationem reddant, et non in alienorum reprehensione dictorum, sed potius in suorum defensione subtilitatem ingenii, de qua multum gloriantur, ostendant. Hoc de vestra justitia petimus, ut si respondere tentaverint, ultra eis non liceat sub titulo vestri nominis sua et profana conscribere: quia licet docentibus apostolis didicerimus quod Deo magis quam hominibus oporteat obedire, quantum tamen in nobis est optamus et Deo obedire et hominibus, dum ea volunt et imperant homines quae contraria non sint obedientiae quam Deo debemus.