Progymnasmata Latinitatis/39

E Wikisource
Progymnasma tricesimum nonvm
1588

 Progymnasma tricesimum octavum Progymnasma quadragesimum 

Explicationum repetendarum ratio.

Personae:

Urbanus, Theophilus.

Urbanus.
Repetistine hesternam explicationem epistolae Ciceronis?

Theophilus.
Nondum.

Urbanus.
Quid egisti?

Theophilus.
Occupatus fui in aliis.

Urbanus.
In quibus?

Theophilus.
In praeceptis Grammaticae ediscendis.

Urbanus.
Utrumque faciendum fuit.

Theophilus.
Si socio non caruissem, hoc quoque forsitan praestitissem.

Urbanus.
Vis tecum repetam?

Theophilus.
Nihil malo.

Urbanus.
Principio revocabo tibi in mentem ipsum argumentum epistolae, verbis Germanicis: tu, si diffidis memoriae, poteris in chartaceum libellum referre.

Theophilus.
Nullo negotio retinebo, si iterum audiero: nec enim est ita longum.

Urbanus.
Postea Ciceronem exponam, verbum verbo, sequens constructionis ordinem: mox sententiam sententia, ut Praeceptor solet.

Theophilus.
Et ut nos vult sese imitantes facere in repetendo.

Urbanus.
Postremo themata indicabo cum accidentibus, et syntaxes quasdam faciliores.

Theophilus.
Obstringes me non vulgari beneficio. Secedamus in locum solitarium, ne quis hic nostra dicta arbitretur.

Notae


1 PRINCIPIO REVOCABO: In repetendo explicationis ordo tenendus est, et quo quidque loco auditu, eodem postea iterandum. Quoniam vero hic ordo repetitionis, et iste modus non videtur contemnendus, intelligant magistri eundem in exponendis auctoribus sibi opportunum fore. Servent autem maxime illud (sequens constructionis ordinem) alioqui sensum evadere obscurum necesse est, tametsi verbum verbo explanaverint,

2 SESE IMITANTES: Discipulus non quidem in tollenda, summittenda, inflectenda voce, sed in tota ratione expositionis, quantum memoria potest consequi, magistrum imitari debet. Quod non fit: nuda enim verborum germanica aut latina explanatione κατὰ συνωνυμίαν cum pueri ipsi, tum Praeceptores contenti sunt: et quamvis plura dixerint, plura tamen non reposcunt.