Progymnasmata Latinitatis/75

E Wikisource
Progymnasma septuagesimum quintum
1588

 Progymnasma septuagesimum quartum Progymnasma septuagesimum sextum 

Descriptio Gymnasii.

Personae:

Fabianus, Sylvester.

Fabianus
Scholaista nostra, in quam ad ingenii culturam percipiendam in dies coepimus commeare, pulcherrime commodissimeque exaedificata mihi videtur: idem tibi videri, nunquam in incerto habui.

Sylvester
Bene: et antepono illam multis aliis, quas vidi, in quibus studiorum gratia versatus sum hactenus.

Fabianus
Primum (ut inde potissimum laudationem exordiar) excitata est eo civitatis loco, qui omni strepitu, clamore, turbis caret. Non hic esculenta, poculenta, non scruta videntur: nullae in hac vicinia cauponae, nulli salsamentarii, salgamarii, myropolae nulli. Non fabri assidue incudem tundentes, non doliarii, non aurifices, non demum eiusmodi opifices, qui totum diem pulsibus perstrepunt, nulli circuli, non colludentes et concinentes pueri ac puellae. Hicsumma quies, hic alta silentia: prorsus, sicut illa praetoria, seu magistratuum palatia apud Persas, de quibus Xenophon in vita Cyri. Nec enim carmina solum, ut inquit vates Sulmonensis, sed universe, generatim studia omnia bonarum artium secessum quendam et otium, hoc est, tumultus, negotiationumque vacuitatem requirunt, vel potius flagitant.

Sylvester
Haud quidquam hac veritate verius.

Fabianus
Tum salubri quoque sub caelo condita est: quod in eadem urbe non omnibus semper aedificiis contingit: quaedam enim crassiore, et corporibus humanis pestilente circumfunduntur aere. Academiam illam Athenis amoeno et nemoroso, at minime ad tuendam sanitatem, accommodato solo traditum est constructam fuisse.

Sylvester
Ut memoria mea est, hoc ipsum quod affirmas alicubi scriptum legi. Et aequum est, cum alioqui integra valetudo studiorum diuturnitate ac vehementia corrumpatur, non ibi constitui gymnasia, ubi proclivius est, eam omnino perdi quam recreari et conservari.

Fabianus
Nullae domus ita contiguae, ut officiant luminibus. Iam vero quam excelsi parietes? Quam sublime et ad pluviarum defluxus praeceps aptatumque tectum ? Ipsa forma domus non proiecta in longum, non extensa nimis in latum, non trilatera, sed τετράγωνος sive quadrata: ita tamen, ut sit aliquanto longior quam latior, porta ingens, et aspectu augusta ac venerabilis, a sculptore** et pictore emblematis insigniter decorata.

Sylvester
Illi ordines fenestrarum, infra quidem latis luminibus, supra angustiorum, omnium autem inter se ad perpendiculum aequalium, ecquid ornamentum addunt?

Fabianus
Eximium. Ubi ingressus fueris, ad laevam auditoria duo, ad dexteram totidem: ambulatiunculae ante scholas, et inter scholas. Inde gradibus septendecim ex albo expolito lapide, quatuor cubitos longis, unum pene latis ascenditur. Rursum ibi quatuor gymnasia, cum suis ambulatiunculis. Non se mutuo possunt impedire discipuli, nec magistri alter alterum clamoribus obtundere. Suggestus ut belle laborati? Supra velut tecta impendent, ne dissipetur vox docentium: adhaerentia autem ipsis, non ut in sacris aedibus, disiuncta a concionatorum cathedris. A terra quatuor gradibus elevati, quo videri audirique ab universis doctor facillime queat. Non in dextro aut sinistro latere, sed ex adversum portae collocati, ut intrantes primo aspectu in Magistrum incidant, et ipse sine circumactu capitis auditores suos, et quemcunque ingredientem possit aspicere. Ut ordinatim disposita sedilia? Sic, ut ex omni parte, a fronte, a tergo, a dextris, a sinistris inter ipsa et parietem spatia fieri queant. ut dolatis e tabulis speciosa loquearia? Ut circum fenestras decentissime depictae vices, rosae, flores denique? Quam mundum, candidum ac subtile tectorium? Nihil usquam fractum, nihil ruinosum, aranearum nihil.

Sylvester
Aulam omittis?

Fabianus
Nonne haec scholis incumbens, et in summis aedibus ampla, tabulatisque ornatissima, et picturis egregiis mirabiliter locupletata est?

Sylvester
Assentior.

Fabianus
Nonne ad oratorias exercitationes, ad comicas quoque actiones opportunissima?

Sylvester
Nimirum.

Fabianus
Nonne templo quam simillima?

Sylvester
Etiam.

Fabianus
Quid igitur salubrius, quid splendidius nostra schola?

Sylvester
Nihil.

Fabianus
Quam ad haec frequentes discipuli? Quam eruditi Magistri? Breviter: si Musae cum Apolline suo Heliconem relinquant, huc inprimis, et cupidissime commigrent.

Sylvester
Me adscribito huic tuae sententiae.

Notae


1 SECESSUM QUENDAM: Plutarch. de Curiosit. Siquidem et Musaea quam maxime procul ab urbibus collocabant. Caussam ne quaeramus: patet enim eo vel tacente.

2 SALUBRI SUB CAELO: Caelum pro aere dicunt latini. Hinc loci et caeli gravitas, caeli salubritas, caelum grave, salubre, pestilens. Cic. 1. de Divinat. Aspiratio caeli gravis et pestilens. Pro quibus barbari, mala aura, malus aer, insalubris aer. Plin. lib. 2. cap. 28. Namque et hoc caelum appellavere maiores, quod alio nomine aera: omne quod inani simile, vitalem hunc spiritum fundit.