Progymnasmata Latinitatis/82

E Wikisource
Progymnasma octogesimum secundum
1588

 Progymnasma octogesimum primum Progymnasma octogesimum tertium 

Academiae.

Personae:

Pancratius, Torquatus.

Pancratius
Quod precatus sum a Deo, et a parentibus saepe multumque contendi, ut a triviali gymnasio remotum me in aliquam Academiam, et in hanc potissimum, tanquam ad mercaturam eruditionum virtutumque clarissimarum amandarent, eius me compotem aliquando factum in sinu gaudeo. Confido inanem me neutiquam rediturum, dedecorantem Praeceptores meos, et moestitudine luctuque complentem parentes, qui suae dignitatis spem in me collocaverunt, statuuntque ipsorum me urgenti iam senectuti multa solatia daturum esse.

Torquatus
Quin praestiturus sis, quae indolem tuam egregiam condecent, et quae parentes ambo expectant, non mihi datur ulla dubitatio. Argumentum vero gaudendi idoneum et iustum. Etenim etiamsi quis Cicerone eloquentior, Aristotele doctior evaserit, idque vel domesticis usus Praeceptoribus, vel in istis scholis, (quibus quoniam in triviis, hoc est, passim aperiuntur, trivialibus vulgo nomen est) nunquam gloria circumfluet, nisi eum in alicuius Academiae luce* versatum constiterit. Opinantur enim homines, ibi paene solum (proclivius quidem certe) ad solidae perfectaeque sapientiae divitias perveniri, ubi Doctores et multi, et optimarum artium studiis politissimi ex Regum et Principum aerario stipendiis liberalissimis aluntur, et exercitationes disputationum, repetitionum, scriptionum, sermonis item Latini et Graeci, diversarum tractatio disciplinarum, aemulatio inter adolescentes eandem scientiam excolentes (quod ad progressum vehementer conducit) maxime vigent.

Pancratius
Sic arbitror: cum hoc ipsum animadverterent Principes, et praeterea secum attente reputarent, quantum interesset Reipub. vel potius universi orbis terrarum, quam plurimos vivere abundanti doctrina homines, in suis provinciis atque regnis Academias, tanquam publicas et communes divinae humanaeque sapientiae officinas idcirco instituere voluisse.

Torquatus
Idem ego sentio prorsus, et sentiam. Quis autem est, in quo aliquod probitatis lumen eluceat, qui tantopere amatorum curriculo deflexum esse dolenter non ferat, et nunc in istis sacrariis atque templis religionum, virtutum, scientiarumque tam multos cerni otiosos, tam multos inertes, poculis, impurae libidini, caeterisque criminibus, et voluptati immersos?

Pancratius
Saepe interfui querelis gravium virorum, istam rerum conversionem deplorantium. Quare initio affirmabam, efferri me laetitia, quod huc essem missus: haec siquidem Academia praeclaram sibi famam longe lateque confecit: et a morum pietatisque disciplina celebratur: ad quam proinde, qui filiis suis bene cupiunt, eosque Christianis institutis formari desiderant, eosdem transmittere solent.

Torquatus
Si isti commendandi sunt, uti sunt: male merentur de liberis, qui eos mittunt, ubi Catholicae veritati nefarium atque impium bellum indicitur: ubi, ut literas percipiant, pietate quidem nulla excoluntur, et quam attulerunt Catholicam religionem, aegre tuentur, facillimeque pravissimarum ac letalium opinionum commentis ad exitium praecipitantur.

Pancratius
Ipsi viderint quid Deo rationem reposcenti respondeant: praesertim quando Orthodoxae in Germania Academiae non desunt. Porro me frequenter cupido incessit, eiusmodi librum volutandi, in quo de Academiis ageretur: si in talem incideris, mone me, quo eum vel emam, vel ad tempus a te mutuum sumam, et ita diuturnam hanc sitim meam restinguere queam: hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.

Torquatus
Invenisti quod quaeris.

Pancratius
Euax, inveni! Sequere me in bibliothecium meum, ibi monstrabo, et commodabo etiam quod optas.

Pancratius
O fortunatum hunc diem. Haben' tu illum librum?

Torquatus
Libros dic: nam duo sunt.

Pancratius
Cuius auctoris, et quales?

Torquatus
Iacobi Midendorpii Iureconsulti, non indocti hominis, multaeque lectionis.

Pancratius
Quid alter differt ab altero?

Torquatus
Primus continet celebriores Academias orbis terrarum, institutiones, incrementa, interitus, progressus, et plurima demum, quae in Academiis fieri observarique consueverunt. Alter historiam Academiarum orbis Christiani, et ingenuis liberaliterque educatis adolescentibus dignam sane eruditionem complectitur.

Pancratius
Beasti. Eamus ad te.

Torquatus
Eamus.

Pancratius
Maiore opera ad eosdem legendos me dedam: sic stat sententia.

Notae


1 Optare debent adolescentes in Academias mitti, sed ad discendum, non ad ludendum, noctuque obambulandum: ad disciplinam, non ad licentiam. Non est laudabile in multis et illustribus Academiis fuisse: sed vel in una bene profecisse, hoc praedicatione dignum est. At nunc inveniuntur, qui nulla re meliores, sed tantummodo seniores ibidem fiunt. Spero deplorationem nostram in dialogo, et querelam de Academiarum corruptelis cordatis viris non improbatum iri. Et quoniam mihi pulchrum est visum, studiosos cognoscere res Academicas, indicavi auctorem qui distincte, copiose et erudite hoc argumentum pertractavit.