Prologus ad Herimannum presbyterum (Adalbertus Metensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus ad Herimannum presbyterum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136



Prologus ad Herimannum presbyterum

Prologus ad Herimannum presbyterum (Adalbertus Metensis), J. P. Migne 136.1312A

Prologus ad Herimannum presbyterum 136.1309C| Dilectissimo in Christo ac venerabili Patri HARIMANO presbytero ADALBERTUS humillimus levitarum sempiternam in Domino felicitatem.

136.1310C| Mecum saepius retracto, reverende Pater. creberrima circa me benignitatis charitatisque vestrae impensa beneficia, nec non etiam suavia atque satis 136.1311A| admodum mihi delectabilia exhortationum vestrarum colloquia. Inter caetera tamen paternitatis vestrae solamina, illa non minus haeserunt animo quae de beatissimi Gregorii papae libris frequenter mirantes sive congaudentes pariterque timentes vicaria relatione contulimus. Inter eosdem nempe libros Moralia in beato Job edita, dulcedine dictorum allecti, subinde revolventes, quaedam tuo jussu teque praesente prima ex parte tibi excerpsi: unde tuo tam provocatus studio, quam etiam fultus consilio, quod prius sub arcano pectoris mei latebat, tali sum ordine conatus perficere, videlicet ut triginta quinque libros memorabilis papae Gregorii diligentia qua possem transcurrerem, et quaeque in eisdem libris de quibuslibet rebus magis necessaria 136.1311B| reperissem, codice sub uno aggregata colligerem, atque singulas sententias capitulis praenotarem. Quod quidem non ut debui, sed prout potui opere perpetravi. Non temerario si quidem, ut mihi videtur, ausu id tentavi peragere, sed revera eo magis studio, ut tam ego quam et mei, si forte sunt similes, quos non multum vacat legere, aut etiam si vacat, desidia non sinit multa legendo percurrere, aut si studium adsit, forsitan copia, ut plerisque in locis assolet, deest librorum; hoc nostrum, si tamen libuerit excerptionis opusculum compendio percurrere queant, et fastidium prolixitatis pati omni modo nesciant. Sed etiam hoc scire legentes volo, quia praeter capitula vel in quibusdam locis congruentiam inchoationis in exordio sententiarum, 136.1311C| nihil ex proprio inserui, excepto duntaxat quod ea quae male scriptorum vitio depravata reperi, prout potui emendare sategi [ al. satagui]. Interim hoc opusculum ob respirandi gratiam lectoris, in quatuor 136.1312A| decrevi distinguere libris; et quia ibidem humani generis vita multimoda varietate distinguitur, ejus libuit vocabulum appellare Speculum. Minores denique sententias, quarum ubertate in sensu et sonoritate seu in verbis usquequaque delectatus sum, quae aut duas aut tres, aut paulo amplius protenduntur in lineas, nec tamen adeo prolixae sunt, ut capitulis indigeant, seorsum in alio codice collegi. Harum tantum capita (discernendi causa) rubro placuit inchoari colore. Ecce per prata cucurri amoenissima, ac florum diversitate vernantia, omnique jucunditate plenissima; quibus tanta sum aviditate illectus, cum sint cuncta fragrantia, cuncta redolentia, ut penitus omnia concupiverim. Sed quia universa concupita exili praeditus industria mecum 136.1312B| ferre non valui, sedit animo ut flores quos pulchriores inspexi habere colores, et perplurima praevidi habere medicamina, decerpere studerem, quatenus peritum quemque ac divinae voluntatis aemulum tam decorositas florum illiceat, quam et remedium salutare ad amorem suum pellat sive accendat. Si quis autem veneno invidiae in praecordiis serpente fuerit maculatus, ac dente malevolo maluerit derogare ac deridere quam congratulari sive emendare hoc nostrum qualecunque opusculum, cavendum est ei ne simul cum antiquo hoste, illa, quod absit, sententia vulneretur. Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus. En offerro inter magna et pretiosa divitum munera hoc parvitatis meae munusculum, et hoc 136.1312C| supplex exoro, ut si nequeo gratiam obtinere cum potentibus, merear saltem partem habere cum muliere illa paupercula, quae quondam prompto animo in gazophylacio duo legitur intulisse minuta.