Quaestiones in libros Regum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones in libros Regum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91

Quaestiones in libros Regum (Beda), J. P. Migne

EPISTOLA AD NOTHELMUM PRESBYTERUM DE XXX QUAESTIONIBUS

(0715A)Dilectissimo fratri Nothelmo Beda, salutem!

Quae de libro Regum dilucidanda, frater dilectissime, misisti, statim prout potui, Domino juvante, explicare curavi, ea duntaxat distinctione, ut XXX ex his propositiones, quae graviores forte videbantur, brevibus distinctas capitulis, quo facilius possent inveniri, hoc volumine comprehenderem. Caetera vero quae commixtim annotasti nomina vel verba, quae facilius ac brevius solvi poterant, in aliis schedulis seorsum collecta, simul tuae fraternitati transmiseram. Quamvis ipse noveram, plurima in eodem libro multo obscuriora, quam ea esse quae a me quaerenda judicasti. Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere, ut is qui obscuriora forte nonnulla jam bene intellexerat, quia videlicet haec (0715B)in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius; quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna (0716A)non ducebant. Fit etiam, ut non omnia quae a patribus scripta sunt, ab omnibus possint haberi, et ignorentur quaestiones Scripturarum a legentibus; non quia a doctoribus expositae non sint, sed quia ipsae earum quaestiones vel non habeantur, vel habitae non intelligantur a quaerentibus; sicut in plurimis eorum, quorum a me responsa et petisti et accepisti, constat esse factitatum. In quibus videlicet responsis, quia tuis petitionibus vestigia patrum sequens, satisfacere studui, precor ut vicem debitam nostrae devotioni reddens, pro sospitate nostri et cordis et corporis, una cum fratribus qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris. Sed et si quid de his quae scripsi aptius forte alicubi, quod facillime contingere poterit, expositum (0716B)inveneris, nobis quoque ocius hoc destinare non graveris. Bene vale, semper dilectissime in Christo frater.

INCIPIT LIBER.

1. (0715B)(I Sam. II, 35.) Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, etc. Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus, sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non (0715C)de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus: Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel (I Paral. VI), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat; de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut (0716B)Filius unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII). Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet (0716C)summo pontifice, cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit. Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit. De qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum. Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli (I Reg. VII). Quod vero subditur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis (I Reg. II); et in praesenti tempore aliquantulum (0717A)solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. II). Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem (0717B)sacerdotalem (I Reg. II), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis (I Reg. II), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.

2. (I Sam. III, 19.) Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. Quod dictum est de Samuele, (0717C)postquam verba divini oraculi, quae noctu acceperat, mane Heli retulit: Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, significat quod nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terram (Job. XXIX), quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur; sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret.

3. (I Sam. VI, 19.) Et percussit de populo LXX viros, et L millia plebis. Quod dictum est de eis qui videre (0717D)arcam Domini reversam de terra Philisthinorum ausi sunt, cum non essent de stirpe Levitica: Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Populus et plebs pro una eademque re indifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco, quod est laos, solet utrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quod in priore commate versiculi additum est viros. Nam quod tuus Codex habet, septuaginta binos, omnino mendosum est; viros enim majores natu significat, ut sit sensus quia de optimatibus populi septuaginta sunt percussi, de ipsa autem turba vulgari hominum quinquaginta millia; quod ne pateretur in Exodo, populus a longe stabat, et orabat, solus Moyses ascendit ad Dominum (Exod. XX).(0718A)

4.(I Sam. VII, 2.) Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies, etc. Quod dictum est, quod ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies, erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum, non ita intelligendum est, quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Domini, erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel. Et quia constat quod David eam in Jerusalem (0718B)adduxerit, tulitque eam de domo Abinadab, in quam illatam esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo, regnante David, affertur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus (Liber antiquitat. VI, cap. 13), cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret. Vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste, duodecim annis completus est; et primo tempore regni Saul, quod, eodem historiographo affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae (0718C)curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius exstitisse complicem.

5. (I Sam. XX, 14.) Si vixero, facies mihi misericordiam Domini, etc. Quod, dicente Jonatha ad David, quem insecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari: Si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra; cum adjungeret Scriptura: Pepigit (0718D)autem foedus Jonathan cum domo David continuo subintulit, dicens: Et requisivit Dominus de manu inimicorum David; per anticipationem utique fecit, prius historiae interserendo quod multo post tempore factum est, cum interfecto Saule regnum ad domum David translatum est; et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione multati. Tunc enim requisivit Dominus de manu inimicorum quare virum sanctum afflixerint. Tunc cogebantur rationem reddere odiorum, quibus contra illum tanto tempore saevierant. Quod et de Absalon, et de Seba filio Bochri, et de caeteris hostibus David potest intelligi. Aliter, si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest, ni fallor, a superiore sententia, qua dictum (0719A)est quod pepigerit Jonathan cum domo David, aperte intelligi quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi foedus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderant. Idcirco autem Scriptura haec sententiam hanc praeoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathae, quod dixerat: Quando eradicaverit inimicos David, unumquemque de terra, verum esse comprobaret, quia videlicet eradicati sint inimici David de terra, non ipso David sede adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungitur: Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum; sicut enim animam suam, ita diligebat eum; ut ille nimirum, qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione (0719B)inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui, etsi ita morte praereptus regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni coelestis consortium cum eo, quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse virtutum plenus, accepit.

6. (I Sam. XXV, 29.) Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, etc. Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat: Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum tuorum rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae; pulcherrima comparatione (0719C)statum justorum a reproborum sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spirituali morte praeoccupatas insinuet, juxta illud prophetae: Anima quae peccaverit ipsa morietur (Ezech. XVIII). Hos fasciculo, illos lapidi fundae assimilat; fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur; lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic etenim in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangustantur, ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate connectant et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi, quanto licentius in hac vita voluptatibus propriis velut liberi dimittuntur, tanto longius in (0719D)futuro a divinae visionis gloria projiciuntur, ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem providentiam describit superni protectoris, cum dicit animam viri sancti quasi fasciculo viventium apud eum necesse custoditam. Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque ad finem saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat, sine labore tuetur. Juxta quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: Et sequuntur me, inquit, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eos quisquam de manu mea (Joan. X). Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis (0720A)alligatur, ita omnis sanctorum coetus una eademque fide, spe, et charitate ad invicem constringitur, uno divinae protectionis munimine circumdatus. Patet sane litterae sensus, quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi, et suis essent expellendi de finibus, vel etiam humanis rebus auferendi. 7. (II Sam. I, 18.) Et praecepit ut docerent filios Juda arcum, etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan: Et praecepit ut docerent filios Juda arcum, hoc ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem (0720B)bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro justorum, ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est; neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium; vel quod in libro Verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis. In visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabath (II Par. IX), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed (0720C)hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciarum opes hostili igne consumpta est. Ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysis (I Esd. VII). Velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebraei habebant repererit. Et in epistola regis Persarum: Artaxerxes rex regum, Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem (Ibid.). 8. (II Sam. VIII, 2.) Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae, etc. Quod scriptum (0720D)est de David: Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo coaequans terrae, hyperbolice debet accipi. Non enim fieri poterat ut homines in terra viventes in tantum humiliarentur, donec ipsius terrae dorso funiculo super extenso comprobante apparerent aequales; sed immensam humiliationem captae et oppressae gentis voluit Scriptura hoc verbo accumulare, ut diceret coaequatos eos terrae, quasi a Deo essent evirati atque contempti, ut in nullo amplius homines in terra degentes quam terra ea quae nullos haberet homines possent valere. Cujusmodi locutionis plura habes exempla in Scripturis, quale est illud Evangelii: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros (0721A)(Joan. XXI). Quomodo enim non caperet mundus libros qui scribi potuissent in mundo? Sed ad insinuandam magnitudinem ac multitudinem operum Domini, tali verbo voluit uti Scriptura. Et in planctu David, aquilis velociores, leonibus fortiores (II Reg. I). Cui simillimum est illud etiam saecularium litterarum: Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Quod autem mensus eos funiculo dixit, funiculum allegorice pro sorte posuit, eo quod funiculo solent agrorum spatia metiri. Unde scriptum est: Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Significat autem quod tam libera dispositione David regiones Moabitarum haeredibus quibus vellet divideret, quam si possessor quilibet agros proprios ad nutum (0721B)suum ducto hinc inde funiculo dirimeret. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum. Et hoc allegorice dictum significans quod in sua David potestate habuerit, nullo utique contradicente, quos eorum neci daret contumaces, quibus parceret subjectis.

9. (II Sam. XXIII, 8.) Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur, et fuisse filius Hachamoni commemoratur (I Paral. XI). Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus (II Reg. XXIII, 8). Virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas, quod videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto (0721C)suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredinis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur; at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat leonem.

10. (II Sam. XXIII, 20.) Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. Quod dicitur de Banaia: Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna diebus nivis (Lib. VII, Antiq. c. 12), quomodo sit factum, Josephus narrat apertius, quia videlicet cisterna fuerit nimium profunda, quae tempore hiemis, cum essent omnia nivibus plena, ipsa quoque nimio (0721D)nivium aggestu fuerit coaequata. Quam cum leo superveniens, periculi nescius, incidisset, ibidemque conclusus grandi rugitu clamaret, accurrebant homines videre quid esset. Et dum cum aliis ad tale spectaculum advenisset et Banaias, desilivit statim in cisternam, et aggressum mediis in nivibus percussit et interfecit leonem. 11. Quare in lib. Regum (II Sam. VI) dicatur, quod templum habebat XXX cubitos in altitudine, cum in lib. (II) Paralip. habeatur CXX. Quod in constructione templi dicitur in libro Regum, quod habebat triginta cubitos in altitudine, cum in libris Paralipomenon scriptum sit: Porro altitudo centum viginti cubitorum erat (II Paral. III), nequaquam discrepare, sed utrumque verum esse noscendum est. Nam, ut (0722A)Josephi narrat Historia: Triginta erant cubiti a pavimento usque ad medium coenaculum, triginta rursus a medio usque ad tertium, quousque porticuum, quae templo ab Australi, et Occidentali, et Septentrionali latere cohaerebant, altitudo pertingebat, id est, simul sexaginta; deinde alii sexaginta usque ad supremum domus tectum: itaque tota ejus altitudo centum viginti cubitis adimpletur (Lib. Antiq. VIII, c. 3).

12. (III Reg. VI, 8.) Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae. Quod dicitur: Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae, non, ut quidam putant, hoc indicat quod ostium quo intraretur in templum ab Australi parte, hoc est, in latere medio parietis meridiani fuerit factum. Alioquin simpliciter diceret Scriptura: Ostium domus erat positum contra Austrum. (0722B)Nunc vero ostium quidem, quo ad quotidiana templi ministeria ingrediebatur, erat ad Orientem, ut Josephus refert; et porticus ante faciem illius, et ipsa patens ad Orientem, ita ut exoriens sol aequinoctialis sine ullo obstaculo radios suos per ostia templi et oraculi in ipsam arcam, quae erat in sanctis sanctorum, mitteret. Porro ascensus qui in domum superiorem, et a superiore ducebat in tertiam, in Australi erat templi latere (hoc est enim dextra pars domus) abscondite factus, habens ostium permodicum inferius ab Oriente in ipso angulo dextri parietis. Unde consequenter adjungitur: Et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Cujus dispositio ascensus mysterium nobis (0722C)multum memorabile commendat; claret namque quod templum hoc quod Salomon fecit corpus pacifici regis Christi, non solum illud quod est ejus Ecclesia tota, verum etiam ipsum quod sacrosanctum de Virgine, ut esset caput Ecclesiae, suscepit, figurate insinuat. Erat autem ostium lateris medii in parte domus dextrae, de quo occulte ab inferioribus in medium coenaculum, et a medio ascenderetur in tertium. Quod, passo in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus dextrum aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, qui est sanguis nostrae redemptionis, et aqua nostrae ablutionis, quibus emundati et consecrati mysteriis, de hac quam in terris agimus vita ad requiem spiritus in futuro, quasi ad superiorem domum, tendimus. Et ubi carne soluti (0722D)ad requiem spiritus ascenderimus, carnis etiam nostrae receptione in die resurrectionis quasi supremi coenaculi exspectamus ascensum.

13. (III Reg. VI, 9.) Texit quoque domum laquearibus cedrinis. Quod dicitur: Texit quoque domum laquearibus cedrinis; laquearia sunt tabulata, quae supposita trabibus, affiguntur clavis, decoremque picturae suae solent exspectantibus praemonstrare mirandum. Terna autem erant in templo laquearia. Prima videlicet habebant triginta cubitos a pavimento; secunda habebant cubitos sexaginta, contra summitatem porticuum; tertia habebant cubitos centum et viginti, in summitate totius domus. Non enim in Palaestina, sicut nec in Aegypto, culmina in tectis habentur, sed plana potius tecta domorum, ad (0723A)sedendum videlicet, vel deambulandum apta construuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis. Talis namque locus aptissimus est, de quo verbum praedicatur, vel assidentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat. De quo et in Proverbiis Salomon: Melius est, inquit, habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo communi (Prov. XXI); quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma. Sed et porticus ipsae circa templum terna habebant laquearia. Prima habebant cubitos a terra viginti, secunda habebant quadraginta, tertia habebant sexaginta. Plana enim et ipsorum facta erant tecta. Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper, non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, (0723B)ita ut singulae earum quae erant numero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem in altitudine haberent. De quibus videlicet porticibus frequens in libro Verborum dierum mentio est. Sed quo sint ordine dispositae, plenius explicat Josephus. Quod autem sequitur: Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis; hoc est, quod in Deuteronomio praecepit Moyses: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio, et in praeceps ruente (Deut. XXII). Hoc etenim tabulatum in extrema summitate murorum templi vice cancellorum erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad (0723C)terminum tecti perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima. Quod esse passum regem Ochoziam, in sequentibus invenitur; qui per cancellos coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus videlicet tabulatis, vel muris, vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur, vulgus luricularum nomen indidit. Quodque subditur: Et operuit domum lignis cedrinis; supremum totius instructurae tegumentum designat, hoc est, tabulatum quod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema quae praediximus laquearia subter erant affixa.

14. (III Reg. VIII, 8.) Cumque vectes eminerent, et apparerent summitates eorum, etc. Quod illata arca in sancta sanctorum dicitur: Cumque eminerent vectes, (0723D)et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus; hoc manifestius in Paralipomenon volumine scribitur. Vectium, inquit, quibus portabant arcam, quod paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum. Si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat (II Paral. V). Ubi notandum, quia etsi capita vectium accedentibus propius, ac diligentius intuentibus, parebant ante oraculum; non tamen fieri poterat ut ipsa eorum capita ante oraculum eminerent, quia nimirum necesse erat, ut clauso oraculo, et appenso ante ostia velo, ipsi quoque vectes toti cum arca et Cherubin abderentur interius. Quod fieri non poterat, si prominentes ulterius vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent. (0724A)Quorum positionem vectium Scriptura non sine causa, sed magni intuitu sacramenti tam diligenter expedire curavit. Constat enim, quod domus templi exterior peregrinantem in terris Ecclesiam, sancta autem sanctorum internam supernae patriae felicitatem designat. Item illata in sancta sanctorum arca, assumptam Christi humanitatem, et intra velum regiae coelestis inductam; vectes vero quibus eadem arca portabatur, praedicatores verbi, per quos ipse mundo innotuit, typice denuntiant. Erat autem in arca urna aurea habens manna, quod in homine Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Erat virga Aaron, quae excisa denuo floruerat, quod potestas omnis judicandi penes eum est, cujus judicium in humilitate passionis videbatur esse sublatum. (0724B)Erant et tabulae testamenti, quia in illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Adhaerebant ei vectes, quibus portabatur, quia doctores qui quondam laborabant in verbo Christi, nunc praesenti visione gaudent gloriae Christi. Quod enim unus eorum de se dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. II); de omnibus utique sui operis consortibus intelligendum reliquit. Apparebant summitates vectium foris ante oraculum non semper, sed cum ostia ejusdem oraculi aperiri contingeret; neque hoc omnibus, sed his solummodo, qui propius accedentes, attentius ea quae intus erant satagebant intueri. Ipsa autem arca qualis et quomodo esset posita, solis eis qui oraculum intrassent, videre licebat, (0724C)quod nullus sanctorum in hac adhuc vita positus, tametsi multum in altitudine se mentis attollens, sed soli illius patriae cives gloriam inibi sui Redemptoris plene contuentur. Sunt et vectes cum arca in oraculo reconditi, quod absconditi sunt etiam nunc perfecti quique electi qui nos praecesserunt de mundo in abdito vultus Dei, a conturbatione hominum. Quorum tamen summitates vectium nonnunquam aperto oraculo, his qui appropiant visuntur, cum perfectioribus quibusque, atque oculum sui cordis tota intentione purificantibus, divina gratia aliquid extremum de supernorum civium gaudio contemplandum donaverit; quae nimirum contemplatio his qui paulo longius recesserint minime conceditur, quod quanto exterius mente vacua manent, tanto (0724D)minus quae sint interna gaudia vident.

15. (III Reg. VIII, 65.) Fecit Salomon festivitatem celebrem, etc. Quod dicitur quia fecit Salomon festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo; multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino; per introitum Emath, Septentrionalem terrae repromissionis plagam; per rivum sive torrentem Aegypti, ut Verba dierum nominant, designat Australem. De quibus aliqua latius ex verbis sancti Hieronymi ponere, gratum puto esse lectori. Scriptum est in libro Numerorum, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur: Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra Orientem mare Salsissimum, qui circuibunt Australem plagam (0725A)per ascensum scorpionis, ita ut transeant Senna, et perveniant in Meridiem usque ad Cades-Barne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona, ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni littore finietur. Pro quo in ultima visione prophetae Ezechielis ita dicitur: Plaga autem Australis Meridiana a Thamar usque ad aquas Mariboth (Ezech. XLVII), id est, contradictionis. Cades quoque et torrens usque ad mare Magnum, quae significat latissimam solitudinem Sin, quae est juxta Edom, et in Mari Rubro terminum circumire, et per ascensum scorpionis, et per Senna, et Cades-Barne, et atrium sive villam Adar, et ab Asemona pervenire usque ad torrentem Aegypti, qui juxta urbem Rhinocoruram (0725B)mari influit. Hic vero terminus plagae Australis incipit a Thamar, quae urbs in solitudine est, quam et Salomon miris operibus exstruxit, et hodie Palmyra nuncupatur, Hebraicoque sermone Thamar dicitur, quae in lingua nostra palmam sonat; usque ad aquas contradictionis Cades, quam in deserto esse non dubium est. Et torrens ingrediens mare Magnum, hoc quod Aegypti Palestinaeque praetendit littoribus. Sequitur in libro Numerorum: Plaga autem Occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur (Num. XXXIV): hoc est, a mari usque ad mare, a torrente videlicet Rhinocorure, qui in mare influit, usque ad eum locum ubi est Hemath urbs Syriae. Cujus in hac plaga et nomen ponit Ezechiel: Et (0725C)plaga, inquiens, maris mare Magnum a confinio per directum, donec venias Hemath (Ezech. XLVII), quae nunc Epiphania nominatur, ab Antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato; nam cognomentum habuit Epiphanes. Porro ad Septentrionalem, inquit, partem a mari Magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venient in Hemath usque ad terminos Sedada, ibuntque confinia usque Zephrona et villam Enan. Hi erunt termini in parte Aquilonis (Num. XXXIV). Dicunt Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari Magno, quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae, quae appellatur Coele, Ciliciaeque, praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit, pervenientes terminos usque ad montem altissimum, (0725D)iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significare, vel Taurum, quod nobis videtur verius. Ibuntque confinia, inquit, usque Zephrona, quam urbem hodie Zephyrium oppidum Ciliciae vocant. Quod autem sequitur, et villam Enan, pro quo in Hebraeo scriptum est Haser Enan, quod interpretatur atrium fontis, terminus est Damasci. Unde dicit Ezechiel: Et erit terminus a mari usque ad atrium Enan, sive Haser Enan, terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem plaga Septentrionalis (Ezech. XLVII). Inde metabuntur, inquit, fines contra Orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem. Inde pervenient contra Orientem ad mare Chenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum Salsissimo claudentur (0726A)mari (Num. XXXIV). A fine igitur Septentrionalis plagae, hoc est, atrio Enan, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Apamiam nominant. Et de Apamia descendunt termini in Rebla, quae nunc Syrice vocatur Antiochia. Et ut scias Reblam hanc significare urbem quae nunc in Syria Coele nobilissima est, sequitur, contra fontem, quem perspicuum est significare Daphnim, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur. Inde, inquit, pervenient termini contra Orientem ad mare Chenereth, id est, ad stagnum Tiberiadis. Mare autem dicitur, cum habeat dulces aquas, juxta idioma Scripturarum, quo congregationes aquarum appellantur maria. Et tendent, inquit, termini usque ad Jordanem, et ad ultimum claudentur mari vel Mortuo, vel (ut alil (0726B)putant) lingua maris Rubri, in cujus littore Ahila posita est.

16. (III Reg. XVI, 34.) In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho. Quod scriptum est de temporibus regni Achab: In diebus ejus aedificavit Ahiel de Bethel Jericho, in Abiram primogenito suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, patet sensus, quod cum praefatae conditor urbis fundamenta illius ponere inciperet, primogenitus ejus, qui vocabatur Abiram, mortuus est; et cum, urbe aedificata, portas munire tentaret, novissimum filiorum suorum cognomento Segub amisit. Quod ita futurum Josue, cum eam destructam anathemati traderet, imprecando praedixit: Maledictus, inquiens, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem (0726C)Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Josue VI). Quod vero Ahiel vivens Deo, Bethel interpretatur domus Dei, Ahiel de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum quis eorum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat ad agenda scelera quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas luxuriose vivendo repetit, cum haereticorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati praeponit ecclesiasticae, qua imbutus est, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Meritoque talis coram Domino maledictus, et primum filiorum in (0726D)fundatione nefariae civitatis, et novissimum in portarum positione amittit. Quia et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare, et domum bonae actionis, quibus perficere debuerat, perdit. Haec et allegorico sensu sic exposui, ut reminiscaris quam sit verus apostoli sermo, qui dicit quod omnia in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos (I Cor. X). 17. (I Reg. XX, 10.) Haec faciant mihi dii, et haec addant, etc. Quod Benadab rex Syriae, obsidens et impugnare incipiens Samariam, ait: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi mei qui sequitur me, hunc habet sensum: Samaria, juxta morem civitatum, habebat terram interius prope muros, peneque (0727A)muris aequalem, ne videlicet eos sine subsidio terrae adjacentis erectos creber insistente manu hostili dejiceret ictus arietis. Extrinsecus autem murorum altitudo longe super faciem terrae transcenderat, maxime cum in montis vertice, ut Scriptura refert, fuerit urbs eadem posita. Ait ergo rex superbus, obsessam terrens civitatem, quod tantam haberet secum exercitus multitudinem, ut etiam si quisque militum ejus unum solummodo lapidem, vel cespitem, vel stipitem, ad construendum contra urbem aggerem apportasset, tam sublimis ex eo posset agger exsurgere, qui superficiei civitatis ipsius quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela vel faces mittere possent. Cujus temeritatem arrogantiae (0727B)modesto sermone compescens rex Israel, ait: Dicite ei: Ne glorietur accinctus, aeque ut discinctus. Aliud est autem accinctus, aliud discinctus, aliud non accinctus. Accinctus namque est, qui cingulo circumdatus incedit; discinctus, qui cingulum nuper deposuit, verbi gratia, balneum intraturus, vel lectum ascensurus, vel alteram forte tunicam induturus; non accinctus, qui, nuper tunicam induturus, necdum se addita zonae circumpositione munivit. Sic ergo et in expeditione castrensi qui positus est, recte accinctus nominatur, id est, armis indutus. Qui pugna confecta victor domum rediit, jure discinctus vocatur, quia nimirum depositis armis optatae pacis otium gerit. (0727C)Qui vero necdum pugnare, neque se ad certamen parare jam coeperat, merito non accinctus esse dicitur. Ait ergo rex Israel regi Syriae, glorianti quod jam cepisset Samariam, quam obsidere coeperat: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus. Ac si aperte dicat: Noli gloriari, quasi jam victor bellici discriminis, qui, adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras. Et verum profecto dicebat. Nam mox inito certamine Benadab non victis adversariis triumphans, sed caeso suo exercitu fugiens domum rediit. 18. (IV Reg. XI, 6.) Tertia pars vestrum introeat Sabbato, etc. Quod ait Joiada pontifex sacerdotibus et Levitis, proferens Joas filium Azariae, quem sex annis, quibus regnavit Athalia, clam nutriebat in templo: Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et (0727D)observet excubitum domus regis; tertia autem pars sit ad portam Seir, et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutatiorum; custodietis excubitum domus Messae; duae vero partes e vobis omnes egredientes Sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem, et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris, et caetera, quae ibidem dicta vel facta commemorantur; melius intelliguntur, si de locis templi, in quibus actum est, latius aliqua replicentur. Templum quidem ipsum, exceptis porticibus, quibus omni ex parte sibi adhaerentibus circumdabatur, habebat intra parietes (haec est enim mensura prima, quam Verba dierum nominant) sexaginta cubitos longitudinis, viginti autem latitudinis. Cujus omnis ambitus atrii tres cubitos alto erat circumdatus, habens (0728A)introitum a parte Orientis, cujus in libro Regum ita meminit Scriptura: Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri (III Reg. VI). Interius videlicet hoc appellans atrium, eo quod alia circa hoc exteriora sint facta. Porro in Verbis dierum ita: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quae texit aere (II Paral. IV). Atrium videlicet sacerdotum hoc nominans, quia nimirum ad hoc erat factum, ut ab ingressu templi caeteros arceret, solisque hoc ingredi sacerdotibus licere designaret. Erat autem hoc idem atrium ab Australi, Occidentali, et Septentrionali parte vicinius muro templi. Porro ad ortum solis, unde et introitum per gradus habebat, in magnam se prolixitatem a templo (0728B)protendebat, ut pote quod in illa sui parte altare holocausti, in illa luteres bis quinos, in quibus hostiae lavarentur, in illa mare aeneum, in quo intraturi ad ministerium sacerdotes lavarentur, in illa sacerdotum immolantium et psallentium habebat choros Levitarum. Circumdabatur autem hoc atrium undiqueversum a longe aede permaxima in quadrum. Cujus interior paries, id est qui templum a quatuor mundi partibus respiciebat, inferius erat per totum in arcubus constructus, ulterior vero firma soliditate fundatus. Et januas habens aereas, ut supra dictum commemoravimus. Et ostia in basilica, quae texit aere; quae etiam porticibus communita maximis, et opportunis erat discreta coenaculis. Et rursus extra hanc aedem in gyro altera simili schemate (0728C)facta. Sed et tertia nihilominus circa illa eodem ordine facta per gyrum interiora omnia longe lateque circuibat, in hoc tantum a prioribus distans aedibus, quod Orientalis et Septentrionalis ejus paries ostia minime habebat, eo quod uterque eorum ad muros pertineret civitatis. Haec autem sunt atria de quibus canitur in Psalmis: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXIII, CXXXIV). Et quoniam ipsa domus Domini in editiore loco constructa erat, fiebat ut atria quanto exteriora fierent, tanto altiores haberent parietes, ut pote inferius fundamenta habentes; adeo ut ultima quadringentos in altitudine cubitos haberent, nec tamen aequandae templi altitudini aliquantulum propinquarent. Quorum omnium (0728D)in libro Paralipomenon ita generalis fit mentio: Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis, nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauris domus Domini et in thesauris sanctorum (Lib. Antiq. VIII, c. 3). Sed Josephi scriptura vel pictura ab antiquis formata plenius quo sint haec ordine facta distinguit. His vero ita compositis, in Sancta sanctorum summi tantum sacerdotis erat semel in anno cum sanguine hostiarum ingredi, in sanctuario ante oraculum sacerdotes tantum purificati introibant, in atrio interiore sacerdotes omnes et Levitae. Circa hoc atrium sub dio, vel, si tempestas arcebat, in aedibus circumpositis viri Israelitae (0729A)ad orandum sive audiendum verbum convenire solebant. In tertio ordine atriorum stabant ad orandum mulieres Israeliticae sub dio, vel, si tempestas non sinebat, proxima circumpositarum aedium tecta subibant. Porro in ultimum ordinem atriorum gentiles, qui ad orandum forte convenerant, intrabant. Ubi etiam post tempora dispersionis hi qui de gentibus nuper advenerant Israelitae diebus septem purificati sic tandem interiora sanctorum petebant. Quae autem inter atria vel in atriis erant pavimenta, lapide vario sunt omnia strata. Ita vero ostia in aedibus contra invicem posita erant, ut et hi etiam qui in ultimis consistebant templum possent intueri. Erant autem sortes viginti quatuor et sacerdotum et Levitarum et janitorum, qui per totidem septimanas (0729B)sibi ex ordine succederent, Sabbato nova turma intrante ad officium, et post Sabbatum ea quae proxima septimana ministraverat domum redeunte. Sed hic pontifex, propter necessitatem augendi circa novum regem exercitus, et eos qui intrandi septimanam ordinem habebant suscepit, et illos qui jam suam septimanam ministrando impleverant, ne abirent, retinuit. Qui alios quoque Levitas de cunctis urbibus Juda, simul et principes familiarum Israel, missis in hoc centurionibus, Jerosolymam congregaverat, ut Verba dierum narrant (II Para. XXIII). Quos educturus, filium regis tali ratione distinxit, ut omnes qui impleverant Sabbatum, et egressuri erant, in duas divisi partes, regem in interioribus atrii locis armati (0729C)circumstarent. Reliqua vero multitudo, id est, hi qui non erant de stirpe Levi, exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid forte adversi moliretur, custodirent. Porro hi qui nuper ad Sabbatum venerant sacerdotes, Levitae, et janitores, in tres divisi partes, domum regis, id est, palatium observarent, ne vel hoc regina collecto exercitu contra regem defenderet. Servarent et portam habitaculi scutariorum, per quam de templo ad palatium descendebatur, sicut infra dicitur: Duxeruntque regem de domo Domini, et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. Ubi etiam porta Seir, et domus Messa, quae cum porta Scutariorum nominatur, esse videntur. Scutarios autem tutores regis appellat, testante (0729D)libro Paralipomenon; qui cum Roboam scuta aerea pro aureis fecisse commemorasset, adjecit: Et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii (II Paral. XII). In quo videlicet libro distinctius haec cuncta replicantur: Tertia pars vestrum, qui veniunt ad Sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum, erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta quae appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. Nec quisquam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis; ipsi tantummodo ingrediantur qui sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (II Paral. XXIII), etc.(0730A) 19.(IV Reg. XI, 12.) Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium. Quod sequitur de eodem: Produxit filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium, in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem (II Paral. XXIII); et magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque necem reginae, succedenti in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda committeretur, ut qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset. 20. (0730B)(IV Reg. XII, 15.) Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, etc. Quod, instaurante templum Domini praefato rege Joas, dicitur: Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam, devotionem ostendit eorum de quibus sermo est, quia tantum studii in religione habuerint, ut nullus dubitaverit quin pecuniam Domini sine alicujus fraudis suspicione tractarent, et hanc de aerario sublatam fideliter artificibus ad muniendam domum, prout singulis opus esset, offerrent.

21. (IV Reg. XIV, 7.) Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, etc. Quod dicitur de Amasia rege Judae: Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in praelio vocavitque (0730C)nomen ejus Jecethel; vallis Salinarum erat ubi salem faciebant, vel fonte videlicet salsuginis, ut multis in locis deciso, exsiccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit. In quo etiam loco Joab duodecim millia Idumaeorum percussisse legitur. Nec praetereundum quod pro valle Salinarum vetus Editio quasi nomen regionis Gemelach posuit. Petra autem civitas est Arabiae nobilis, in eadem terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, et a Syriis hodie usque sic appellatur (Num. XXXI). Jecethel vero, quod Amasias victor ei nomen imposuit, interpretatur coetus Dei, vel auxilium Dei, agente eo fideliter, (0730D)ut perenni inderetur memoriae, quia hanc vel coetus populi Dei, vel Deo adjuvante, ceperit. 22. (IV Reg. XIV, 25.) Ipse restituit terminos Israel ab introitu Hemath, etc. Quod dicitur de Jeroboam rege Israel: Ipse restituit terminos Israel ab introitu Hemath, usque ad mare Solitudinis. Hemath, quae nunc Epiphania dicitur, Septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem Solitudinis, quod Hebraice dicitur Araba, mare Mortuum designat, quod in longitudine per stadia DLXXX usque ad Zoaras Arabiae, in latitudine CL usque ad vicina Sodomorum progreditur. 23. (IV Reg. XVII, 29.) Et unaquaeque gens fabricata est deum. Quod dicitur de his quae in Samariam a rege Assyriorum adductae sunt nationibus: Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, posueruntque (0731A)eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant; viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Hematha et Hama fecerunt Asima; porro Hevaei fecerunt Nebaaz et Thartha; in libro quidem Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerint civitates, quas construxerint in regione Judae Samaritani, qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum, quod aedificaverint, qui eodem venerant de Hemath. Nebaaz enim et Thartha civitates, quas Hevaei in eadem Judaeae terra condiderint. Videtur autem, juxta consequentiam sermonis, etiam idolorum quibus hae gentes prius in terra sua servierant hic posse vocabula intelligi. Quod cum dictum esset: Et unaquaeque gens fabricata est deum suum, (0731B)quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth, id est, tabernacula Benoth. Et melius, ni fallor, faceret interpres, si Socoth Latine in tabernacula verteret, et nomen idoli Benoth absolute poneret; et sicut in sequentibus manifeste dicitur: Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim; ubi ostenditur Adramelech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim. Ita videtur consequens, ut etiam Nergel Cuthenorum, Asima Hematheorum, Nebaaz et Thartha, idola fuerint Hevaeorum. 24. (IV Reg. XVIII, 34.) Ubi est Deus Hemath et Arphat? ubi est deus Sepharvaim? Quod ait Rapsaces inter alia quibus Deum blasphemabat, clamans contra (0731C)Jerusalem: Ubi est deus Hemath et Arphat? ubi est deus Sepharvaim, Ana et Ava? nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? Ostendit harum omnium civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, et quod non erant dii, sed idola, merito cultores vanitatis, ut decebat, esse subversos. Est autem Hemath urbs Coelesyriae, quae nunc Epiphania dicitur, juxta Emesam, ut supra monuimus; Arphad urbs Damasci, quam expugnatam a rege Assyriorum etiam Hieronymus scribit (Jer. XL). Sepharvaim, quod numero plurali libros vel litteras sonat, nomen est locorum, de quibus Assyrii transmigrantes habitaverunt in Samaria, ut in Locorum libris invenimus. Verum in Esaia hoc quoque vocabulum esse civitatis apparet, (0731D)ubi aperte dicitur: Ubi est deus urbis Sepharvaim (Isa. XXXVII)? tametsi pluraliter dictum, ut Thebarum, Athenarum. Pro Ana et Ava, vetus editio quasi unius urbis nomen Aneugava posuit, et quidem in Hebraeo ita scriptum est; verum quia syllaba u quae in medio nominis posita est, conjunctionem et apud eos significat; potest etiam ita distingui, ut dicatur Ane et Gava, ut Aquila transtulit; sive Ana et Ava, ut noster vertit interpres. 25. (IV Reg. XX, 9.) Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem, etc. Quod ait Ezechiae regi propheta Esaias: Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? idem nomine graduum quod et linearum significat, id est, distinctionem horarum, quas 12 per diem in horologio notare (0732A)solemus; sive, ut Hieronymus dicit, ita erant exstructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora diei decima, quando hoc regi Propheta loquebatur: Vis ergo, inquit, ut ascendat umbra decem lineis, procedente sole supra terram per boreales plagas usque ad orientem, quae subtus terram quotidiana consuetudine sui cursus erat facturus: an ut revertatur umbra totidem gradibus, conversa retrorsum facie solis, ipsoque per australem plagam ad orientem regresso? At rex, Facile est, inquit, umbram crescere decem lineis; nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus. Vidit namque quod majoris miraculi esse poterat, si sol contrarium suo mori cursum ageret, quam si consueto processu (0732B)incedens; tametsi multo altius, id est, supra terras elatus ad orientem, quasi secundi diei mane nulla interveniente nocte, facturus advolaret. Nam et hoc qui in insula Thyle, quae ultra Britanniam est, vel in ultimis Scytharum finibus degunt, omni aestate diebus aliquot fieri vident, quia sol caetero orbi in occasu et sub terra positus, ipsis nihilominus tota nocte supra terram appareat; et quomodo a parte occidentis ad orientem humilis redeat, manifeste videatur, donec tempore opportuno denuo toto orbi communi exortu reddatur, sicut et veterum historiae, et nostri homines aevi, qui illis de partibus adveniunt, abundantissime produnt. Nunquam autem hi qui interiora austri incolunt, videre solem per meridianas (0732C)plagas ad orientem ab occasu redire. 26. (IV Reg. XXII, 14.) Quae habitat in Jerusalem in secunda. Quod dicitur de Holda prophetissa: Quae habitat in Jerusalem in secunda; quid significet, in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de praefato rege Ezechia: Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum (II Paral. XXXII). Meminit hujus loci Sophonias, dicens: Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda (Soph. I). Pro quo vetus editio, quasi proprium nomen loci transtulit, in Masena. Masena quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissam habitasse in secunda, in secundi muri parte intellige.(0732D) 27.(IV Reg. XXIII, 10.) Contaminavit quoque Tophet, etc. Quod dicitur de Josia rege: Contaminavit quoque Tophet, quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum, aut filium per ignem Moloch; frequens est in Scripturis horum mentio locorum, maxime in libro Regum, et Jeremiae prophetae. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon, juxta murum Jerusalem, contra orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tophet autem, sive Taphet (utrumque enim scribitur), erat locus in eadem convalle, juxta piscinam fullonis, cujus meminit Scriptura, et juxta agrum Acheldema, qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tophet, qui locus erat amoenissimus, unde hodie usque hortorum (0733A)praebet delicias, posita ara sacrificare daemonibus, nefandoque igni suos consecrare liberos, sive holocaustum offerre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios suos in igne. Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon, cujus nomine in Novo Testamento poena inferorum gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon, qui idolis servierunt in ea, prophetis attestantibus, perierunt, ita peccatores ex his quae peccaverunt aeterna damnatione punientur. Denique Jeremias cum refert praecepisse sibi Dominum, et dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quae est juxta introitum portae Fictilis; paulo post dicit: Et (0733B)non vocabitur locus iste amplius Tophet, et vallis filii Ennon, sed vallis Occisionis; et dissipabo consilium Judae et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio (Jer. XIX). Isaias quoque manifestissime Tophet infernum appellat; qui cum perpetuum diabolo interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum (Isa. XXX), statim quomodo et ubi esset periturus, subdidit dicens: Praeparata est enim ab heri Tophet a rege praeparata, profunda, et dilatata. Pulchre ait Et dilatata, quia Tophet dicitur latitudo. Nutrimenta, inquit, ejus ignis, et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris, succendens eam. Contaminavit autem Josias Tophet, vel ossa mortuorum (0733C)ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. 28. (IV Reg. XXIII, 11.) Abstulit quoque equos quos dederant reges Judae, etc. Quod sequitur de eodem rege Josia, abstulit quoque equos, quos dederant reges Judae soli in introitu templi Domini; et paulo post: Currus autem solis combussit igni; ostendit omni generi idololatriae et superstitionis Judaeos omni tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis, quem more gentilium Deum esse credebant, simulacro ejus quod fecerant, currus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini. (0733D)Sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum juvenem in curru ponentes, equos eidem quasi cursu coelum petentes subjungant. Cui propterea pueri aptant imaginem, quia sol, velut quotidie novo ortu natus, nullum per saecula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum esse Eliae prophetae, qui curru igneo et equis igneis est raptus ad coelum, Joannes Constantinopolitanus episcopus aestimat. Quod enim Graece Helios dicitur sol (sicut etiam Sedulius, cum de Eliae ascensu caneret, ostendit, dicens: Quam bene fulminei praelucens semita coeli, Convenit Eliae, merito qui et nomine fulget. Hac ope dignus erat: nam si sermonis Achivi Una per accentum mutetur littera, sol est. (0734A)Audientes Graeci ab Israelitis, quos divinas habere litteras fama prodebat, praedicari, quod Elias curru igneo et equis sit igneis ad coelestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt, vicinia decepti nominis, solis hic transitum per coelos esse designatum, et miraculum divinitus factum commutaverunt in argumentum erroris, humana stultitia commentatum; quos imitati ipsi Judaei, sategerunt ne in aliquo gentilium stultissimis minus stulti parerent. 29. (IV Reg. XXIII, 13.) Excelsa quoque quae erant in Jerusalem, etc. Quod paulo post de eodem rege dicitur: Excelsa quoque quae erant in Jerusalem, ad dextram partem montis Offensionis, etc., (0734B)usque, Polluit rex, et contrivit statuas; luce clarius est, quod excelsa nominare solet Scriptura, loca collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant, vel etiam Domino, locorum amoenitate allecti, contra interdictum relicto altari quod erat in templo, hostias offerebant. Unde saepius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere, dicitur: Verumtamen excelsa non abstulit. Montem autem Offensionis, montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum, offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus, sicut in hac ipsa sententia subsequenti intimatur, dum dicitur: Quae aedificaverat Salomon rex in Israel Astaroth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab, et (0734C)Melchon abominationi filiorum Ammon. Ubi hoc quoque, ni fallor, palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur: quia videlicet Salomon de admissae idololatriae scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus poenitentiae dignos faceret, satageret ante omnia, ut idola quae aedificaverat, de civitate sancta tollerentur; et non in scandalum stultorum, quae ipse, cum fuisset sapientissimus, erronea fecerat, quasi sapienter ac recte facta relinqueret. Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens: Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon (III Reg. XI). Nec videri contrarium debet quod ibi mons, in quo facta sunt haec idola contra Jerusalem, hic in Jerusalem esse positus asseritur; (0734D)quia nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus, quae in eo congregabantur, attaminare videretur. 30. (IV Reg. XXIV, 14.) Et transtulit omnem Jerusalem, etc. Quod referens de Nabuchodonosor, qui transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem; addidit Scriptura, dicens: Et omnem artificem et clusorem. Hoc est quod supra eidem populo Israeli Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in Jerusalem et in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam (I Reg. XIII). Sicut enim tunc illi caverant, ne (0735A)habentes fabros ferrarios Hebraei, arma ad repugnandum facerent; ita nunc Chaldaei, destructa Jerusalem et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel foedata urbis moenia componere, vel possit resarcire dirupta; quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totum in Babyloniam transferunt; ut vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quod Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam; Babylon autem et Chaldaei sive Philisthaei, civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum (0735B)seu angelorum multitudinem designant; servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Israel, et universos principes, fortesque exercitus, decem millia, in captivitatem, cum aut magistros populorum, et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter in Dei ac proximi videbantur amore conservare, subito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in haeresim declinando, apertae apostasiae notam incidunt. (0735C)Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini, et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthaei filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animas fidelium a meditatione sacrae lectionis, saecularia illis negotia inserendo retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando (0736A)aut corripiendo accedant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt, in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt; atque ingenium quod tuitioni sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto, eumdemque spiritualis expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum est et multitudo gemmarum (0736B)(Prov. XX); atque ideo inclusores horum non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctae civitatis industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a gente Chaldaeorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrare, hoc est talentum verbi coelitus acceptum in terram defodi, id est, scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti. Obsecro, lector, ut si quid tibi in his explanatiunculis gratum dixi, ad laudem donantis Dei referas. Sin autem alias, ita imperitiae vel praesumptioni meae veniam tribuas, ut ipse cum omnibus quibuscunque (0736C)potes crebrae meditationi, continuae observationi, opportunae praedicationi divinarum insistas Scripturarum; communique labore satagamus, ut nos negotiatores dominicae pecuniae fideles, nos artifices et inclusores spiritualium gemmarum sive moeniorum, nos propugnatores sanctae civitatis, nos coelestium inveniamur fabri armorum; nobis reversus a nuptiis summus Paterfamilias dicere dignetur: Quia super pauca fuistis fideles, super multa vos constituam, intrate in gaudium Domini vestri (Matth. XXV). Amen.

(no app