Res Gestae Libri XXXI/Liber XXI

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Libri XXXI - (Historiae)

Liber XXI
Fairytale left blue.png Liber XX Liber XXII Fairytale right blue.png


I

1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.

2. quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.

3. erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urgentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.

4. parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus adsumpti vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato.

5. inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est Constantina.

6. Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis incessere ultro Constantium, coniciens eum per vaticinandi praesagia multa, quae callebat, et somnia e vita protinus excessurum.

7. Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi malivoli praenoscendi futura pravas artes adsignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leve.

8. elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.

9. Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium conliguntur - nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet - sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna turbido meatu vel leni futura praemonstret. amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.

10. Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti suetis innumeras, accidentia sciunt. cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

11. Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.

12. Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit.

13. et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

14. unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius «signa ostenduntur» ait «a dis rerum futurarum. in his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit». ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.


II

1. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in vanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

2. territisque ut omine diro praesentibus cunctis «nemo» inquit «vereatur: habeo firmiter quod tenebam». item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei versus heroos modo non vigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte eikostei, basileus Konstantios Asidos aies terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.

3. agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa

4. utque omnes nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores.

5. et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.


III

1. Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.

2. quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum.

3. qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

4. Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

5. quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat «Caesar tuus disciplinam non habet». Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.


IV

1. Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.

2. Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.

3. perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace, nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.

4. qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis doctus quid agi conveniret, confestim reversus discubuit inter ceteros.

5. finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.

6. exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus homo provinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.

7. Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.

8. et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit quietem pollicitis firmam.


V

1. Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque, ut apparebat, fidentior haec clarius solito disserebat:

2. «Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo, magni commilitones, gestorum excitos amplitudine hoc operiri consilium ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. ut igitur quae proposui abiectius absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

3. Arbitrio dei caelestis vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus stando inmobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.

4. et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.

5. at nunc cum auctoritate vestri iudicii rerumque necessitate conpulsus ad augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius adfecto maiora, id prae me ferens quod exercitui, cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus et in crebritate bellorum contra conspiratas gentium copias consideratus et cautus.

6. ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.

7. at vos ex more fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mihi navaturo sedulam et solitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, adgrediar aut temptabo.

8. Illud sane obtestor et rogo observate, ne inpetu gliscentis ardoris in privatorum damna quisquam vestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgatae».

9. Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi conprobato mota est incitatius contio et rerum cupida novandarum unanimanti consensu voces horrendas inmani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem et, ut experta est, fortunatum domitorem gentium adpellans et regum.

10. iussique universi in eius nomen iurare sollemniter gladiis cervicibus suis admotis sub exsecrationibus diris verbis iuravere conceptis omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos; quae secuti rectores omnesque principis proximi fidem simili religione firmarunt.

11. Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se constringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis. I

2. quibus auditis cum stantes propius milites acriter inflammati eum adpeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris ei porrigeret dexteram «ecquid» ait «praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi securus». hocque audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.

13. his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae conmisit ambiguae.


VI

1. Replicare nunc convenit tempori et narrare summatim quae, dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi militiaeque perfecit. inter conplures alios honore conspicuos adoraturi imperatorem peregre venientem ordinantur etiam ex tribunis insignibus.

2. cum igitur a Mesopotamia reversus Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter primores fratres suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis et intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito «desinite» ait «urgere hominem ut existimo sontem sed nondum aperte convictum et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit » et ita discessum est.

3. postridie ludis Circensibus idem ex adverso imperatoris, ubi consueverat, spectans repentino clamore sublato cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus solus, unde Constantius futurorum quoque praescius exsultabat.

4. Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.

5. Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam amplissimi suscepit insignia magistratus.

6. Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum et augebatur turmarum equestrium numerus parique studio supplementa legionibus scripta sunt indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias et diversa genera iumentorum.

7. et quia Persarum rege ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi nostra sentire et nihil fallax temptare vel fraudulentum.

8. ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur et multiformibus donis, damna negotis Romanis inlaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.

9. inter tot urgentia Hermogene defuncto ad praefecturam promovetur Helpidius ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.


VII

1. Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret iam transituros ut minabantur Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia, ut rebatur, Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam venaticiam praedam caperet. hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.

2. tamen ne intepesceret aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad omnes casus principibus oportuna, velut finibus orientis egressus per mare notarium misit Gaudentium

2, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.

3. hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam, et properabit nanctus hanc oportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium tunc ab hac constanti sententia discrepabat.

4. qui cum eo venisset, mandatorum principis memor per litteras Cretione comite quid ageretur edocto reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora tuebatur artissime.

5. neque id consilium fefellit Constantium. eo enim superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.

6. His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.

7. quibus percitus, ut propius agens futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.


VIII

1. Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus dudum, Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, Gumoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti

6 meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum merita norat et fidem.

2. profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus id verebatur ne contemptus ut comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem.

3. quod ne fieret consilio sollerti praevidit et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti fecere ductores.

4. mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur excursu.


IX

1. Quibus ita, ut videbatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.

2. cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens mundioris sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat prope rivum se cenaturum.

3. fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum variis adventare.

4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem vitans externum mature discessit, vectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

5. levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio permittebat, venturo resistere cogitabat.

6. sed ille ut fax vel incensus malleolus volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem e navi exiluit inprovisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum trahendumque si reniteretur.

7. qui tum etiam quiescens cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

8. verum cum primitus visus adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus «incaute» inquit «imperator et temere cum paucis alienis partibus te conmisisti». cui amarum Iulianus subridens «haec verba prudentia serva» inquit «Constantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi».


X

1. Nihil deinde amoto Lucilliano differendum nec agendum segne ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem ut praesumebat dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba cum lumine multo et floribus votisque faustis Augustum adpellans et dominum duxit in regiam.

2. qui eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis Succos nemine auso resistere praesidiis occupavit, isdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. cuius loci situm exnunc conveniet ostendi.

3. Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt et Thracas, hinc vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consulto, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis magnorum ducum populorumque reppulere conatus.

4. et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita velut incauta subinde superatur. latus vero e regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum hincque et inde fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo vetante. sub hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.

5. His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic relicto imperator revertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite cuncta disponeret suis utilitatibus profutura.

6. ubi Victorem apud Sirmium visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

7. iamque altius se extollens et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas grata. exclamatum est enim in unum cunctorum sententia congruente «auctori tuo reverentiam rogamus».

8. Tunc et memoriam Constantini ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus : contra inconsummatum et subagrestem et, quod minus erat ferendum, celsa in potestate crudelem .


XI

1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. quae breviter exponentur.

2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, novare quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem situ et opibus murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere iuvante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum.

3. et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.


XII

1. Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare vel fraude vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

2. ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperavit et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes pro viribus laturos auxilium.

3. Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato removit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.

4. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum conveniens visum est ad deditionem allicere defensores minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur.

5. et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur.

6. pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, factas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.

7. hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis, indefesso labore vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.

8. contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi inveniebatur usquam habilis locus, disparatione brevi civitatem Natisone amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.

9. constructas veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis, quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo viribus nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte convulsa aditus in penetralia reserarent.

10. verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant eminus confixi tormentis.

11. inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.

12. munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur tamen nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit, tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento tubarum.

13. et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii vehentes umeris ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur vel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute vel saucii discedebant. recursus enim ad moenia tutior vallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat.

14. et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem.

15. quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.

16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.

17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.

18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret.

19. his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes.

20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

22. itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat.

24. ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

25. tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat Constantinum.


XIII

1. His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus.

2. verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.

3. Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

4. dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus curabat urgentia velut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores vero et transfugae subinde venientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen.

5. accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis posse impetum regis ardentissimi sustinere.

6. Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum pervaderet Thracias.

7. quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinos semper superaverit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut vehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati velocius occursurum.

8. omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu, quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, reversus est Hierapolim.

9. Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

10. «Sollicitus semper nequid re levi vel verbo conmittam inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, conpellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat verum, humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

11. Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.

12. atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt.

13. Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit, semermibus ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.

14. Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri ? nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt.

15. ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primum».

16. Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque vibrantes irati post multa, quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.


XIV

1. In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes placentia responderent.

2. post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum.

3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: hapanti daimon andri symparistatai euthys genomenoi, mystagogos tou biou.

5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis societate discretas.


XV

1. Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium, ut solebat, avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim dissuadere palam audebat quisquam vel vetare.

2. autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.

3. deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.

4. Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem.

5. fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.

6. uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma

2 eiusque nomine appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano .


XVI

1. Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.

2. nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reverentiae more praefectos semper suspexere praetorio.

3. in conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. valdeque raro contigerat ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis.

4. doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus nihil operae pretium fecit.

5. in vita parca et sobria edendi potandique moderatione valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et probationes medendi monstrarunt.

6. somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima inpendio castus, ut nec amaro ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.

7. equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus. quod autem nec tersisse umquam nares in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit, ut dicta saepius praetermitto.

8. Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explananda eius vitia veniamus. cum esset in negotiis aliis principibus mediis conparandus, si adfectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi inmanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit.

9. addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam civiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.

10. ille enim perduellionum crebris verisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hic etiam ficta vel dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum.

11. iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silva volantes scintillae flatu leni ventorum ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis invitus quosdam habere posset offensos.

12. utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam vindicasse tam inclementer.

13. ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: «neque enim quicquam aliud est felicitas» inquit «nisi honestarum rerum prosperitas. vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si - id quod cupierat - regnare potuisset».

14. id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes: illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.

15. Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis.

16. uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.

17. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.

18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius, excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.

19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis cruribus et incurvis [unde saltu valebat et cursu].

20. Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum.

21. eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.

Fairytale left blue.png Liber XX Liber XXII Fairytale right blue.png