Responsio episcoporum Germaniae contra Graecos

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Responsio episcoporum Germaniae contra Graecos
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Responsio episcoporum Germaniae contra Graecos (Auctores varii), J. P. Migne

Responsio episcoporum Germaniae contra Graecos

(1201A)Omnis ecclesiastica disciplina in individuae Trinitatis fide est ab omnibus salubriter credenda, ut coelestium dignitatum concordia semper et ubique maneat in cunctis gentibus una. Sed quia Michaelem et Basilium imperatores Graecorum cum suis fautoribus ab hac catholica fide audivimus in aliquibus causis immoderate exorbitasse, necessarium ducimus ut quod ad unitatem concordiae et ad custodiam pertinet coelestis disciplinae nulla negligatur nec violetur dissensione, neque turbetur concertatione, ut firma possit consistere compago et unitas fidei nostrae. Scimus etenim sanctissimos Patres atque doctores nostros per gravissimos hostilitatis incursus multas haereticorum blasphemias pro pace et unitatae sanctae Dei Ecclesiae divina falce prudenter resecasse et omnes unanimiter in individuae Trinitatis fide credenda perseverasse.

Unde ex eorum plurima multitudine eligamus unum qui blasphemias praedictorum imperatorum divinis conterat assertionibus. Quoniam si Veteris et (1201B)Novi Testamenti et omnium doctorum auctoritates contra haec assumpserit, et copia magnitudinem excedet, et fastidium prolixitas legentibus et audientibus gignet. Ergo quia memorati haeretici Spiritum sanctum non a Filio sed a Patre solummodo procedere ausi sunt dicere, monstrandum est quid proprium, quid communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus in individua Trinitate habent, et quomodo ab utroque Spiritus sanctus veridice et aeternaliter procedit, et quomodo ipsa sancta Trinitas inseparabilis existit. Designandum est etiam, eam simul operari cuncta et esse coaeternam, et Patrem et Filium, a quibus procedit Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae existere. Et quod unus et solus et verus Deus est ipsa sancta Trinitas, et quod Spiritus sanctus Patri et Filio aequalis accipitur, et utriusque Spiritus dicitur, et charitatis nomine intelligitur: et cum rectissime Spiritus sanctus sit Deus, vocetur donum Dei, et quomodo ipsa sancta Trinitas nec confusa (1201C)nec separata, nec locorum vel finito vel infinito spatio contineatur, nec temporum vel finito vel infinito volumine variatur.

Augustinus in libro de Verbis Domini in Evangelio secundum Matthaeum (serm. 61): Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro: « Ideo, inquit, remissio peccatorum, per quam in se non divisus spiritus evertitur et expellitur regnum. Ideo societas unitatis Ecclesiae Dei extra quam non fit ipsa remissio peccatorum tanquam proprium opus est sancti Spiritus, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodammodo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto, quia non est Pater amborum, et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto, quia non est Filius amborum, Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio, quia Spiritus est unus amborum. Quod autem ipse sit Spiritus Patris, ipse Filius dicit: de Patre procedit; et alio loco: Non enim vos estis qui (1202A)loquimini, sed Spritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Quod vero ipse sit Spiritus Filii Apostolus dicit: Misit Deus spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater; hoc est, clamare facientem. Et in hoc cognoscimus, sicut dicit apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis de Spiritu sancto quem dedit nobis; ipse Spiritus testimonium reddet spiritui nostro quia sumus filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, » Et Paulo supra: « Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio, nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis est quippe habitatio, quorum est inseparabilis operatio. » Hinc in eodem libro in Evangelio secundum Joannem, de una Trinitate trinaque unitate idem Augustinus dicit: « Ipsa enim fide rectissime, ac robustissime retinemus, Patrem, Filium Spiritum sanctum inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum non tres deos ita tamen unum Deum, ut Filius non (1202B)sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut Spiritus sanctus nec Pater sit Filius, sed Patris et Filii Spiritus. Hanc ineffabilem Divinitatem apud seipsam manentem omnia innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem, judicantem, liberantem. »

Hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul novimus, ut inseparabilem et inseparabiliter eam pateat cuncta operari. Paulo post in eodem Evangelio Augustinus ait: « Occurrit itaque quaestio, quam in nomine Domini et ejus voluntate solvendam suscepimus. Nihil facit Pater sine Filio, et nihil Filius sine Patre. Filius quidem, inquit, non Pater, de virgine Maria natus, sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria et Pater et Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius, passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius. Resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. » Ac deinceps quia Pater nativitatem Filii fecit, audi Apostolum: (1202C)Cum venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. An forte movet quod dicit ex muliere? Utrumque Scriptura dicit: et ex virgine et ex muliere. Ex virgine: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium. Ex muliere: sicut audistis non est contrarium. Proprietas enim locutionis Hebraeae mulieres non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo facta est, dicit: formavit eam in mulierem. Dicit et alio loco Scriptura: Jubere Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubile viri. Fecit Pater nativitatem Filii, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Dicit enim Apostolus: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens. In hoc loco videamus nativitatem Filii ab ipso Filio factam. Fecit Pater passionem Filii, qui proprio Filio non pepercit (1203A)sed pro nobis omnibus tradidit illum; fecit et Filius passionem suam, ut Apostolus ait: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me. Tradidit Pater Filium, tradidit Filius seipsum. Quid fecit hic Judas, nisi peccatum? Transeamus binc, veniamus ad resurrectionem. Operatus est Pater resurrectionem Filii, sicut dicit ipse Apostolus: Propter hoc enim exaltavit eum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen. Resuscitavit ergo Pater Filium exaltando eum et excitando a mortuis. Resuscitavit Filius seipsum, ut in figura corporis manens de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Videamus itaque si Filius animam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit non ipse sibi. Quia Pater reddidit, psalmus dicit: Exsuscita me et reddam illis; et quoniam Filius animam suam posuit et resumpsit, ait: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam.

His vero breviter juxta sponsionem Christianae (1203B)fidei veridice et breviter praelibatis, restat ut coaeternitatem sanctae Trinitatis juxta promissionem nostram proferamus ex libris sancti Augustini in Evangelio secundum Joannem (serm. 117): « In principio erat Verbum, loquitur dicens. Quid possumus, fratres mei, in Creatore invenire, quando in creatura nihil invenimus aeternum. Inveni aeternum Patrem in creatore, et inveni coaeternum Filium; si autem non invenis aeternum et vincunt se in tempore, sufficit, ut ad similitudinem inveniamus coaevum. Coaevos quotidie dicimus eos qui eamdem habent mensuram temporum, non alter ab altero tempore praeceditur, ambos tamen esse coepisse quos dicimus coaevos. Si potuerimus invenire coaevum quod nascitur ei a quo nascitur, si possint invenire cooeva duo, generans et generatus, hic invenimus coaeva, ibi intelligimus coaeterna. Si hic invenero genitum ex eo esse coepisse, ex quo coepit generator intelligimus certe Filium Dei ex eo esse non coepisse, ex quo non coepit generator. (1203C)Ecce fortasse, fratres, invenimus aliquid in creatura, quod de alia re nascatur, et tamen ex eo tempore esse incipiat, ex quo coepit aliud, unde nascitur. Hoc ex eo, ex quo illud coepit, illud ex eo, ex quo illud non coepit. Hoc ergo coaevum, illud coaeternum. Inveniamus itaque coaeva, et de Scripturis admoneamur. Ad has similitudines legimus in Scriptura de ipsa sapientia: Candor est enim lucis aeternae. Dicta est imago Patris. Hinc capiamus similitudinem, ut inveniamus coaeva, ex quibus intelligamus coaeterna. Ignis enim lucem fundit: lux ab igne funditur. Attende eum, qui lucernam accendit. Non accensa lucerna nondum est ignis, nondum est et fulgor, qui ab igne exiit. Ponamus ergo ignem Patrem illius splendoris, quia jam praelocuti sumus coaeva nos quaerere, non coaeterna. Si lucernam accendere cupio, nondum est ibi ignis, nondum est ille splendor, mox autem ut accendero, simul cum igne et splendor existit. Da mihi hic ignem sine splendore, et credo tibi Patrem fuisse sine Filio. » Et paulo post: (1203D)« Ponamus ergo aliquid natum super aquam velut virgultum aut herbam: Nonne cum imagine sua nascitur? mox ut incipit existere, incipit cum illo existere imago ejus; non praecedit nascendo imaginem suam. Non mihi ostenditur natum esse aliquid super aquam et postea apparuisse imaginem ejus, cum illud sine imagine prius non appareret, sed nascitur cum imagine sua et simul esse incipiunt virgultum et imago ejus; nunquid non fateris imaginem esse de illo virgulto, non virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris imaginem, itaque et generans et quod genitum est simul esse coeperunt, ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto; quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans et semper cum illo, quod de illo natum est. Ergo Filius Dei secundum hoc dicitur, quod Pater est, quod habet de quo sit, non secundum quod prior est Pater et postea (1204A)Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et quia quidquid de aliquo est natum est; semper igitur Filius natus, semper Pater, semper de illo imago. Quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum semper nata est et imago de virgulto. Non potuisti invenire coaeterna genita aeternis genitoribus, et invenisti coaeva nata temporalibus gignentibus. Intellige coaeternum Filium natum aeterno gignenti. Quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum. »

Hic jam modicum est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Hinc in epistola ad Consentium idem doctor scribit: « Manifestum est enim quod Verbum Dei Filium Dei unicum accepimus. Unde et evangelista inquit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et iterum: et Verbum caro factum est, propter nativitatem Filii incarnationis ejus, quae facta est in tempore ex Virgine. In eo autem declarat, non tantum Deum esse, sed etiam ejusdem cum Patre substantiae; (1204B)quia tum dixisset: Deus erat Verbum, hoc erat, inquit, in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia, et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae est. Omnis enim substantia, quae Deus non est, creatura est, et quae creatura non est, Deus est. Et si non est Filius ejusdem substantiae, cujus Pater, ergo facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt. At si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur ejusdemque cum Patre substantiae est, et ideo non tantum Deus, sed et verus Deus. Quod idem Joannes apertissime in Epistola sua dicit: Scimus, quod Filius Dei venerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus verum et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna. Hinc etiam consequenter intelligitur, non tantummodo de (1204C)Patre dixisse apostolum Paulum, qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo Deo, quod est ipsa Trinitas; et post pauca, ut serves, inquit Apostolus, mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem temporibus propriis ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, cui est honor et gloria in S. S. In quibus verbis nec Pater proprie nominatus est nec Filius, nec Spiritus sanctus, sed beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, quod est unus et solus et verus Deus ipsa Trinitas.

Nunc coaeternitatem atque unam eamdemque substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti in sancta et individua Trinitate, ipso Deo largiente, pro sensus capacitate exposuimus; proferamus etiam in ipso uno solo ac vero Deo, quomodo Spiritus sanctus Patri et Filio aequalis accipitur et utriusque Spiritus Deus et charitatis nomine intelligitur, et cum Spiritus (1204D)sanctus sit Deus cur donum Dei vocatur, quia ratio frequenter iterata patescit evidentius. Augustinus in libro de Civitate Dei sexto, titulo nono, ex Domini testimonio, et Patrem unum verum Deum dicimus, et Filium unum verum Deum, et Spiritum sanctum, id est simul ipsam sanctam Trinitatem, non tres veros deos sed unum verum Deum. An quoniam addidit: et quem misisti Jesum Christum, subaudiendum est, unum Deum verum? et ordo verborum est, ut et te, et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum? cur ergo tacuit et de Spiritu sancto? An quoniam consequens est ut ubicunque nominatur unum, tanta pace uni adhaerens, ut per hanc utrumque unum sint, jam ex hoc intelligatur etiam ipsa pax, quamvis non commemoretur? Nam et illo loco Apostolus videtur quasi praetermittere Spiritum sanctum, et tamen ibi intelligitur ubi ait: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus (1205A)autem Dei. Et iterum: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus; id est caput Christi Trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit Trinitas. Hinc etiam dicitur de Spiritu sancto, qui Patri et Filio aequalis accipitur, et utriusque Spiritus dicitur, et charitatis nomine intelligitur, cum quaelibet in Trinitate persona sit charitas. »

Ex libro de Civitate Dei quinto decimo, titulo octavo, idem Augustinus: « Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie nuncupatur vocabulo charitatis cum sit et Pater et Filius universaliter charitas. Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius aperte dictus est Dei sapientia ore apostolico, ubi ait Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Spiritus autem sanctus ubi dictus sit charitas invenimus, si diligenter Joannis apostoli scrutemur eloquium, qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est, secutus adjunxit: et omnis qui diligit, (1205B)ex Deo natus est, et cognoscet Deum; qui non diligit, non cognovit Deum, quia Deus charitas est; statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, in hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et apostolus Paulus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Dilectio igitur, quae ex Deo est et Deus est, et proprie Spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris Dei charitas, per quem nos tota inhabitat Trinitas. Quocirca rectissime Spiritus sanctus, cum sit Deus, vocatur etiam donum Dei. Quod donum proprie quid nisi charitas intelligenda est, quae perducit ad Deum, et sine qua quodlibet aliud Dei donum non perducit ad Deum. » Probandum est ergo Spiritum sanctum donum Dei esse dictum juxta verba Domini dicentis: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Porro evangelista (1205C)secutus adjunxit: Hoc autem dixit de Spiritu sancto quem accepturi erant credentes in eum; et apostolus Paulus: Et omnes uno Spiritu potati sumus. Quod vero ipsa sancta Trinitas inconfusa et inseparata, nec per tempus nec per locum moveatur, idem egregius doctor in libro octavo Geneseos ad litteram exprimit. Diximus itaque summum ipsum verum unum ac solum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Idem verum Deum Verbumque ejus et utriusque Spiritum Trinitatem ipsam neque confusam neque separatam Deum, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, nec locorum vel finito vel infinito spatio continere, nec temporum finito vel infinito volumine variari. Haec est vera fides catholica, in qua lex et prophetae ac Christi Evangelium omnesque orthodoxi doctores cunctis modis sub sacra religione concordant, sub qua ab initio usque ad finem vigendo floruit et florebit sancta Dei Ecclesia (1205D)omni auctoritate coelitus munita, quae juste credentibus perpetuam et spiritualem adhibet medelam, incredulos vero et schismaticos nisi resipiscant absque ullo remedio perpetualiter damnat.

Igitur quia memorati Graeci nos irrationabiliter reprehendunt cur non jejunemus Sabbatis, et cur septem hebdomadibus non abstinemus ante Pascha a comestione ovorum et casei, et octo hebdomadibus ab edulio carnium, dignum videtur ut quae juxta sunt ad satisfactionem respondeamus eis ad Casulanum presbyterum verba Augustini (epist. 36): « Quod ergo me consulis, utrum liceat Sabbato jejunare, respondeo: Si nullo modo liceret, profecto quadraginta continuos dies nec Moyses nec Elias nec ipse Dominus jejunasset. Verum ista ratione concluditur etiam Dominico die non illicitum esse jejunium, et tamen quisquis hanc diem jejunio decernendam putaverit, sicut quidam jejunantes sabbatum observant, non parvo scandalo erit Ecclesiae, (1206A)nec immerito; in his enim rebus, de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel instituta majorum pro lege tenenda sunt. De quibus si disputare voluerimus, et ex aliorum consuetudine alios improbare, orietur interminata luctatio, quae labore sermocinationis cum certa documenta nulla veritatis insumet, utique cavendum est, ne tempestate contentionis serenitatem charitatis obnubilet. » Et paulo post: « Nunc vero quis ferat per omnes Orientales et multos etiam Occidentales populos Christianos de tot tantisque famulis famulabusque Christi sabbato sobrie juste modesteque prandentibus, ab isto dici, quod in carne sint, et Deo placere non possint, et quod de illis sit scriptum: Recedant iniqui a me, viam eorum nosse nolo. » Et rursum: « Cum vero his opprobriis atque maledictis insectatur Ecclesiam per totum mundum fructificantem atque crescentem, die Sabbati pene ubique prandentem, admoneo ut quisquis est, ut sese cohibeat. » Ac deinceps: « Si ergo male facimus quando in Sabbato prandemus, (1206B)nullo die Dominico bene vivimus, quod nefas est dici. » Et post pauca: « Lapidare Deus hominem jussit, qui sabbato ligna collegerat; nusquam autem legimus lapidatum vel aliquo digno supplicio judicatum sive jejunantem Sabbato, sive prandentem. » Et in sequentibus: « Eo ipso sabbati die, quo Christi legimus manducasse discipulos, vulserunt utique spicas, quod Sabbato non licebat, quia contradictio veterum prohibebat. Videat igitur ne forte congruentius ei respondeatur, ideo Deum illo die a discipulis haec duo fieri voluisse, unum de spicis vellendis, alterum de alimentis sumendis, ut illico esset adversus eos qui sabbato volunt vacare. Hoc autem adversus eos, qui cogunt Sabbato jejunare, » et reliqua. Et iterum: « Nempe si tunc non erramus quando jejunamus, et aliorum sex dierum errores tunc abluimus cum Sabbato jejunamus, nullus erit Dominico die deterior, nullus Sabbato melior; credo, dilectissime frater, nemo legem sicut iste intelligit, (1206C)nisi qui non intelligit. » Sequitur: « Verumtamen in hujus Sabbati jejunio sive prandio, nihil mihi videtur tutius pacatiusque servari, quam ut qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat manducantem non judicet, quia neque si non manducaverimus abundabimus, neque si non manducaverimus egebimus. Custodita scilicet eorum inter quos vivimus et cum quibus Deo vivimus in his rebus inoffensa societate. Sicut enim quod ait Apostolus, si verum est malum esse homini, qui per offensionem manducat, ita malum est homini, qui per offensionem jejunat. Non itaque simus is similes qui, videntes Joannem non manducantem nec bibentem, dixerunt: Daemonium habet; sed nec rursus eis qui, videntes Christum manducantem et bibentem, dixerunt: Ecce homo vorax et vinosus amicus publicanorum et peccatorum. Unde quodcunque facimus, omnia in gloriam Dei faciamus, et quantum in nobis est sine offensione simus Judaeis et (1206D)Graecis et Ecclesiae Dei. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus; illae autem observationes, quae varie celebrantur, in ejus veste intelliguntur; unde ibi dicitur: In fimbriis aureis circumamicta varietate. Sed ea quoque vestis ita diversis celebrationibus varietur, ut non adversis contentionibus dissipetur. » Et rursum: « Ego in evangelicis et apostolicis litteris totoque Instrumento, quod appellatur Testamentum Novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium; quibus autem diebus non oporteat jejunare, et quibus oporteat praecepto Domini vel apostolorum, non invenio definitum. Cur autem quarta et sexta feria aliquando maxime jejunet Ecclesia, illa ratio reddi videtur quod considerato Evangelio ipsa quarta sabbati consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei; intermisso autem uno die, cujus vespera Dominus pascha cum discipulis manducavit, traditus est ea nocte, quae jam ad sextam Sabbati pertinebit. Haec (1207A)dies prima Azimorum fuit a vespera incipiens. Quapropter et ipsa sexta Sabbati recte deputatur jejunio. Jejunia quippe humilitatem significant, ut: humiliabam jejunio animam meam. Sequitur Sabbatum, quo die caro Christi in monumento requievit. Sicut in primis operibus mundi requievit Deus illo die ab omnibus operibus suis. Hinc exorta est ista in regia illa veste varietas, ut alii sicut maxime populi Orientis propter requiei significantiam malunt relaxari jejunium, alii propter humilitatem mortis Domini jejunare, sicut Romana et nonnullae Occidentis Ecclesiae; quod quidem uno die, quo Pascha celebratur, propter renovandam rei gestae memoriam, quia discipuli humaniter mortem Domini doluerunt, sic ab omnibus jejunatur, ut etiam illi Sabbati jejunium devotissime celebrent, qui caeteris per totum annum Sabbatis prandent, utrumque videlicet significantes, et in uno anniversario die luctum discipulorum, et caeteris Sabbatis quietis bonum. Nam venerandus Ambrosius, cum de hac causa interrogaretur, (1207B)« Quid possum, inquit, hinc docere amplius quam ipse facio? Quando Mediolani sum, non jejuno Sabbato, quando Romae sum, jejuno Sabbato, et ad quamcunque Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Sed quomodo contingit ut in una Ecclesia vel unius regionis Ecclesiae alios habent Sabbato prandentes, alios jejunantes, mos eorum mihi sequendus videtur, quibus eorumdem populorum congregatio regenda commissa est. »

Postremo, ut nil inexpletum remaneat unde in exorta quaerela ratio titubare queat, monstrandum est quae sint tempora jejunii a Christo ex lege et prophetis divinitus Christianis ad observandum sancita, ut in omnibus pro concordia omnes satisfactionem recte et legaliter habeant. Augustinus in libro primo ad quaestiones Januarii: « Quadragesima sane jejuniorum habet auctoritatem et in veteribus libris ex jejunio Moysis et Eliae et ex Evangelio, (1207C)quia totidem diebus Dominus jejunavit, demonstrans Evangelium non dissentire a lege et prophetis, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut evidentius emineret, quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confinis atque contigua Dominicae passionis, quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur, quae utique fallaciter blandiri et illecebrarum fucos circumspargere atque lactare non cessat. Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc mihi videtur exprimi, quia creatura, quae septenario figuratur adhaeret creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum temporaliter annuntianda: qui mundus etiam a quatuor ventis delimatur et a quatuor elementis (1207D)erigitur, et quatuor annus temporum vicibus variatur. Decem autem quater in Quadragesima consumatur. Quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta, tanquam merces laboris et continentiae. » Unde in idem Augustinus in libro supra scripto: « Partes autem aequales habet quadragenarius numerus. Primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quatuor in denis, duos in vicenis. Unum ergo et duo et quatuor et quinque, et octo et decem, et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatus pariter per denarium usque ad decem fit decalogus, et sic per decalogum usque ad quinquaginta, et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate vitae actum imperat, intellectum stabilis sapientiae, ut non solum credendo sed etiam (1208A)intelligendo disciplina firmetur. » Unde et inter alia beatus ait Gregorius (homil. 16 in Evang.): « Ab exordio etenim Quadragesimae usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex dies Domini abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia, quam triginta sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos per triginta sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus. » Typice ergo quadraginta et duos dies in Quadragesima habemus, quoniam tot mansiones filii Israel habuerunt, qui baptizati sunt in mari Rubro, quando exierunt de terra Aegypti, de dura servitute, et pervenerunt ad terram repromissionis; tot enim generationes sunt seriae Christi cum hiethoxia bis computato et eodem Christo. Merito qui ad coelestem patriam tendunt eodem numero mansionum satagunt, quo filii Israel ad terram repromissionis venerunt; (1208B)et merito qui ad Christum transeunt per baptismum, eodem numero ad eum perveniunt, quo Christus ad nos venire dignatus est, sicut beatus Hieronymus ait in libro Mansionum filiorum Israel (epist. ad Fabiolam): « Nec mirum, sed in illo numero sacramenti perveniamus ad regna coelorum, sub quo Dominus atque salvator a primo patriarcha pervenit ad virginem quasi ad Jordanem quae pleno gurgite fluens Spiritus sancti gratiis redundabat. »

Igitur hoc quadragesimale jejunium a Christo et sanctis apostolis nobis traditum regulariter tenemus, et caetera jejunia, quae a Septuagesima et quatuor anni exsolvimus tempora sponte et humano arbitrio agimus, non auctoritate evangelica, vel apostolorum doctrina; unde eorum reprehensio nobis videtur frivola, qui nos redarguunt, cur septem hebdomadas a casei et ovorum non abstinemus carne ante Pascha. Siquidem ut non transgrediamur terminos quos posuerunt patres nostri, talem observantiam in hoc tenemus, qualem a sanctis doctoribus et (1208C)sequi videmus et docere, ut convenienter totum corpus Ecclesiae in una sibimet concordet observatione; de talibus enim ait Apostolus, qui extra morem ecclesiasticum judicare praesumunt, non enim amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum; et licet ipsi reprehensores non intelligant, novem hebdomadibus ante pascha exhibemus nostrae delectationis mortificationem, quarum hebdomadarum primam vocamus Septuagesimam secundum Sacramentariorum et Antiphonarii titulationem, quae inchoatur die Dominica, et in septima Sabbati finitur post Pascha; populi Dei tempus captivitatis significat, qui in Babylonia detentus est captivus sub numero septuagenario. Unde Jeremias: Perdam ex eis vocem gaudii et laetitiae, et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Quapropter illo tempore alleluia non cantatur apud nos, et dulcissimus hymnus angelorum Gloria in excelsis Deo. Alleluia (1208D)propter honorem et latitudinem primae linguae praeclarus est Hieronymus in Isaiae libro undecimo. Ad comparationem enim linguae Hebraicae tam Graeci quam Latini sermonis pauper est. Pauperem linguam in supradictis diebus frequentamus: Laus tibi, Domine, rex aeternae gloriae. Dicit psalmus: quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Alleluia et Gloria in excelsis Deo cantica caelestia sunt. Unde Joannes in Apocalypsi: Post haec audivi vocem magnam in coelo dicentem, Alleluia. De Gloria in excelsis Deo nulli dubium quin angelorum cantus est: oportet enim nos sedentes id est humiliatos super flumina Babylonis flere dum recordaremur Sion, et hac Septuagesima nos ad quadragesimalem pugnam vitia fugiendo praeparare. Dicit Apostolus ad Ephesios: Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos. De supradictis septuaginta annis dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana tertio; (1209A)« Possunt et septuaginta Jeremiae pro universo tempore spiritualiter accipi, quod est apud alienos Ecclesia. » Et iterum idem in duodecimo libro contra Faustum: « Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christianus non intelligat, post evoluta tempora, qui septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum, per quem nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum Dei aedificatum est post captivitatem. » Sexaginta quippe dies sunt a septuagesima usque ad quartam feriam ante Coenam Domini. Per hunc numerum viduae, quae in magna tribulatione sunt, designantur, quam tribulationem et afflictionem monstrat compositus digitorum, qui memoratum numerum exprimit indice supra posito pollice. Tres (1209B)dies quae supersunt usque ad resurrectionis Domini triduanum jejunium, quod secundum Septuaginta Interpretes Ninivitae exercuerunt, designant, ut nostra peccata pro quibus affligimur in clarificatione resurrectionis Domini aboleantur, ut et mysticum septuagenarii tempus sit compassio captivorum, quia si compatimur, et conregnabimus. Sexagesima denique percurrit infra septuaginta ad quartam feriam habet convenientiam cum quarta aetate mundi, in qua David et Salomon regnaverunt. In quarta aetate gens illa coelesti fide inclyta regno David et Salomonis gloriosa templi etiam sanctissimi altitudine totum nobilitatur in orbem. In nostra vero quarta feria triumphat David, qui vicit leonem, et Salomon aeternus pacificus regnat, de quo dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Templum aedificat nobilissimo Deo Patri, cui dicturus est in fine: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum.

(1209C)Ad id regnum per Sexagesimam nos oportet currere; senarius enim numerus partibus suis computatus primus perfectus est, sexta unum tertia duo, medietas tres, unum enim et duo et tres sex faciunt. Hic numerus perfectionem demonstrat. Beda in libro de temporibus: Ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est, quia Dominus in eo mundi operam perfecerit; sed sicut Augustinus ait: Ideo Dominus, qui simul omnia creare volebat, in eo dignatus est operari, quia numerus est ille perfectus, senarius per denarium ductus sexaginta faciunt, denarius ad mercedem operum respicit. Si quis per senarium, id est perfectionem mercedem operum requirit, ipse recipiet regnum quod nobis promittitur in quarta feria Paschae. A Sexagesima quippe usque ad sanctum diem resurrectionis octo hebdomadae sunt, ex quibus si de singulis hebdomadibus primam et quintam feriam subtraxeris et ipsum sanctum diem Paschae, quadraginta tantum dies (1209D)remanent in abstinentia. Haec ergo dicimus propter illos qui solvunt jejunium in easdem ferias. Meltiades namque natione Afer, vir per omnia apostolicus, tricesimus quartus post sanctum Petrum, cui successit beatus Sylvester in cathedra apostolicae dignitatis, hic constituit ut nulla ratione in prima vel quinta feria jejunium quis fidelium agere praesumeret; nam cur in prima feria jejunium ipso tradente solvatur, non est necessitas texendo replicare. Quintam vero arbitrati sumus propter magna mysteria quae in eo continentur, ab eo esse solutam, quia in ipsa sacrum chrisma conficitur ad abluendam totius mundi primae originis culpam. In ipsa reconciliatio fit poenitentium, in ipsa redemptor omnium coenando cum discipulis panem fregit, et calicem pariter eis dedit in figura corporis et sanguinis sui, nobisque profuturum magnum exhibuit sacramentum, eo videlicet die post multa mysteria Deus et Dominus noster Jesus Christus discipulis suis videntibus gloriosa (1210A)ascensione coelos penetravit. Sed ne diutius sermo proteletur, de hac solemnitate plura scripta in sanctorum venerabilium scriptis agnoscimus. Denique in concilio Laudicense titulo quinquagesimo statutum est non debere jejunium solvi in quinta feria; sed quia unusquisque in suo sensu abundat, sive hoc, sive aliud sit, salva fide et religione nihil praejudicamus.

Quinquagesima denique primum diem venerabilis Paschae tangit; sicut enim senarius perfectionem operum demonstrat, ita quinquagenarius omnia opera quae perficiuntur per quinque sensus corporis. Quinquies enim decem quinquaginta fiunt. Si quis per exteriorem administrationem decem verba legis compleverit in Spiritu sancto, non dubitat ad consortium perveniendum esse beatae resurrectionis, quae celebratur in Pascha Domini. Religione vero crescente a Telesphoro pontifice, qui post Petrum principem apostolorum nonus in sancta Ecclesia claruit, hoc tempus in abstinentia dedicatum exstitit; et quo alio (1210B)nomine rectius vocari, quam quinquagesima in ordine rationabiliter debuit? Ex hinc deinceps collecta ratione, qui octo hebdomadas observare studuerunt, Sexagesimam gradatim nominaverunt; similiter qui novem, Septuagesimam juxta post factam rationem nomen imposuerunt, et non ob numerum hebdomadarum, vel dierum vel tenorem nominis servantes haec nomina consuerunt, veluti secuti nunc fuissent qui decimam hebdomadem addere pro aliqua justa ratione voluissent, non propter numerum hebdomadarum decagesimam seu quolibet alio nomine, vel propter numerum dierum Septuagesimam, sed octavagesimam ordine conservato vocabulorum recto tramite pergente nuncupare debuissent.

His itaque temporibus modum jejunii servamus a sanctis Patribus statutum, juxta quod ait per prophetam Dominus: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi; dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt (1210C)liberos et omne onus disrumpe, etc. Primi igitur mensis jejunium trium dierum quarta et sexta feria et Sabbato ideo etiam celebramus, quia in libro Exodi legitur dicente Domino ad Moysen: Mense enim verni temporis egressus es de Aegypto. Aegyptus tenebrae interpretantur, sive hujus mundi vult errorem intelligi, in quo quandiu quis versatur, in tenebris ignorantiae vel etiam infidelitate manet. Abnegato autem diabolo ante baptismum et pompis ejus atque operibus ejus per confessionem verae fidei atque per baptismum, egreditur unusquisque de Aegypto, idem de tenebris ignorantiae et infidelitatis percepta remissione omnium criminum praeteritorum pervenit ad veram lucem Christum Dominum Salvatorem, qui dixit: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae. Ipsum quoque primi mensis jejunium Dominus aliorumque trium temporum per Zachariam prophetam praecepit dicens: Jejunium primi, hoc est . . . . . Junii, (1210D)hebdomada secunda, jejunium septimi, hoc est Septembris; hebdomada tertia, jejunium decimi hebdomada plena ante nativitatem Domini erit vobis in solemnitates praeclaras. Ipsumque jejunium primi mensis, ut supra diximus, trium dierum ideo antiqui Patres sanxerunt celebrandum propter confines dies quadragesimalis jejunii, ut his saltem diebus major congregatio fiat Christiani populi, ut in unum congregati ex conspectu mutuo de fide sancta invicem conferendo major charitas inter eos, et major oriatur laetitia vel etiam ex sancta collatione in invicem facta, unusquisque perfectionem sanctae quadragesimae observationis studium provocetur, et ut unusquisque ad sanctum pervenire mereatur Pascha. Porro jejunium quarti mensis quia et eodem tempore a pluribus XL dies jejunio mox Pentecosten celebratur, ideo remotim hic triduo generaliter omnibus indictum est jejunium, quia tunc in quibusdam locis Ecclesiae mense primitiae frugum terrae colliguntur, (1211A)et hic mensis a quibusdam mensis hordeariae dicitur, eo quod tunc hordeum jam tunc messuerant majores nostri, et panes primitiarum Domino offerre consueverunt: Observa mensem novarum frugum et celebrabis dies festos Domino Deo tuo. Quo tempore Dominus supplici prece orandus est, ut nobis fructum terrae usque ad maturitatem perducat, et nobis cum gratiarum actione ad colligendum tribuat.

Quod vero memorati Graeci nos reprehendunt cur nostris presbyteris prohibemus uxores accipere, respondemus quia terminos quos patres nostri posuerunt, pertransire nolumus, sed juxta statuta sanctorum canonum munditiam animae et corporis Deo serviendo servare gestimus. Unde in decretis papae Siricii, titulo 12: Feminas vero non esse alias patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas proprias per solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit. Unde in concilio Nicaeno, titulo 3: Interdixit per omnia magna synodus: Non episcopo, non presbytero, non (1211B)diacono vel alicui omnino qui est in clero, licere subintroductam habere mulierem, nisi forte matrem aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt. Unde in decretis papae Leonis, titulo 27: « Lex continentiae eadem est altaris ministris atque presbyteris. Qui cum essent laici sive lectores, licite sibi uxores ducere et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos gradus provenerint, coepit eis non licere quod licuit, » et caetera. Item ex decretis Innocentii, titulo 16: « Propterea quod dignum et pudicum et honestum est tenere Ecclesia omnimodo debet, ut sacerdotes et Levitae cum uxoribus suis non coeant, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur; scriptum est enim: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge (1211C)officium est semper, debebunt ab hujusmodi consortio abstinere. Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpatur, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum; et apertius declamat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu. » Unde in concilio Carthaginense, titulo 25, Aurelius episcopus dixit: « Addimus, fratres charissimi, praeterea de quorumdam clericorum quamvis lectorum erga uxores proprias incontinentia refertur. Placuit, quod et diversis conciliis firmatum est, subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi et presbyteri, sed etiam episcopi secundum priora statuta etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Item in Africano concilio, cap. 37: « Praeterea cum de quorumdam clericorum quamvis (erga) uxores proprias (1211D)incontinentia referretur: placuit episcopos, presbyteros et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus contineri. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. » Hinc in Neocaesariense concilio, titulo 1: « Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur; si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi. » Hic unusquisque advertat, si in duorum vel trium testium stat omne verbum, quid possit aut debeat tantorum assertio sanctorum Patrum, qui multa plura de talibus scribunt.

Praeterea quia memorati Graeci falso conantur reprehendere quod presbyteri apud nos chrisma liniunt (1212A)frontes baptizatorum, quod chrisma ex aqua fluminis apud nos confici dicunt, dignum videtur ut veridice illis respondeatur. Nunquam enim apud nos presbyteri hoc agere praesumpserunt, sed ex pinguedine Kilobalsami et olivae, quam Deus de viride ligno dignatus est producere, unde sanctificando unxit sacerdotes, reges, prophetas, et martyres, nostri episcopi sacrando exorant a Patre et Filio ac Spiritu sancto certo tempore sanctificari, ut ex oleo laetitiae. Unde Christus exstitit unctus prae consortibus suis, a cujus sancto nomine chrisma accipit nomen, omnibus qui renati sunt ex aqua et Spiritu sancto sit chrisma salutis, eosque vitae aeternae participes et coelestis gloriae Deus faciat esse consortes.

Quod vero jam dicti Graeci falso fatentur, apud nos ante de diaconis episcopos quam presbyteros ordinari velut quodam saltu, firmiter respondemus, pone nos hoc nunquam accidisse, sed ordinem et modum consecrationis in omni ordine servari canonice, quod illi solent transgredi absque ulla necessitate. (1212B)Nuper etenim, ut fertur, de quodam laico tonsuratum monachum statuerunt, ac sine dilatione ad archiepiscopalem ordinem contra omnia decreta promoverunt. Unde in Sardicensi concilio, cap. 13, Osius episcopus dixit: « Et hoc necessarium arbitror ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro aut ex ministratore episcopus fuerit postulatus . . . . . perfunctus, et ita per singulos gradus si dignus fuerit ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probare qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia, et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur, quia conveniens non est, nec ratio nec disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus aut presbyter aut diaconus, qui neophytus est, maxime cum et magister gentium beatus Apostolus ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi, quorum per longum tempus examinata sit (1212C)vita et merita fuerint comprobata ex hoc plura sunt exempla. »

Quod vero cum corpore et sanguine Christi nos more Judaeorum praedicti Graeci aiunt in Pascha agnum offerre, nunquam ullus nostrum hoc valuit aut voluit excogitare.

De hoc quod reprehendunt cur barbas nostri clerici radunt, respondemus, cum beato Hieronymo, quia si sanctitas est in barba, nullus sanctior est hirco. Haec igitur contra Graecorum haeresim et illorum frivolam reprehensionem nos in credulitate scilicet nostra reprehendentes et in caeteris causis, quae plus ridiculosa sunt quam sapientiae intellectui ponenda construximus. Nunc inferius fidem nostram, quam firmiter tenemus confiteri, nec non omnibus generaliter pandere curavimus.

Sequitur professio fidei quae habetur in collectionibus conciliorum. Tum: « Haec est professio fidei episcoporum apud (1212D)Wormatiensem civitatem XVII Kal. Jun. in synodali conventu consistentium, quorum nomina sunt: Adalwinus archiepiscopus, Liutbtus archiepiscopus, Rimbtus archiepiscopus, Anno episcopus, SALOMON episcopus, Gunzo episcopus, Arno episcopus, Witgarius episcopus, Luitbtus episcopus, Ambrico episcopus, Otgarius episcopus, Gebehardus episcopus, Ratolfus episcopus, Ermricus episcopus, Hessi episcopus, Hildegrimus episcopus, Theodricus episcopus, Egibertus episcopus, Erolfus episcopus, Luithardus episcopus, Lantfridus episcopus, Theoto abbas, Adalgarius abbas, HETTO abbas, Brunwardus abbas, Aschericus abbas, Theotrocus abbas, Egilbertus abbas.

(no apparatus)