Rhytmus de vanitate mundi

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Rhytmus de vanitate mundi

Vivat Iesus et Maria
Certa cunctis caeli via.
Christo Deo laudis thus,
Mundo ficus, ulcus, pus.
Christus fixus est in ligno,
Mundus totus in maligno.
Christo Deo laudis thus,
Mundo ficus, ulcus, pus.
Quaeris, quid sit hicce orbis?
Plena arca flagris, morbis.
Deus meus omnia!
Cuncta mundi sonmia.
Pompa mundi, o amici!
Ramus stultus, arbor fici.
Deus meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Mundus totus parvum punctu
Sed millenis malis iunctum.
Deus meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Mare iactat mundi bullam,
Ebibit mors ut ampullam.
Deus meus omnia!
Cuncta mundi somnia.
Bella, livor, rixae luxus
Huius maris sunt refluxus.
Iesus Christus, Maria


Veri boni maria.
Mundus cordis uncus, hamus,
Stulto voto hunc captamus.
Iesus Christus, Maria
Veri boni maria.
Basiat cor in amplexu
Sed occidit doli nexu.
Iesus Christus, Maria
Veri boni maria.
Ore promit centum laudes,
Corde vomit mille fraudes.
Iesus Christus, Maria
Veri boni maria.
Mundus paret gloriosus,
Qui globosus, hic gibosus.
Iesus Christus, Maria
Veri boni maria.
Quid est faeda mundi larva?
Nisi mica, resque parva.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Terra tristis et afflicta
Ob defectus et delicta.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Pauper casa, dives fumo
Flos ut rosa plena dumo.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.


Orbis, morbus ceu caducus,
Spumat, humat eius fucus.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Fama orbis ficta Iris,
Color pictus nugis miris.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Tot laborum hic munera,
Tot sudorum sunt funera.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Tota forma gaudiorum
Ferre vultum otiorum.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Hic iocari, hic saltare,
Nil aeterna procurare.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Quasi homo non sit cinis
Nec pateret rerum finis.
Iesus Christus, Maria
Nostra sunto gaudia.
Sed dum caput nixum collo,
Ocellos in caelum tollo.
Caeli pompa pomparum!
Mundus nuga nugarum!
Rident poli pulchrae stellae,


Vocant caeli cor rebelle.
Caeli pompa pomparum!
Mundus nuga nugarum!
Vale munde, sat immunde!
Cordis cella, caelum, stella.
Caeli pompa pomparum!
Mundus nuga nugarum!


Vide etiam