Selecta e concilio Remensi (Concilium Remense)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Selecta e concilio Remensi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Selecta e concilio Remensi (Concilium Remense), J. P. Migne cc_id: cps_2.ConRem.SeECoRe, cc_idno: 9778

MONITOIRE. Gerbertus et omnes episcopi dioeceseos Remensium pervasoribus ejusdem.

139.0193B| Gerbertus gratia Dei Remorum episcopus, Guido Suessionicus, Adalbero Laudunensis, Ratbodus Noviomensis, Rotardus Cameracensis, Odo Sylvanectensis, Fulco Ambianensis, Framericus Morinensis, Heriveus Belvacensis, per gratiam sancti Spiritus episcopi. Vobis, Gerberto, et his qui subscripti sunt pervasoribus, carnificibus atque tyrannis, diu modestia sacerdotum furoris vestri rabiem sustinuit; et adhuc patienter exspectat. Quousque ergo 139.0194B| insania vestra sanis intellectibus nostris obsistet? Clades clero infertis, a cleri, monachorum et pauperum rapinis non cessatis. Convenimus ergo conscientiam vestram omnes episcopi Remorum dioeceseos, et ad satisfactionem invitamus, spatiumque poenitentiae usque in proximis Kalendis attribuimus, tunc vos aut fertiles Ecclesiae palmites recognituri, aut tanquam inutile lignum ab agro Dei gladio sancti Spiritus excisuri.