Jump to content

Sermo in S. Lucianum (Odo Bellovacensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo in S. Lucianum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124



Sermo in S. Lucianum

Sermo in S. Lucianum (Odo Bellovacensis), J. P. Migne 124.1124B

CAPUT PRIMUM. S. Lucianus mittitur in Gallias.

1.

Pretiosorum martyrum victorias et gesta, fratres 124.1111D| charissimi, enarrare, nihil aliud est, quam laudes Christi dicere, et triumphum virtutis ejus in suis martyribus ad gloriam sui nominis praedicare: quoniam in omnibus ipse victor exstitit, qui ait suis: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Ergo in omnibus benignissimus ipse Jesus vicit, qui pro omnibus solus 124.1112D| prior pugnavit. Et ideo sancti martyres tanto proximiores sunt Christo prae omnibus honorificati in gloriam, quanto imitatores ejus fuerunt in passione. Ipsi siquidem suppleverunt quae deerant passionibus Christi: et ideo iterum jure dicitur in his omnibus Christus passus, quia ipsi membra ejus erant; unde et in ipsis rursus recte victor praedicatur, quia toties per eos vicit, quotiescunque martyr in passione pro Christo victor occubuit. Oportet 124.1113A| itaque nos laudare viros gloriosos, quorum doctrinis longe lateque per orbem gloriosa Christi refulget Ecclesia, et ipsi sub ara Dei, amictis stolis candidis, cruore proprio purpurati, et in Christi sanguine dealbati, feliciter requiescunt.

2.

De quorum collegio exstitit beatissimus Lucianus insignis et gloriosus martyr: quem ipso fontis lavacro, divina perfudit gratia, ita ut ex eventu rei daretur indicium, quod magnus futurus esset pro merito sanctitatis in populo. Lucius enim a progenitoribus secundum carnem est vocatus, a magno consule Lucio trahens non solum carnis originem, verum etiam et vocabulum. Sed demum per gratiam sancti Spiritus, more sanctorum Patrum, in melius commutatum est nomen ejus; ut qui erat parentibus 124.1113B| dictus Lucius, diceretur Deo postea per gratiam aucto nomine Lucianus: quatenus ex hoc patesceret indicium, quia in nova luce progenitus ipse lux factus in Domino, tandem eamdem lucem, qua renatus erat in Christo, una cum caeteris sanctis viris praedicare primum deberet in gentibus. Claret igitur Romanum eum fuisse genere, nobili ex prosapia: sed nobilior factus est in spiritu, quia per adoptionem gratiae inventus est aeterni Regis filius. Quod si quaeritur ab eo, cujus institutus sit doctrina, et eruditus magisterio, vere Petri apostoli discipulus fuit, et in ejus fundatus fide, atque coelestibus imbutus disciplinis: quod satis series gestorum, tempus, et ordo loquuntur. Conversatus est autem jam renatus in Christo perfectus tiro Christi Romae positus, 124.1113C| ac si in castris militaribus; ut quandoque egressurus ad gentes strenuus haberetur bellator, et propugnator in fide fortissimus.

3.

Cum autem enutritur doctrina Dei in virum perfectum, factum est ut inclytus martyr Dionysius Christo duce Romam deveniret: ubi post excessum apostolorum jam B. Clementem pontificem apostolicae sedis apicem gubernantem invenit. A quo idem S. Dionysius, qui et Macarius, officiosissime est susceptus, et digno honore satis venerabiliter habitus, tam pro suae sanctitatis merito, quam et propriae vitae longa jam dia familiaritate in Christo, unde et apud eumdem summum pontificem non parvo temporis spatio conversatus est, ut se mutuis recrearent aspectibus, et divinis se refoverent colloquiis, 124.1113D| atque suis se vicissim corroborarent virtutum exemplis. Cui inter quamplura Scripturarum sanctarum 124.1114A| colloquia B. Clemens divino afflatus spiritu ait: Videsne, mi frater charissime Dionysi, quanta est messis in gentibus Dominicae sationis, et quam pauci suat operarii in verbo divinae praedicationis? Quia ergo de omnibus Catholicae fidei sufficienter es eruditus doctrinis, et omni religione Christiana imbutus, atque virtutibus corroboratus; perge, rogo, in nomine Domini Jesu Christi ad occiduas partes, ut bonus miles, et praeliare contra hostes immanissimos praelia Domini Dei tui.

4.

Quibus ita edictis, cum jam ad hoc beatissimus Dionysius assensum praebuisset proficiscendi, coepit S. Clemens socios ei quaerere et adjutores strenuos in verbo, necnon in vita et sanctitate idoneos, ministros quoque divini officii praecipuos et quamplures: 124.1114B| inter quos etiam elegit idem pontifex in sanctitate hunc probatissimum virum Lucianum consortem, quem et ordinavit episcopum, quia fuerat sub doctrina Petri apostoli ad fidem penitus institutus, ut non deessent singula Ecclesiasticae disciplinae officia inter tam probatissimos viros. Quem ideo, quia antiquior Christi et Petri fuerat discipulus, ita consociavit S. Dionysio ut ejus esset interpres, et caeteris quasi Pater venerabilis et egregius magister in doctrina et religione sanctitatis. Quibus ita dispositis inter quamplurima doctrinae Christi instituta et monita pietatis ad ultimum eos ita alloquitur, dicens: Ite, charissimi, et fortissimi ac strenui bellatores Christi: et sicut fuit Dominus cum sanctis Patribus nostris apostolis, et cum eorum cooperatoribus; 124.1114C| ita sit vobiscum in omnibus operibus verbi divini. Vos enim, inquit, maximam et innumerabilem plebem Domino acquisituri estis ex gentibus, et introducturi in terram repromissionis. Sicque post multa singulis contradita et omnibus simul reserata fidei Sacramenta, dans pacem omnibus, ita eos absolvit, et jussit sanctam illam fraternitatem in pace abire.

CAPUT II. In Italia praedicat, venit Arelatem.

5.

Qui simul pergentes ac praedicantes primum per omnem Italiam verbum Dei, antequam Ticinum appropinquassent, quodam in loco non multum longe a civitate, quae dicitur Parma, in via visum 124.1114D| est beatissimo Luciano, ut evangelizaret populo eodem in loco verbum Dei; et revocaret eos a vana 124.1115A| superstitione et cultura idolorum, propter illud quod canitur in psalmo: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua; et quae acceperat ac si fidelis dispensator erogaret in populo. Sed homines loci illius cum essent adhuc gentiles, et nimium idolorum cultibus implicati, injurias deorum suorum non ferentes, neque sibi verbum evangelizari divinum, mox apprehendunt sanctissimum Lucianum, et contumeliis affectum posuerunt eum in custodia publica, quae adhuc hodie monstratur omnibus eo in loco transeuntibus. In qua cum ingrederetur, magno psallebat cum gaudio, ita dicens: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; atque illud: Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. 124.1115B|

6.

Sicque vir sanctus in hac se agebat custodia, quasi sub umbra alarum Dei, et totus in spe protectionis Christi positus orabat Dominum, ita dicens. Educ, Domine, de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo; quoniam me exspectant justi: ut per me, Christe salvator mundi, ad te justificentur ex gentibus, qui praedestinati sunt ad vitam. Cum talia et hujuscemodi beatus et sanctus corde Domino decantaret, mox petitio ejus penetravit coelos, ne sine suis remaneret in via, qui cum eis optabat ire ad passionem, et pervenire ad quos missus fuerat. Non itaque praeclarus athleta Christi refugiebat pro Christo vitae dispendium percipere, sed rogabat devotus ut prius faceret fructum sibi a Domino 124.1115C| repromissum, et tum demum cum multo foenore messis perveniret una cum sociis suis ad palmam martyrii, et ad vitae praemium. Cui itaque mox adfuit divina virtus in adjutorium. Erant ibidem jam quidam Christiani, quos tetigit divina virtus: scientes quod factum fuerat in sancto viro, venerunt nocte ad eum in carcerem, et arte qua potuerunt pro Christi amore absolverunt eum de ergastulo, 124.1116A| atque una cum sanctis suis commilitonibus liberum abire fecerunt.

7.

At vero illa sancta societas prosperis successibus hinc inde Ticinum veniunt ad regiam Italiae civitatem. Ibi siquidem paululum requiescentes, non cessabant a laudibus divinis, neque deficiebant ubi vel ubi praedicare verbum Dei, ita ut cerneres eorum prophetiam, quia speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. X, 15). Huc illucque discurrentes confidenter agebant, confisi ex Dei auxilio. Ibant igitur gaudentes memores eorum quae in Actis leguntur apostolorum, quoniam et ipsi jam participes erant facti passionum Christi, et digni habiti pro ejus nomine contumelias pati (Act. V, 41). Qui simul pergentes, nullus est qui edicere queat 124.1116B| quot millia hominum conversi sint in tempore ad Christum: et praedicabant evangelizantes omnibus verbum salutis. Comitabatur autem eos virtus divina, ita ut cernentes eos ac si coeli cives, et agnos inter lupos, signis et virtutibus coruscare, portantes et illuminantes Dei electorum animas.

8.

Sicque tandem exeuntes ab Italia, ingressi cursu prospero mare flantibus ventis, navigio pervenerunt ubi eos Spiritus sanctus recto perduxit itinere, et portui appulerunt Arelatensium civitatis alacriter cum gaudio. Qui exeuntes de navi, hospitio recepti sunt ab incolis ejusdem civitatis, qui eis non modicam praestabant humanitatem. Ubi cum essent pariter aggregati, more sanctorum apostolorum coeperunt ibidem simul coinquirere, singuli quas partes 124.1116C| in praedicationem eligerent, quive pariter juncti ire deberent. Sicque factum est ut Marcellinum sanctissimum cum paucis, ut fertur, ad Hispanias mitterent; Saturninum vero Tolosam dirigunt, ac si ad Aquitaniae caput, ut longe lateque aeterni regni Evangelium propagarent in gentibus, et plantarent Ecclesias Christi passim usque ad Oceanum Britannicum .

CAPUT III. Bellovaci praedicat; SS. Maximianus et Julianus martyrio coronantur.

9.

Quibus ita dispositis B. Dionysius, qui et alio 124.1117A| nomine Macarius pro nimia sanctitatis religione est vocatus, qui et honorem apostolatus tradente B. Clemente susceperat, et privilegium praedicandi in gentibus, secum adhuc sacratissimum Lucianum retinuisse noscitur: donec Lutetiam Parisiorum oppidum perveniret. Unde paucis secum retentis S. Lucianum, quem sibi nobilitas fidei sociaverat, fidesque Christi germanum fecerat, probitas vero mox et instantia conjunxerat, cum S. Maxiano presbytero et Juliano diacono, evangelizandi gratia Belvacus misit: quo custodia Romanorum et militaris 124.1117B| exercitus, ut legimus, residebat, quoniam gens Belvacensium semper bellicosa fuisse narratur. Unde solummodo, sicut in historiis continetur publicis, ex eodem pago sexaginta et eo amplius armatorum millia exisse leguntur obviam ad praelium contra Julium Caesarem, et contra Romanorum exercitum una cum reliquis Galliarum concivibus. Et ideo propter custodiam caeterarum civitatum Romanus tunc temporis versabatur exercitus.

10.

Contra quam feritatem utrarumque gentium fortissimus athleta Christi, solatio fretus discipulorum, non est perterritus venire Christi praecinctus armis, ac divina gratia corroboratus. Erat enim fide constantissimus, sermone facundissimus, et virtutibus 124.1117C| cunctis admirabilis. Coepit igitur praedicare nomen Domini, potestates aerias debellare, Christique Ecclesiam plantare. Spiritus quoque sancti gratia debriatus, non minus exemplis instruebat populum, quam verbis. Accedebat namque virtus miraculorum, et omnes morbos per virtutem Domini depellebat. Tantam enim gratiam in effugandis acceperat daemonibus, ut imperio ejus audito, mox a 124.1118A| corporibus decederent obsessis. Et diebus ac noctibus praedicando non cessans perseverabat astruere verum et unum Dominum. Semper enim erat occupatus in oratione et officio divino, in vigiliis plurimis, et jejuniis quotidianis, in abstinentia ciborum, et in omni afflictione carnis, qua se quotidie macerabat, quatenus juxta Apostolum se hostiam vivam, beneplacentem, Christo Domino exhiberet (Rom. XII, 1). Unde assiduus ei victus nullus alius erat, nisi modicus panis, esusque herbarum, et aqua frigida potus. Sustentabat autem eum virtus divina, ac membra debilia Christi gratia roborabat: sic quippe anhelabat beatus pervenire ad palmam martyrii, ut jam mundo mortuus crucem portaret quotidie post Christum Dominum: quia pro certo noverat duo 124.1118B| esse martyrii genera, unum siquidem in occulto, aliud vero in manifesto, et idem primum istud ferebat in abscondito (quanquam manifesta esset omnibus virtus abstinentiae), ut ad illud perveniret post modum a Domino coronandus. Erat enim mortificatione carnis confectus, patientia decorus, mira humilitate fundatus, mansuetudine repletus. Unde tanta circa eum excreverat virtus bonorum operum, ut in terris adhuc in corpore positus, cum angelis jam spiritu videretur conversari in coelis. Hinc erat quod semper vultu placidus videbatur, et mente tranquillus, mira canitie decoratus, ut totus moribus et corpore probaretur conspicuus atque praeclarus.

11.

Sed cum ejus fama longe, lateque percrebuisset, veniebant ad eum plurimi ut ab eo baptizarentur 124.1118C| in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Destruebantur idola, a quibus fuerant fabricata. Unde hostis antiquus videns sibi deperire quos Christus per suos acquirebat famulos, tota artificii sui machinamenta ad impugnandam sanctam Dei Ecclesiam convertit: et Domitianum, qui post Neronem perditionis filium secundam persecutionem in Christianos exercuit, ita inflammavit, et ad tantam rabiem indignationis commovit, 124.1119A| ut ubicunque in universo Orbe romano Christiani invenirentur, cogeret aut diis sacrificare, aut diversis cruciatibus affectos crudeliter interfici. Ex quo per totum sibi subjectum orbem in cunctis civitatibus, oppidis, municipiis quoque et vicis publicum pependit edictum, ut omnes ministri Reipublicae Christianos idola colere compellerent, et sacrificare diis, aut diversis poenis perimerent.

12.

Diriguntur proinde huc illucque persecutores Christiani nominis; inter quos Fescenninus Sisinnius ad Gallias una cum reliquis apparitoribus ocius venire jubetur, ad perquirendos Christi milites, maxime eos qui Roma dudum exierant, quorum fama jam excreverat, quatenus nomen Christianorum a Galliis pellerent. Tunc siquidem missi sunt 124.1119B| tres atrocissimi viri, Latinus scilicet, Jarius, et Antor, specialiter ad perquirendum sanctum Dei famulum Lucianum cum suis exsecutoribus; ut ubicunque eum reperissent, aut praesidis eum audientiae praesentarent, aut gladio mox feriretur, si nollet idolis immolare. Cumque civitates et loca praefati viri perlustrassent, nequaquam continuo repererunt. Interea pervenit ad eos fama viri Dei, quod praedicando aeterni regni Evangelium Belvacensium plebem occupasset. Quo audito, magis magisque ira et indignatione succensi, illuc cursu celerrimo properarunt.

13.

Ad quam paulo antequam pervenissent, sentiens eos beatus martyr, revelante sibi Spiritu sancto, in proximo esse, perstitit in loco quo docebat 124.1119C| populum verba vitae, et cum eo multitudo maxima, quae jam erat per praedicationem beatissimi viri Dei ad fidem Christi conversa. Exhortabatur autem eos tanto attentius, quanto securior de gloria aeternae retributionis, dicens: Ecce fratres et filii charissimi, jam mihi Dominus meus Jesus Christus laborum meorum fructus et praemia olim repromissa donare dignabitur. Unde, dilectissimi, perseverate fortes in fide Christi: quoniam ego jam nimia senectute lassatus, cum palma martyrii gaudens ad Christum ire festino. Vos autem in accepta gratia stabiles perdurate. Non vos terror Principum a fide Christi subvertat, non minae deterreant, non suasio blandimentorum decipiat, non ulla promissorum facultas revocet; ut ibi vos aeterna gaudia recipiant, ubi sunt 124.1120A| ineffabilia vobis praemia praeparata; ad quae ire intrepidus festino, et ideo saevitiam persecutorum non pertimesco. His ita dictis, elevatis oculis in coelum, gratias egit Deo coram omnibus, qui eum dignatus est computare cum sanctis martyribus, et a suis sanctis sociis non dividere. Gratias, inquit, tibi ago, Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui me cum B. Dionysio ejusque sociis in fine consociasti, et laboribus coaequasti. Unde peto ut me digneris in eorum numero computare, et regni tui consortem fieri.

14.

Quibus ita peroratis, egressus ab urbe Belvaco juxta Domini praeceptum paululum secessit a civitate, non timore supplicii, sed ut juxta Domini praeceptum (Matth. X, 23) exemplum praeberet gregi. Sicque iter faciens cum beatis martyribus, Maximiano 124.1120B| scilicet et Juliano, non cessabat a colloquiis divinis et orationibus per omnem viam, donec perveniret ad montis cacumen, quo tendebat, qui mons sicut est secus amnem Tharae ab urbe ferme tribus distans millibus. Ubi cum venisset, quasi civitas supra montem posita latere non poterat, quoniam et ipse mons pulchrum super fluvium populi praebet prospectum. Ibi itaque quasi in specula positus ipse vir beatissimus suam exspectare decrevit martyrii coronam.

15.

Interim milites praefati celeri volatu perveniunt ad civitatem Belvacum: ubi cum sanctum Dei Lucianum requisissent, non invenientes, diligentius perscrutari coeperunt quo abisset. Quibus dictum est, quod non longe ab urbe populum doceret. Illi 124.1120C| vero continuo reascensis equis subito pennigero equitatu adierunt montem, ubi vir Dei cum populo et suis morabatur discipulis. Quo pervenientes ante ullam interrogationem judiciariae potestatis comprehenderunt sanctos Dei, Maximianum scilicet atque Julianum. Forte ut eorum poenis sanctum senem deterrerent, et revocarent ad culturam deorum. Quibus comprehensis, praecipiunt eum auctoritate regia cum omni furore, idolis immolare: Alioquin, inquiunt, nisi sacrificaveritis diis immortalibus, gladio vos mox puniri jubemus. Illi autem fortes in fide dixerunt, nunquam se idolis, quia vana sunt, et opera manuum hominum, immolare: Quoniam novimus, dicunt, unum et verum Dominum Jesum Christum Filium Dei vivi, pro cujus fide parati sumus 124.1121A| mori. Quibus auditis continuo coram beatissimi Luciani obtutibus jusserunt eos gladio puniri. Quibus ita patratis, promissas sibi a Domino immarcescibiles perceperunt coronas, et in numero sanctorum martyrum, cum pace sunt recepti. Pro quorum gloria B. Lucianus Dominum collaudans voce gratulabunda coram omnibus dixit: Exsulto et jucundor in te, Deus meus, quia filios meos me praeire ad coronam intueor.

CAPUT IV. S. Lucianus varie tortus, occiditur.

16.

Tunc Latinus, Iarius, et Antor cum ira et indignatione, quasi ex uno ore atrociter eum alloquuntur: Tune es ille, inquiunt, qui maleficiis tuis 124.1121B| seducis populum, ne obediant jussis invictissimi Augusti atque Senatui Romano, ut immolent diis immortalibus grata libamina? Quibus S. Lucianus respondit: Ego maleficus non sum; sed sum servus Jesu Christi, eruditus divinis doctrinis. Unde Dei populo viam veritatis ostendo, et Dominum meum Jesum Christum, qui facturam suam venit in mundo redimere, et a cultura daemonum avertere, quomodo inoffenso pede sequi debeant, innotesco, ut ad lucem revocati supernam, a suis tenebris eruti, salventur, quia justum est ut illi soli cervicem cordis inclinent, qui pro omnium salute crucifixus voluit mori.

17.

At haec illi: Quomodo, inquiunt, tu Deum asseris quem non solum mortuum pronuntias, verum etiam crucifixum? S. Lucianus respondit: Licet 124.1121C| vestra infidelitas clementissimi Regis non mereatur audire arcana, tamen propter multitudinem adstantem paucis edisseram: Deus Dei Filius, qui semper fuit cum Patre ante saecula, propter praevaricationem primi hominis, in fine temporum pro reparatione humani generis voluit fieri verus homo ex virgine, ut esset verus Deus et verus homo, essetque idem Deus et homo, unus Christus, verus Dei et hominis filius; ut qui erat impassibilis in divinitate semper manens cum Patre, fieret non solum visibilis, verum etiam et passibilis pro nobis secundum humanitatem. Hinc factus est obediens Deo Patri pro redemptione nostra usque ad mortem, mortem autem Crucis. Alias autem nisi Filius Dei, hominis etiam filius dignaretur fieri, nec humanum genus ad veniam, 124.1121D| nec mortales redirent ad vitam. Haec et alia multa beatissimo prosequente Luciano, milites magis magisque furore sunt repleti; qui et dixerunt: Jam enim te senectutis invitaverat tempus, ut ab infantilibus resipisceres; sed quoniam vanitas nimia te decipit, et superflua invitat loquacitas, ad mortem ire temeritate nimia confisus non formidas. Verumtamen nisi cito resipueris et recesseris ab hac audacia, et sacrificaveris diis immortalibus grata libamina, senectutem tuam multis afficiemus tormentis.

18.

Tunc residentibus illis, adstare eum coram jusserunt. Aiunt itaque ad eum voce minaci: Nomen siquidem nobis tuum conditionemque declara celerius. Quibus athleta Christi respondit: Siquidem a 124.1122A| progenitoribus quidem meis vere Lucius sum vocatus; in regeneratione vero, qua renatus sum ad aeternam vitam in Christo, Lucianus vocor. Conditionis vero cujus sim; Romanum me esse genere, quod in omni orbe notissimum est nomen, profiteor: sed quod nobilius est mihi, servum me esse Christi Jesu ostendo; quod lucide patet, quia mihi nihil aliud est vivere nisi Dominus meus Jesus Christus, et mori lucrum: ideo me ejus esse servum gaudeo et confiteor. Tunc milites, hoc est, inquiunt, quod locuti sumus; quia magus et seductor es eorum qui te audiunt: insuper contumax comprobaris, quando et procaciter quaeque loqui non cessas, et tuae nescis tandem aliquando fessae succurrere senectuti. Quod si Romanus es, cur a cultura deorum insanissime recessisti, quos 124.1122B| Augustus Caesar veneratur cum omni Senatu Romano, et colit universus orbis? S. Lucianus respondit: Ex quo renatus sum in Christo, et verum cognovi Dominum meum Jesum Christum, non solum diabolo atque idolis, verum etiam omnibus operibus ejus fide abrenuntiavi. Sed quod ego loquor, et confiteor de Christo Domino, neque auribus percipitis, neque retinere mente valetis. Excaecavit enim vos infidelitas cordis, necnon et Caesarem Augustum una cum Senatu, a quibus talia detulistis decreta, ut nos homines rationabiles sacrificemus daemonibus, et inclinemus cervices nostras idolis manu hominum factis.

19.

Latinus vero, Januarius, et Antor haec audientes injuriam Caesaris impatienter ferunt: tuncque 124.1122C| apprehendentes eum vinctis manibus tradiderunt tortoribus: qui et extendentes eum diris atrociter ceciderunt flagellis. Cumque ab eis nimium flagellatus fuisset, et vinctus admodum teneretur, diu cruciatibus tortus athleta Dei, nec doloribus superatur nec minis deterretur; sed fortis in fide Christi pene jam decrepitae senectutis membra puro vigore animi roborabat, ita ut semper inter verbera eodem vultu, eadem mente perdurans, Christi nomen viva voce non cessaret confiteri, dicens: Christum Dei Filium et corde credo, et ore laudare nunquam cessabo.

20.

Tunc furore permoti, data sententia jusserunt eum gladio feriri. Sicque unus ex militibus evaginato gladio, parata jam sancta cervice, sanctum et pretiosum ejus caput abscidit. Cumque sancti viri 124.1122D| cadaver jaceret, adhuc et palpitaret exanime; videntibus cunctis, etiam ipsis mortis ministris, lux de coelo ingens supra corpus sanctum effulsit, et vox magna pariter cum luce venit, dicens: Euge, bone famule Luciane, qui pro me sanguinem tuum fundere non dubitasti; veni, et suscipe coronam olim tibi promissam, quia cum sanctis gratulaberis in coelo. Veni, et percipe mansionem gloriae olim tibi paratam cum angelis. Quae nimirum vox non propter ipsum, qui semper hanc repromissionem in corde gestaverat per fidem, facta est, sed propter astantes, ut fidem Domini nostri Jesu Christi a S. Luciano longe diu praedicatam, certiores de meritis sancti viri fidissime retinerent. Hoc autem die Sabbathi 124.1123A| hora factum est in monte quem supra memoravimus, tertio ab urbe milliario, VI Idus Januarii. Quod cernentes et audientes viri qui crediderant, vel qui non crediderant, omnes nimio terrore perculsi, nutu divino aliqui fugerunt; aliqui vero stupefacti mirantes prae gaudio, quia videbant se liberatos a laqueis diaboli, tamen non ferentes claritatem lucis, paulisper recesserunt a loco.

CAPUT V. Caput proprium defert, sepelitur.

21.

Tunc erigens se sancti viri corpus exanime, apprehendit propriis manibus sanctum caput abscissum stabili gressu Spiritus sancti gratia, cujus fuerant membra corporis et organa, una cum ministerio 124.1123B| angelico, ac si vivens in corpore, iter plantis firmissimis carpere coepit: portansque pretiosum caput, ductu angelico, a monte quasi millibus tribus transvadato fluminis alveo pervenit ad locum, quem vir sanctus sibi funeri tradendum elegerat, uno a praedicta urbe distantem ferme milliario: ubi in agello publico cum palma victoriae sanctus requievit in pace.

22.

Unde viri devotissimi, qui ejus fuerant praedicatione conversi, occurrerunt cum aromatibus et sanctum linteaminibus mundis obvolventes corpus, sepelierunt cum magno honore et reverentia in monumento, ut videbatur, tunc novo. Verumtamen, ne absque angelorum officiis viderentur exsequiae celebratae, dum sanctissimum corpus reconditur, apertae 124.1123C| sunt nares eorum subito, senseruntque mira odoramenta valde fragrantia omnes qui aderant, donec exsequiae beatissimi viri celebrarentur, et corpus humo obtegeretur. Illi autem viri stupefacti admirantesque prae gaudio dicebant ad invicem: Quidnam est hoc? Gloria tibi, Domine Jesu Christe: quia nostrae nares odorem talem tantumque nunquam senserunt. Gloria tibi, Christe Salvator, quia sic sumus repleti, ut nihil nobis ulterius boni deesse credatur. Porro quanto amplius talia loquebantur, tanto amplius odor affluebat divinus, ita ut jam nullus dubitare posset, angelorum ad has exsequias a principio passionis ejus interfuisse ministeria.

23.

Quibus rite expletis prostraverunt se omnes in terram cum nimio timore et magna cordis devotione 124.1123D| clamantes et dicentes: Credimus te, Jesu Christe, verum Dei Filium cum Patre et Spiritu sancto regnantem in coelis; sicut a sancto martyre tuo Luciano audivimus aure, et didicimus mente. Cum autem multitudo populi qui quasi ad spectaculum de diversis partibus ex villulis convenerant et vicis, talia 124.1124A| vidissent, vel audissent a credentibus, eodem die, ut aestimatum est, corde compuncti crediderunt in Dominum Jesum Christum Filium Dei vivi ferme quingenti homines ex diverso sexu. Jam enim conversi fuerant per praedicationem beatissimi Luciani in Galliis non minus quam triginta millia hominum, aut multo amplius diversi generis et aetatis; qui relictis idolis confitebantur Deum Patrem ingenitum, et Filium ejus unigenitum, una cum sancto Spiritu, in trinitate verum et unum Deum. Qua fide per lavacrum regenerationis renati, et innovati, fabricaverunt Domino mox nonnulli eorum devotissime in eodem leco super sanctum corpus, ad honorem ipsius martyris, basilicam.

24.

Sanctorum autem Maximiani et Juliani corpora 124.1124B| in monte, ubi decollati fuerant, sunt sepulta. Sed crescente numero et devotione Christianorum, a fidelibus inde levata beatissimi Luciani corpori sunt conjuncta. Ubi postea in melius aedificata et ornata ecclesia, Domino Patre cooperante, plurima recte petentibus praestantur a Domino Jesu Christo per merita et intercessionem sanctorum martyrum beneficia. Quorum, quia una fuit fides, unaque charitas, una et in martyrio confessio, idcirco jure credimus eorum quod una sit in aeterna beatitudine societas, unumque consortium meritorum. Et ideo gratias agamus Creatori nostro, quoniam testes Christi trino numero assumpti fidele consummaverunt propter fidem Trinitatis in terra martyrium: quod quia factum novimus, veneramur fideliterque recolimus 124.1124C| et agnoscimus.

25.

Ecce fratres, etsi purpurata est universa terra sanguine martyrum, purpurata est civitas nostra horum cruore, Christi respersa sanguine. Etsi floret coelum coronis martyrum, floret et nostra tellus istorum decorata virtutibus. Ornatae sunt reliquae ecclesiae memoriis martyrum, ornata est ista horum triumphis, et consecrata reliquiis. Insignita sunt tempora natalitiis martyrum, insignita est et hodierna festivitas, qua celebratur eorum natalis de ascensione ipsorum ad coelos. Crebrescunt et hic ad eorum tumulum insignia virtutum et exuberant beneficia sanitatum: aegroti veniunt et sanantur, caeci illuminantur, claudi curantur, vexati a daemonibus liberantur: et quod majus est, fidelium exaudiuntur 124.1124D| preces, suscipiuntur vota, peccatorum vincula resolvuntur, aperitur coelum pulsantibus: praemia assequuntur Ecclesiae. Felix nimium et Deo grata beatorum martyrum societas, quorum ex consortio angelorum chori gratulantur in coelis, meritis vero eorum et precibus omnium fidelium digna petitio 124.1125A| praestatur in terris, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum coaeterno Patre ac Spiritu sancto 124.1126A| vivit et regnat per immortalia saecula saeculorum, Amen. (no apparatus)