Versus de scachis

E Wikisource


Versus de scachis

~997



Si fas est ludos abiectis ducere curis
   Est aliquis, mentem quo recreare queas.
Quim si scire uelis, huc cordis dirige gressum,
   Inter complacitos hic tibi primus erit.
Non dolus ullus inest, non sunt periuria fraudum,
   Non laceras corpus membra vel ulla tui.
Non soluis quicquam nec quemquam soluere cogis;
   Certator nullus insidiosus erit.
Quicquid damnoso perfecerit alea ludo
   Hic refugit totum simplicitate sui.
Tetragonum primo certaminis æquor habetur
   Multiplicis tabulæ per sua damna ferax.
Quamlibet octonos in partem ducite calles,
   Rursus in oblicum tot memor adde uias.
Mox cernes tabulas æqui discriminis octo,
   Octies ut repleas æquoris omne solum.
Sunt quibus has placuit dubplici fucare colore,
   Grata sit ut species et magis apta duplex.
Dum color unus erit, non sic racionis imago
   Discitur: alternus omne rependit iter.
Illic digeritur populus regumque duorum
   Agmina: partitur singula quisque loca.
Quorum quo numerus ludenti rite patescat,
   Post bis quindenos nouerit esse duos.
Non species eadem, nomen non omnibus unum:
   Quam racio uaria, sic neque nomen idem.
Nec color unus erit diuisis partibus æquis:
   Pars hæc si candet, illa rubore nitet.
Non diuersa tamen populorum causa duorum:
   Certamen semper par in utroque manet.
Sufficit unius partis dinoscere causas;
   Ambarum species, cursus et, unus erit.
Ordo quidem primus tabulas diuisis in octo
   Prefati ruris agmina prima tenet,
In quorum medio rex et regina locantur,
   Consimiles specie, non racione tamen.
Post hos acclini comites, hinc inde locati,
   Auribus ut dominum conscia uerba ferat.
Tertius a primis æques est hinc indem paratus
   Debita transuerso carpere calle loca.
Extremos retinet fines inuectus uterque
   Bigis seu rochus, marchio siue magis.
Hos qui precedit (retinet quis ordu secundus
   Æquoris), effigies omnibus una manet;
Et racione pari pedites armantur in hostem
   Proceduntque prius bella gerenda pati.
Liquerit istorum tabulam dum quisque priorem
   Recte, quæ sequitur, mox erit hospes ea.
Impediat cursum ueniens ex hostibus alter:
   obuius ipse pedes prœlia prima gerit.
Namdum sic uni ueniens sit proximus alter:
   Dissimiles capiat ut color unus eos
Figenti fuerit cui primum lata facultas,
   Mittit in obliquum uulnera sæua parem.
Obuius ex reliquis dum sic fit quisque ruina
   Hac preter regem precipitatus erit.
Quilibet hic ruerit, non ultra fugere fas est:
   Tollitur e medio, uulnere dumque cadit.
Solus rex capituir nec ab æquore semper,
   Circa se est cursus quemque tabella sibi.
At uia reginæ facili racione patescit:
   Obliquus cursus huic color unus erit.
Candida si sedes[1] fuerit sibi prima tabella,
   Non color alterius hanc[2] aliquando[3] capit.
Hoc iter est peditis, si quando pergit in hostem,
   Ordinis ad finem cumque meare potest.
Nam sic concordant: obliquo tramite, desit
   Ut si regina, hic quod et illa queat.
Ast quos uicinos dominis curuosque notaui,
   Transuerso cursu sat loca pauca petunt.
Istarum fuerit positus quoquisque[4] colore,
   Primo dissimilem non aliquando pete.
Post primam tabulam mox fit sibi[5] tercia[6] sedes,
   Qua fit reginæ, dissonus ile uiæ.
Preterea cursus æquites[7] girosque facessunt.
   Sunt quibus obliqui multiplicesque gradus:
Dum primam sedem quisquis contempnit eorum,
   Discolor a prima tercia[8] carpit eum[9]
Sic alternatim tenet hunc illumque colorem,
   Quwlibet ut cursus esse tabella queat.
At rochus semper procedit tramite recto
   Utque datur racio,[10] porrigit ille gradum.
Quattuor in partes gressum distendere fas est
   Atque uno cursu tota meare loca.
Hi certamen habent æquitesque[11] per horrida bella,
   Ut, si defuerint, prœlia pene cadunt.[12]
In quibus et reliquis extat custodia sollers:
   Inconsultus enim prœlia nemo petit.
Cuique datur custos, ne incautum uulnera sternant:
   Solus, heu, facile, si petat arua, ruit.
Cum uero cuncti certatim prœlia densant,
   Hostis in hostilem fit celer ire necem.
Hanc rex deuitat, hac numquam sternitur ille,
   Hoc facto reliquis amplius ipse potest.
Dum tamen hunc hostis cogit protendere gressum,
   Si conclusus erit, prœlia tota ruunt.


Notae

  1. fides
  2. hinc
  3. aliquanda
  4. quo quisque
  5. tibi
  6. tertia
  7. equites
  8. tertia
  9. iter
  10. ratio
  11. equitesque
  12. cadant

Vide etiam

For more on chess in early literature, see the following:

Instrumenta personalia