Vita sanctae Amalbergae virginis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Vita sanctae Amalbergae virginis
inter 1055-1058


Prologus

Gloria et honor Dei viventis est, merita virtutesque sanctorum narrare, easque scriptis commendare, quatenus aemula virtus incitetur bonorum studiis, et pia imitatio proroget memoriam in aeterna secula. Quod licet perfectorum, imo sapientissimorum sit, qui quod mente concipiunt, verborum significationibus explere queunt, tamen iuvenes cum virginibus, senes cum iunioribus laudare nomen Domini per Psalmistam iubemur. Sed ego, cuius aret ingenium, accingi iubeor in vita sanctissimae virginis Christi Amelbergae, atque aeterni sponsam Regis laudare. Non quod ipsa humana laude egeat, cuius laus ipsa Christus est; quae etiam, cum adhuc hominem ageret, terrena velut inania calcavit; sed quo vita eius gloriosa, semper angelicae puritatis aemula, exemplum commendet piae conversationis. Sed quid agam? Cogor contra torrentem niti, dum video imperari posse, quod non possum; et puer, qui necdum cymbam impuli, clavum onerariae navis, inter amfractus Euboici littoris, regere compellor. Et quis me tanto oneri parem faciet? Meritum scilicet piissimae virginis, cuius interest, ne tam videar, hanc tantae laudis materiam qualibet temeritate praesumpsisse, quam debitae venerationi velut devotus minister inservisse. Quae nunc pendulum per tabulata titubantis gressum regat, tum sensum et articulos scribentis, suis Deo commendet precibus et mentis, quatenus officium laudis suae, quod devota mente gerimus, efficaciter impleamus. Neque hoc dixerim, quod omnia eius gesta hic perstringere cupiam, quod nequaquam vel omnes valemus, etiamsi velimus; sed sicut qui immensam totius orbis sphaeram in arcto situ depingunt, ita hic non omnia eius facta videas comprehensa, sed ea tantum, quae fidelibus propterea contingit esse nota, quia fuere publica.

Incipit vita sanctae Amelbergae virginis

[1] Gloriosa Christi virgo Amelberga huius vitae sumpsit exordium in pago Ardenna, in patrimonio, Rodingivilla nuncupata, tempore quo divae memoriae Pippinus una cum fratre suo Karlomanno honeste agebat in sceptris. Huius pater Christianus, mater vero Eva est nuncupata, a sanguine magnorum regum, regumque principibus originem ducentes. Quod ut clarius promam: exstitit quippe haec sacratissima virgo agnatione proxima propinquitatis beatissimis Christi virginibus Gertrudi, necnon Aldegundi et Waldetrudi. Et illud quldem egregium fuit, quod tam a clarissimis quam religiosis parentibus alti sanguinis venam traxit; verum plus gloriosum, quod eamdem vita et virtutibus illustravit. Deinde sacro ergo fonte regenerata, postquam est ablactata, per singula aetatis incrementa, virtutum germinavit augmenta. Quam parentes divino magisterio informantes, fovebant sicut unicam, sicut Dei sponsam. Ipsa nimirum divinis sic semper intenta erat, sic ecclesiarum limina frequentans, ut Annam de Euangelio crederes, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus assidue vacans; unde conspicuum mortalibus dedit, quod eam iam tunc caelestis sponsus elegit.

[2] Pomerium spatiosum et iucundum erat domui parentum beatissimae virginis contiguum. Illic lilia vernantia rosis sanguineis decertantia, illic cinnamomi et balsami odor aromatisans, paradisiacae suavitati contendens: fontes irrigui amoena virentia commendabant. Tum distincta florum varietas, atque frondium proceritas invitabat; ut non magis oblectareris cedris Libani, aut cypressis Sion montis iucundissimi. Cumque adhuc almae indolis puella, sub tutela parentum detenta, in schola virtutum proficeret, solebat illuc ingredi, ibique cum coaetaneis virginibus iam tunc superna contemplari: in quo aedificio instar oratorioli propriis manibus constructo, atque altari in honorem Domini ibidem erecto, ecclesiae nomen ei indidit, quod et ita sibi haesit. Deinde optima quaeque fructuum poma cum nucibus, mala punica cum castaneis, thymiama cum aromate supponens, sacrificium laudis cum tacita prece Domino libavit. Et ut cum admiratione dictum fit, cum ob infantiam tenerae indolis, perpendere necdum posset, quid in ea aetate ipsa tunc egisset, tamen adimplevit officia perfectorum Patrum, imo sanctissimorum virorum, quorum unum est sacris altaribus adstare, alterum votis et precibus Deum compellare. Quapropter in ipsis annorum crepundiis, pro sui merito hominibus celebris habita, ab auditoribus coniectari coepit, clariora per ipsam futura, cuius tam gloriosa essent principia.

[3] Cernens igitur hostis humani generis quod venerabilis puellae infantia tanta adolesceret gratia, extimuit damnae suae nequitiae, sic ut Dei virginem tentaret impedire. Et parans congredi, corrupit unum, qui in comportanda ligni et lapidis materia, adiutor et cooperator exititit beatissimae virginis, quatenus de oblationum fructibus surtum faceret. Qui impudice dexteram ad altare extendit, atque de sacra oblatione aliduid surripuit. Sed peracto scelere, brachium nequaquam ad se ultra valuit retrahere; nam sicut ipsum extendere ad iniquitatem praesumpsit, ita stupens repente diriguit. Stabat adhuc contractus pusio coram altari attonitus, et praeter solum lacrymari, ignoravit penitus quid ageret. Ad manum autem eum trahentes socii, sunt etiam et ipsi illacrymati, intenti oculos in solam Dei virginem, utpote tanti languoris medelam. Sed et parentes eiusdem contracti illustrem Christianum, eiusque Deo devotam coniugem adeuntes, preces offerunt, si quo modo, per interventum almae virginis, obtineant filio salutis gaudium. Invitatur proinde pia virgo suorum precibus parentum, tum lacrymis omnium, pro hoc signo confluentium, ut si quam in caelo habet gratiam, inde contracto eximat pietatis medelam. Tum oratum est: et ecce ferreus ille rigor coepit paulatim lentescere, et pristini usus statum resumere, ut videres uno eodemque momento, et precem virginis ante conspectum agni et sponsi sui evolasse, et dolorem abscessisse; sicque ab universis conclamatum; Gloria Deo; gloria Christo suo; ita ut a quibus prius dolor gemitum essuderat, postmodum affectus lacrymas extorqueret.

[4] Sanctus igitur Willibrordus, merito et officio divae memoriae antistes, iis diebus sanctae ecclesiae Traiectensium honeste aurigabat currum; qui tunc temporis construebat coenobium; cui antiquum Aternacus haesit vocabulum: hoc tunc denique visitatum adiit. Sed dum per Ardennam iter agit, ut ad illustris Christiani domum diverteret, divino nutu accidit; futurum quippe erat, ut ipse meritum virginis declararet, et rumoris magnam partem ampliaret. Nam inter exhibita humanitatis officia interque colloquii divini suspiria, quibus sese mutuo vicaria relatione reficiebant, ad Dei virginem pervenitur, atque de vita et moribus eius sermo protenditur. Tum miraculum nuper factum, de restitutione arefacti brachii infantis celebre memoratur. Tunc ait Antistes: Nos qui portavimus pondus diei et aestus, nil tale adhuc consecuti sumus, et tibi, beatissima virgo, ad sublimandum virginalis gloriae fastigium divina pietas sic contulit gratiam sanctitatis: virginitate, qua immortalis sponsi thalamum ascendere meruisti, laudem et gloriam in aeternis seculis peperisti. Hostis antiquus per puerum, amicum sibi mancipium, te illudere gestiebat, sed fractis viribus defecit, unde et Christus sponsus honorem tibi praestitit et splendorem. Floreas igitur cum Tecla, valeas cum Agnete, et cum Maria optima sit pars tua. Qui tanti menti elogio et virginale meritum sublimavit, et sacri Chrismatis unctione Dei sponsam confirmavit.

[5] Beyla regius saltus est, et in eo locus Belisia dictus. Ibi per id tempestatis beata Landrada, virtutum dote coruscans, coenobium construxit, quod sanctae Dei Genitricis honori et nomini intitulavit: ad quam monitis atque hortatu beati Willibrordi antistitis diligitur almae indolis virgo Amelberga, quatenus eam sacris erudiret litteris, virtutumque informaret exemplis. Qua suscepta, atque choro virginum, pro vitae bravio ibidem decertantium, adunata, agnoscunt virgines in virgine angelicae vitae insignia, quam tam stupent quam amant. Tenerum vero corpusculum sericis adopertum vident, sed lactea membra ita cilicio attrita pavent: admirantur, quasi eam quotidie novam de virtute in virtutem [ascendentem] cernerent, nec tamen invident. Itaque in singulis virtutibus egregia eminebat, quasi ceteras non haberet: sed instantia orationum, atque frequentia Scripturarum templum cordis sui domicilium constituit Spiritus sancti.

[6] Interea Karlomannus, cingulo militiae deposito, atque sanctae conversationis habitu assumpto, monachus efficitur in monte Sarepti, latibulo scilicet sancti Silvestri. Frater autem eius Pippinus, ex iure succesionis, et generali Francorum conventu solenniter habito: sublimatur in regno, qui et bella quidem multa gloriose peregit, et in causis civilibus serenissimus exstitit. Qui eo tempore Beylam desertum, cum Francorum inclytis venatum devenit. Cui cum interim memoriae occurrisset, venerabile templum Dei Genitricis in vicino positum, praeterire noluit insalutatum; atque in eo, inclinata iam die, descendens, a beata Landrada eiusque sacra congregatione magnifice susceptus, atque ad hospitandum ibidem esi invitatus. Rex autem attollens oculos, praeclare indolis puellam in choro virginum perspicit, simul elegantiae praerogativam morumque generositatem in ea tacite contemplans; inter prandendum de ea sciscitatur, cuiusnam esset filia, quibusve maioribus orta. At ubi eam clarissimis procreatam natalibus agnovit, ad se accersitam, osculis et complexibus virginis aliquamdiu haesit. Iam enim deliberaverat secum, eam in matrimonii commercio copulare suo filio Karolo.

[7] Unde super hoc consilio cum Francorum principibus tunc praesentibus habito, invenitur nil tam generosum in magnorum familiis regum, cui non contendat nobilitas Amelbergae virginis. Hoc ipse rex fatetur, idemque regis principes confitentur. Sic inquiunt: Cum claritudo generis, elegantia corporis, tum amplitudo patrimonii, et cetera id genus virginem faciant appetibilem, merito, domine Pippine, regum victoriosissime, Amelberga tui, imo nostri Karoli vocabitur sponsa. Hoc autem ad honorem regis, ad munimen regni, hoc ad proventum gloriae, nostro adoptamus Karolo. Rex autem desiderii sui spem talibus optimatum suorum dictis erigens, assensumque praebens, Dei virginem de nuptiis filii sui interpellat, quasi qui uberius pro eo peteret, et regia auctoritate facilius impetraret. Sed virgo Domini, Spiritus sancti vigore armata, totaque facie in ipsum regem conversa, huiusmodi responsum dedit: Amo Christum sponsum, cuius speciem intendo, cuius castissimis amplexibus solvi nequeo: et quomodo tui filii nuptias eligam, qui Regis aeterni filio inseparabiliter haereo? Iam eius sponsalia suscepi, iam eius thalamum introivi; et qualiter amore hominis mortalis, excludere possum amorem Dei viventis et sponsi immortalis? Illi virginalis pudicitiae privilegium dovovi, illi candidae meae virginitatis lilium reservavi.

[8] Iis rex auditis, o! virgo, inquit, et virginum decus, responsum divinum, et numquam nisi ore divino prolatum. Ter et amplius beata, ex cuius pectoris domicilio talia Spiritus sancti personant organa! Potuit, o! inclyti mei, haec aetas tam tenerae indolis, talia numquam mente concipere, nisi afflata divino munere. Vere admirabilis et gloriosus Deus in sanctis suis! Sic Rex et cum Rege omnis illa curia hymnum Deo dixit et alleluya resonuit. Discedens autem, venerabili Landradae Dei virginem commendat, atque alta reverentia, velut Dei sponsam colat, et virtutum disciplinis instituat, item repetens, monet; rex, inquam, sapientia et pietate mirificus, qui non solum in sponsa sua Deo honorem dedit, verum ipsam postmodum, acsi filiam, in sua suscepit. Posthaec palatio receptus, Bartradae reginae exponit sui itineris casus, itemque fit celebre nomen virginis in aula regis. Et regina, Ita, inquit, et frater eius Rodinus ab ipsis primordiorum crepundiis, virtutum inolevit augmentis: et nunc quidem, licet in aula administrationem rerum publicarum, inter primos ut nobilissimus gerat, tamen sub obtentu militiae, devote inservit Christianae religioni. Nutriantur ergo ambo, ait rex, alta reverentia, hic in palatio, atque illa in coenobio: atque in omnibus famulandi Domino, libero utantur arbitrio: fortassis olim ipsorum meritum nobis et regno nostro providebit patrocinium.

[9] Igitur Karolus, forma et dote virtutis digna regia proles, ut persensit famam beatae virginis, anhela trahens suspiria, totum se transfudit in amorem virginis, nec prius desistere credidit, quam quid robur et impetus iuvenilis animi posset, experiretur. Et primo quidem palatio egressus, assumptoque secum Rodino, fratre beatissimae virginis, sub obtentu venationis, Beylam desertum advehitur; expositisque circa venationem militibus, perpaucis sibi iunctis tironibus, ipsc cum Rodino usque in Belisiam iter protraxit, quatenus per eum sororis suae animum sibi citius inclinaret, atque optati connubii copulam facilius obtineret. Ubi vero eo perventum est, Karolus eminus prospiciens, in medio virginum, ex praerogativa singularis elegantiae, ut id facile erat cernere, Dei sponsam agnovit, ipsamque propriis manibus caementum vertentem, sive quidpiam operis, pro exstruendis monasterii muris, cum reliquis virginibus exercentem offendit. Mox denique ut oculos in ipsam iecit, uno obtutu haesit, acsi secum diceret: Ecce, Karole, quae complacuit animae tuae.

[10] Et post horam ab equo descendit, et non est passus quidem ultra teneras virginis manus asperitate ligni et lapidis attrectari [ac] indignum fore dixit, regiae nobilitatis puellam operi manuum debere admitti; et rogans virginem continere dexteram, Surgite, ait suis, atque huius puellae vicem praebentes, in caemento et lapidibus manus vestras exercete. Deinde vero, inter oscula et amplexus, desiderium animi sui iuvenilis, cum virgine tunc exultantis, aperuit, atque ut sponsa sua nominari, ac matrimonio sibi copulari debeat, in omni prece descendit. Quam neque blanditiis illectam, vel terroribus concussam flectere valuit, quatenus suo amori communicaret, quia fundata supra murum fidei, ut turris inexpugnabilis mansit. Virgo autem Domini, erectis in coelum luminibus, in silentio labiorum implorat suffragia angelorum, invitat praesentiam Apostolorum, ipsisque mediantibus, hanc Deo gratam immurmurat orationis hostiam: Iesu benigne, unigenite Dei Patris, et unice virginis matris, ad tui sancti nominis invocationem, respice ancillae tuae contritionem. Tibi, sponso immortali virginalia pudicitiae meae devovi, et fidei arrham huc usque reservavi. Auctor castitatis, conserva tibi dicatum florem meae virginitatis. Descende, Domine, ad precem meam, atque huius tyranni compesce furorem, nequando corporis mei commercium suae libidini contingat fieri ludibrium.

[11] Dixit, et oratio pura, ut auribus Domini insonuit, praesentiam caelestis sponsi adesse patefecit. Nam videre erat uno eodemque articulo, et adhuc virginem ab oratione labia non relaxasse, et Dominum Iesum carae suae beneficium praestitisse. Cum ecce quaedam mulier, Bartina nomine, de contigua villa Gesbellia, miseram se clamitans, advenit, et cursu rapido usque ad pedes beatae abbatissae Landradae eiulando sese dedit: et sciscitata super causa tantae querimoniae; Heu me, inquit, domina, vix immanissimum ursum, e saltu prorumpentem, semiviva evasi. Nam et alvearia mea comminuit, apesque cum melle comedit, et iam nunc circa ipsa pecora frendendo et laniando grassatur. Et nunc mihi liberatorem mitte, qui eum ab instanti deterreat depopulatione. Quibus auditis, Karolus, iuvenis praestantissimus, et mox victor futurus, posthabito ludo, atque velociter admisso equo, cum suis festinus, quo bestiam esse sciebat, viam tendebat. Atque eo sub festinatione migrante, maritus praedictae mulieris, nomine Theudo, nam forte adstabat, et arti scenofactoriae intentus, temonem plaustri laevigabat, post tergum iuvenis sic clamavit: Quorsum tendis, domine mi, quorsum vadis, fili regis? Noli, quaeso, tanto pignore orbare regem Pippinum serenissimum; nam et belua immanissima est, et tibi pro aetate, deest robur hominis, et inermis etiam abis?

[12] Qui non eduxit gladium, sed tantum subtus spata accinctus erat, quod tunc moris erat Francigenis iuvenibus. Cui Karolus, ut semper erat impatiens morarum, Fac, inquit, finem verborum, atque celerius, quem tenes, mihi porrige temonem. Quo arrepto, cunctos pernix antevolans, ubi ad locum perventum est, suis cedere praecipit, atque singulariter congredi deliberat, non inter spem et metum anceps, sed virtutis constantia impavidus. Sed et belua contra rugiens, patulo ore frendebat, et brachia ad dilaniandum extendebat. At magnanimus iuvenis, vibrato in altum temone, inter gemina tempora ictum dedit, ipsumque cerebrum dimidiavit. Itaque ursus ante pedes victoris occubuit, cuius carnes, in usus operariorum, venerabili abbatissiae Landradae donavit: pellem quoque, ob insigne peracti triumphi, patri ad palatia transmisit. Supradicta autem mulier, velut illa de Euangelio, extollens vocem de turba, ob gestae militiae praeconium, iis verbis magnificavit victorem Karolum: O ! iuvenis, clarissima regum proles, reverentiam maiestatis in vultu geris, in brachiis fortis, egregii praenominis titulo coronaberis, et Karolus Magnus in aeternis seculis cognominaberis. Quod agnomen ex tunc coepit, atque ex illo ei tempore haesit, in quo et postmodum magnifice claruit. Nam post Imperator augustus factus, non solum ante alios dilatavit gloriam et regnum Francorum, verum pene ipsum contudit et subiugavit orbem terrarum.

[13] Insignis ergo et clarae victoriae compos regius tiro, qua venerat via redibat, ut complaciti sibi connubii copulam conciliaret. Virgo autem Domini oratorium Dei Genitricis semperque virginis intraverat, et emunitis deintus ianuis, tenebat interim portum post naufragium. Arrepta autem sacrorum pignorum capsula, imponit capiti pro galea: fletibus terra humectatur, precibus caelum pulsatur, piis questibus divinum auxilium imploratur, et angelis mediantibus, Deo carae suae preces nuntiantur: illa humi anhelabat et sic auctorem suae integritatis compellebat: domine rex angelorum et susceptor peccatorum, annue pro honore tui nominis, ne in me praevaleat imperium terranae tyrannidis. Dulcede animae meae, non transeant in me carnalis copulae venena. Gloria mea, non sic confundar tua, ut denuder castitatis stola. Te sponsum elegi, pulcritudinem tuam concupivi, et nil mihi, quod amarem, praeter te reservavi. Tuis ut complaceam in nuptiis, pudicitiae annulis, et aureae virginitatis monilibus ne spolier, deposco. Respice, piissime, de caelis, et salva me ex ore leonis. Dilectae ergo sibi virginis oratio Christo sedit ad gratiam et non dehabuit efficaciam.

[14] Igitur clarae militiae iuvenis initiam fugam virginis comperiens, quia persuadere non potuit, vim palam inferre non erubuit: et impudentius contra regiam pietatem agere molitus, virginalis quidem meriti gloriam auxit, suam vero tyrannidem palam detexit. Nam iusserat templum beatae Dei Genitricis semperque Virginis, ipsisque venerabile angelis pollui, et ianuas eius infringi, et ni virgo Dei spontanee in thalamos eius eat, ipsam per vim foras trahi. Percipiens hoc Landrada meritis gloriosa, et veluti quoddam propugnaculum imminenti iaculo resistens, nunc suadendo, quatenus Deo et sanctae eius Genitrici honorem tribuat, nunc supplicando ac pedes eius deosculando, ne tanta blasphemia in ipsum auctorem vitae impingat, vix impetum iuvenilis animi lacryamosa prece fregit, promittendo, se virginis animum suae cupidini reconciliari, ipsamque assistricem sui thalami futuram fore. Hac spe tranquillior factus iuvenis, praeteriit: et virgo Domini, aliquamdiu potita pace, in sponsi sui amore quievit. Interea ad regem Pippinum, celebri et omnium ore, praeconium peracti triumphi de nece ursi pervenit, et ab universis Francorum optimatibus claro praenomine Karolus Magnus cognominatur. Sed et ipse ad palatium reversus coepit apud patrem omni prece anhelare, et per internuntios agere, quatenus Dei virgo Amelberga sibi assumeretur sponsa; asserens, hanc solam esse, cuius nobilitas ei competat, forma complaceat. Cui cum pater interdicendo blandiretur, ne amplius virginem Dei pro re huiuscemodi contristarer, atque ut ab eius intentitione animum declinaret, filiam Desiderii, regis Longobardorum, nomine Hildegardam, promisit, sibi in matrimonio copulandam.

[15] Virgo autem Domini, temporis malitiam redimere volens, memor dicti Euangelici, dicentis: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam: deliberavit locum mutare, et Andanam pergere ad beatam Beggam, amitam suam, sororem videlicet beatissimae Gertrudis, cuius et superius mentionem fecimus: quae eo tempore illo in loco coenobium construxit, in quo et chorum virginum, coenobiali militia agonizantem, Deo adunavit. Sed Hunrodus quidam, in aula regis inter nobilissimos primus, et consobrinus beatissimae virginis, hoc praenoscens, iter pariter et votum eius, anticipando abscidit. Nam parentibus almae virginis de medio factis praefatus Hunrodus relictam orphanam, quasi ex iure propinquitatis, in substitutione populari in sua suscipiens, ad domum genitricis suae, nomine Riqueram, invitam atque reluctantem traduxit; sed revera, sicut demonstrabunt sequentia, magis ut opportune eam filio regis traderet.

[16] Pippinus igitur, iustitia ac pietate rex magnificus, cum per annos quindecim regnum Francorum strenue administrasset, finito Aquitanico bello, quod contra Waifarium ducem susceperat, victor Parisius, et morbo, aquae intercutis VIII octobris obiit, sepultusque est in basilica inclyti martyris Dionysii. Post quem Franci, generali consensu, filium eius Karolum regem constituentes, infulas imperii imponunt. Porro mater eius Bertrada saepius monita patris sui, quibus eum adhuc vivus instruxit, quatenus ab insecutione virginis Dei suspenderet animum, ad memoriam revocavit; reputans, ne forte pro iniusta praesumptione poena mulctaretur divina. Et volens penitus morbi eius occasionem abscindere, Desiderium Longobardorum regem adiit, et ut filiam suam, Hildegardam nomine, filio suo Karolo in coniugium assumeret expetiit.

[17] Ergo Carolus rex iis diebus solennia Paschalis gaudii apud Herstallum, tunc temporis palatium, celebrare disposuit. Quo solenni conventu suorum procerum habito, ubi iterum de statu regni, de pace gentis consulunt, ad nuptias quoque regales sermo pertrahitur, et quae virgo regali thoro forte sit digna, inter alia tractatur. Ubi vera diversarum provinciarum virgines explorantur, beata Amelberga cunctis familia clarior, moribus generosior, forma invenitur elegantior, ut quanto plura sunt quae virginitatem impugnant, tanto cumulatior foret gloria pro pudicitia decertantis. Unde clara et una omnium sancivit sententia, Amelbergam regis sponsam appellari, regnique corsortem fieri. Et rex quidem has principum suorum voces libenter audiebat, et quasi pro omine accipiebat, cum desiderium suum, quod dilatione crevit, etiam senatoria dignitas fieri summopere postulasset. Sed praefatus Hunrodus, cuius consilio rex apprime incumbebat, incentor iuvenilis et lubrici animi erga virginem Dei, tum regalium quoque nuptiarum prae aliis magnus auctor exstitit. Nam mi domine, inquit, inclyte victor atque semper triumphator, rex noster Karole, te aequum est, quod tua maiestas, quod tuorum sententia principum ad salutem reipublicae, ad honorem regni dignum fore ordinaverit, summo cum studio et pietate exequi.

[18] Ecce, ni fallor, non alia virgo ad fastigium regni invenietur magis idonea, quae tecum regina regnet et domina imperet; atque hanc exoptat omnium tuorum cum benevolentia consensus, praecipue cum placeat oculis tuis, et ipse amplexibus eius ardenter inhies. Cur utili et honestae rei moras innectis? Et nisi gloriosae matris tuae; nunc [in] Longobardia demorantis, consilium repente praevenias, forsan et quod ipsa nunc struere pergit, olim tibi impedimento erit, et egregii voti tui incompotem dabit. Dixit, et regias aures inflammans, iuvenis animum cum vultu immutatum reddidit, ita ut Dei virginem, quam prius tenere diligebat, postmodum ardenter sitiret: atque in amorem eius perurgens animum, in maturandis nuptiis, praevertere iter matris constanter invigilat. Unde sub celeritate directis legatis, mandavit illustri Riquerae, quatenus peractis Paschalis solennii diebus, sibi occurrat, et consobrinam suam Amelbergam, solenni apparatu secum ducat, ut eam sibi sponsam accipiat. Succurre, succurre, o bone Iesu! En ob gratiam tui, tot laquei tuae obtenduntur virgini, quam ut tibi eripiant, etiam ipsi daemones, tum daemonum satellites undique impugnant. Et mirum in modum, cum Hunrodus, propinquus sanguis, qui et multum iuvare potuit, eam prodendo persecutus est, nullus virgini, ad praesidium fugae, tutus relictus est locus. Sed mira Dei sapientia huius concilii machinam, velut telam araneae reddidit frivolam.

[19] Interea Dominus Iesus rite memor carae suae, pie disposuit adhuc eam pro privilegio virginalis gloriae, altius mirificare, et sui nominis sponsam, sub ala protectionis suae fovere. Et quia placuit consilio Altissimi, ut virginei pudoris gloria coronaretur palma martyrii, insigne passionis trophaeum taliter praecurrit procella persecutionis. Rege tunc perurgente de nuptiis, ecce Deo amabilis Gertrudis, felici et ipsa nuper transitu migrans, velut angelus illi beato Ioseph, in somnis apparuit venerabili Rodino, dicens: Surge, et accepta gloriosa sorore tua, vade et fuge, atque praesidium cape: praemisit enim rex nuntios, qui eam investigent, atque ut eam sibi sponsam accipiat, ad se deducant. Rodinus itaque, tantae visionis oraculo monitus, moras rupit, et e vestigio de nocte consurgens, ad locum, cui Achaius vocabulum est, provehitur, ubi venerabilis soror eius tunc morabatur. Deinde mandat, ut per opaca silentia noctis, sibi ad colloquium venire debeat. Virgo autem Domini, comperto adventu fratris, silentio per occultos pomerii aditus, quod forte domui adiacens erat, ad eum descendit, auditisque sui inteneris causis, oculos et palmasad caelum tetendit, et pro collatione tanti beneficii, omnipotenti Deo grates rependit, atque in singultu et prece suam Deo pudicitiam commendavit.

[20] Et concite domum remeans, velum quod capiti suo ad imponendum sibi paraverat, secum tantum tulit, et post cum fratre sugam iniit; sicque virgo Dei, virgo nobilis, virgo dives, et quod iis gloriosius est, constantia mentis nobilitatem divitiasque respuens, memor verbi Dominici, dicentis: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus; posthabitis omnibus huius seculi, nuda cum cruce sua secuta est Christum. Famuli autem domus, absentiam eius comperientes, eousque murmur eorum increbuit, quod ad aures clarissimae Riquerae insonuit: statimque directis ad palatium nuntiis, filio suo Hunrodo, ut res gesta erat, mandare curavit. Qui aliis item destinatis legatis, ubi nepotem suum Rodinum tunc esse sciebat; ubi cum praesentem non invenit, quod sororem suam deducendo subtraheret, satis animadvertit. Unde continuo edictum in palatio a rege pependit, ut viarum exitus obsiderent, atque omne iter concluderent, quatenus virgo Dei facultatem dehaberet ulterius progrediendi. Sed iuxta illud praeconium Euangelicum, oculos habentes et non videntes iniqui persecutores, eam invenire non valebant, cui Christus dux et via exstiterat. Virgo autem Dei, ut coeperat, faciem regis declinavit, atque in remotioribus ad tempus delituit.

[21] Et iam die festo Paschalis gaudii mediante, Rodinus iter quod inchoaverat, cum augusta caelestis agni sponsa ad perficiendum instabat: atque inter agendum, coepit virgo Dei taedere et moesta suspirare, quia cum Dominicae resurrectionis gloria esset, a sacro et immortali mysterio longe posita eo die fuisset. Nam declinantes viam compendii, et per loca solitudinis iter invium repetentes, forte accidit, ut ecclesiae eo die occurrere minime potuissent: cuius moestitudinem pietas divina condescendit, atque aestuanti eius moerori refrigerium beneficii praestitit. Cum ecce procul levantes oculos aspiciunt per crepidinem montis, villae Golminas contigui, concursum et occursum multitudinis. Erant enim pastores, super gregis sui custodia illic excubantes, habentes et ipsi eo die presbyterum suum: descensis vero equis, in montem subeunt, et sacramentis agni Paschalis participati sunt.

[22] Adhuc autem virgo Domini sacra missarum solennia solennizabat, et ecce corruptor spirituum impurus sese ingerebat, si forte per iniqua fraudis suae molimina, saltem vel leviter in eam posset impingere. Et illaqueans unum e pueris in praecipitium suae damnationis immersit, et ut ad furti scelera descenderet, coegit; nam furatus est scriniolum beatissimae virginis. Sed mox digno sua nequitia mulctatur iudicio: qui enim furtum sub vestimento suo indutus erat, abscondens, longius asportavit, atque clam cunctis, quasi impunitus egisset, longius ire coepit. Sed terra nutui divino pacens (nam mira dicturus sum) foveam, illic ante invisam, sub oculis omnium ostendit, atque immanem inde lupum evomuit, qui vindex peracti sceleris existens insiliensque in furti reum, primo quidem vestem, quo furtum occultavit, scidit, postque scriniolum manibus excussit. Cumque anxiando et palpitando, locum evadendi quaereret, quocumque se vertit, lupus ei in faciem, vastis rictibus et dentibus minacibus, ne aufugeret, fronte opposita stetit, tantum in carnem eius dentem aut unguem minime extendens. Pastores vero cernentes socium in vicino mortis urgeri, in lamentis pietatem beatissimae virginis inclamaverunt, ut saltem, vel sero, post poenarum exactionem, quod supererat de vita lucraretur. Rodinus autem, militia clarus, velociter cum suis equo admisso, feram a praeda interdixit, itaque reus ille, pia succursione, pericula mortis declanavit. Res nova; lupus furem, ne evaderet, tenuit, atque quem facile harpagare potuit, non laesit.

[23] Memoratus autem presbyter ceterique comitum praesentiam virtutis Dei cernentes, meritum beatissimae virginis cognoverunt et clare praeconizaverunt. Virgo autem Domini atque venerabilis eius frater, invitante Paschalis diei reverentia, precibus postulantium locum dederunt, et ad epulandum discubuerunt. Satiatis itaque, atque sublatis fragmentorum reliquiis, agnoverunt, ad benedictionem virginis Dei, cibos inter ora comedentium incrementum dedisse, ita ut ex quo vix bidui aut tridui victus eis haberi potuerit, ex ipsis quae collegerunt fragmentis, altera die satis abundanter ederent, sicque reficientibus per dies octo cibus non desiceret. Sed et vini Dominus novam gratiam praestitit, quod cum exhauriendo minui debuit, versa vice, contra naturam exuberando redundavit. O ! virgo dives meritis, et inclyta signis, cuius sacris virtutibus illustravit etiam Dominus loca soltitudinis.

[24] Igitur beata Amelberga inde progrediens, et per Hasbaniam iter habens, vergente die ad vesperum, devenit ad fluvium, cui Ietta est vocabulum. Et ecce phalanx daemonum, horribili quadam nigredine vultus et armorum terribiliter apparentium, ei obviam venit, habentes quidem vultus humanos, sed nigerrimos; tum equos, clypeos, et cetera armorum furva caligine nigrantia, facile corda intuentium pavore prostraverant. Sed et apparatus equorum et armorum plurimus atque nigerrimus Rodino aestimationem induxit, Mauros homines, a rege transmissos, ad persequendum eos. Qui celeriter socium agmen antevolat, praescire cupiens, utrum esset satis tutus tam insolitus occursus. Ubi virgo Domini primo ingenti pavore concutitur, sed post pusillum intra placitum suae mentis statum recipitur, et ad nota orationum auxilia confugiens, velut ex quibusdam orationis et psalmodiae pharetris, divina iacula contra principes iracundiae dirigit. Tunc denique apostaticae phantasiae, non ferentes vim caelestis iaculi, confossi atque confusi, velut ad vulnera gementes, dederunt sine mente sonum.

[25] Nam fuit audire mirum rugitum leonum, strepitum ursorum atque pardorum, ululatum quoque luporum, necnon varios horrescentes serpentum sibilos, ceteraque id genus vocem incognitam stridentia. Atque unus seductorum, princeps quidem blasphemiae, minas seductioni contemperans, in haec prorupit verba. Cur, inquit, Rodine, frustra contra torrentem niteris, et glorioso regi Karolo adversaris, sibi dilectam tuam sororem subtrahens? Nisi quidem sententiam tuam mutatam reddideris, regiae maiestatis offensam tibi creabis. Utique sapientia Dei dixit: Omnis qui potestati resistit, damnum sibi facit: nunc autem ad salutem regni, ad gloriam gentis tuae, eam regalis triclinii perduc assistricem. Rodinus autem sciens, daemones semper solitos esse farcire mendacia, non quod seductor garriret attendit, magis vero, ut fluvium transiret, concite ad pontem tendit. Porro idem nigerrimus malignorum spirituum turbo, iter ipsius anticipantes, eius spem absciderunt, destruentes pontem. Videntes autem, germanos pro transitu anxios, rursus quidam de turba nefandorum, sub schemate veritatis, sic dedit verba falsitatis. Noli turbari pro transitu, sponso Regis aeterni, sed veni ad me, et inoffenso pede, ultra hoc flumen dextera mea deducet te. Cum ergo versutus ille hostis ipsum in carne Dominum Deum sabaoth tentare non pertimuit, quid mirum, si in membris suis, dico in sanctis, hoc idem agere praesumit.

[26] Sed quid multa? Virgo autem Domini, Dominicis non praeferens malignorum infidias, contra seductores crucis signaculum edidit; qui videntes figuram Dominici trophaei, et suae olim devictionis recordati, simul exclamantes potentiam virginis, omnimodis disparuerunt, sicque fallacia seductionis, et tumor minarum praeteriit in vanum. Evanescentes autem cum agitatione ipsius terrae, quam sentiendo simul etiam tremere videres, ingentem sonitum dederunt, qualis solet esse sonitus castrorum tumultuantium atque exhortantium sese ad pugnam. Quam audientes in contigua villa, Tienas vocabulo, commorantes, non sine magna quadam admiratione, apertis proruperunt portis, cognitisque mirabilibus, quae virtus divina per beatissimam Amelbergam operata est, pontem quidem ad obsequium virginis restruxerunt, et Dominum in magnaliis suis praedicaverunt. Quotquot autem interfuerunt, nam erat turba non modica, testes se huiis miraculi praebuerent. Vere ter et amplius gloriosa virgo! quae veluti stella matutina in dextera Domini, signis et virtutibus coruscans, sicut ubique ab inimicis non destitit impugnari, ita ab omnipotente Deo arnplius meruit mirificari!

[27] Vilforfdia nomen est fundi, ubi ecclesia, et in ea Dei Genitricis semperque virginis habetur memoria, ubi virgo Domini, adhuc minas regiae tyrannidis declinans, una cum venerabili eius fratre; die sequenti hospitandi gratia divertit. Quae quia sicut vigiliis et oratione, ita etiam ieiuniis erat insignis, simplicem tantum panem, cum fasciculo herbarum, saepius in cibum sumere solebat. Die autem eodem, ex more continuans ieiunium, et advocans Abram suam, iussit, ut herbam, quam vulgo crisonium vocant, circa irrigua Sennae decerperet. Tum ex officio discessum est. Ubi vero ancilla, per prona alvei ad colligendum se inclinat, ecce de profundo aquarum piscis immanissimus, quasi ad devorandum eam, dato saltu enatavit prope siccum. Et expavescens exclamavit: Succurrite, succurrite; invadit enim me. Percunctanti denique; Cur sic perstreperet? Heu me! inquit, domina, ni citius aufugissem, paulo minus me absorbuisset. Virgo autem Domini, collati sibi divinitus beneficii iam conscia; Vade, ait, et apprehende branchiam eius, et trahe in siccum: quod et factum est. Sed et alii ex famulis occurentes, nam et puella tanto oneri impar erat, pondus illud ingens piscis exposuerunt in aridam. Et illud quidem novum erat, atque idcirco magis stupendum, quod novum est, piscem videre, quasi suspensum, in uno eodemque fluminis loco supernatare; ita ut postquam primo visum esset, secundo ad alvei torrentem non rediret, et manibus excipientium sese ultro praeberet. Pro quo virgo sanctissima gratam Domino hymnorum hostiam immolans, pauperes, quos semper apprime colebat, eius carnibus recreabat, nec tamen suis omnibus sufficientia victus defecit.

[28] Manebat itaque in eadem villa presbyter quidam, Benignus gratia et nomine. Hic ad Dei virginem descendit, eique benedictionum eulogia obtulit: cui erat mater christianae fidei valde famula, sed gravi morbo ita morti iam proxima, ut sibi articuli iam diriguissent, et per dies XL nullum omnino sumens cibum, ea tantum, quae soli sepulturae congruebant officia tractabant. Ubi ad inclementiam morbi spes iam deficere coepit, mulier sibi consilium invenit. Denique eos qui sese iam migrantem tristius plangebant, rogat, ut de cibo, quem beatissima virgo propriis manibus contrectat, sibi dari debeat. Cuius desiderii nuntium cum memoratus presbyter, qui tunc forte unus de discumbentibus erat, accepisset beatae virgini coenanti suggessit verba matris postulantis. Quae primo quidem in secreto labiorum precem fudit. Deinde quod de ciborum fragmentis occurrit, tulit, benedixit, atque aegrotanti ad lectum direxit. Nuntiatur interim, venisse benedictionis munus, salutis plenum, caelestique medela copiosum: et quasi quae iam levius aegrotaret mulier, velle surgere lecto, conamine tentavit, ut virgini Dei, in suo munere venienti, honoris et gratiae reverentiam exhiberet. Necdum quoque primam et exiguam ciborum partem, non tamen sine alta reverentia ori apposuit, cum ecce repente omni morbi pestem effufam dedit. Sic languor ille fortissimus, in quo plurima medicorum auxilia defecerant, discessit, et auro fidei, atque opitulatione piissimae virginis, mulierem memoratam dimisit.

[29] Interea rex Karolus contra Hunoldum Aquitaniorum principem direxit exercitum; quod quidem omnium bellorum, patri superstes primo suscepit, honestoque fine conclusit. Cuius profectionem audiens beatissima virgo Amelberga, atque pro dato pacis intervallo, congruum tempus existimans, quo animo liberiori Domino vacare potuisset, illico suae servitutis pensum Domino augere deliberavit. Itaque in sui iuris villa Materna, in territorio Brabantensi sita, ecclesiam condere atque dedicare statuit. Quodque egregio concepit desiderio, non distulit perfecto dare operi: in quo etiam posuit memoriam sancti Martini confessoris. Qua tempestate in praedicto fundo, tempore messis virgo etiam descendit ad messores suos in agrum. Interim lucebat caelum ita serenum, ut nec parvae quidem nubeculae appareret vestigium. Cum subito aeris turbine, mirum in modum omnis isla tranquillitas coepit involvi, nubes conglomerari, caelum mugire, crebrisque coruscationibus fulminare. Messores autem e diverso, ut imminentem et iamiamque minantem declinarent imbrem, intiantia qua poterant, manipulos ad aream concervare maturabant. Demum autem videntes, impendentem pluviae necessitatem evitare non posse, dato uno omnium simul impetu, ad virginem Dei, ubi psalmodiae et orationibus vacabat, curritur; et ne spes totius anni, quam erat prope extinctam cernere, deperiret, ipsa, cui possibile esset, precibus et meritis redimere imploratur.

[30] Tum virgo Domini preces quidem supplicantium benigne suscepit, sed ut ad opera sua quantocius redirent, imperatum est. Quid multa? Ubi in motu labiorum aliquamdiu lacrymata est; ut tamen cum novitate stuporis dictum sit; videas caelum vim pati, ac aeris elementa, quasi quodam iure refrenari. Itaque ab universis caeli cataractis, ruente praevalida nimborum grandine, caelum in parte serenum illuxit, atque solis radios, super agros gloriosae virginis largius insudit. Mirum dictu! Ipsa ergo densa nimborum congeries, in gyro agrum beatissimae virginis cingens, acsi pro muro fixa pependit, ut nec vestigium nubis vel modicum eam caeli partem obsuscare potuisset. Ecce virgo, sponsa agni, quomodo cum Elia caelum clausit, nubes abegit, itemque, ubi voluit, pluviam contraxit. Inclytus ille meator campi et archos militiae Domini Iosue, soli dixit; et stetit: haec oravit, et sol lucis defectum ignoravit. In eo autem quod vastus mundus inundatione pluviae maduit, sed in solo illius agro nec stillicidium stillavit, fortissimi Gedeonis virtuti communicavit, qui, rorante omni area, in solo vellere siccitatem impetravit. Patet quippe, quod quibus virgo Domini, in sublimitate signorum aequalis enituit, eorum nimirum spiritu plena fuit.

[31] Residente igitur, non longo post tempore, sanctissima virgine in oratorio, quod in supradicta villa, ob orationum vigiliarumque frequentiam, domui suae contiguum sibi aedificaverat, atque quod ei moris erat, divinis animo intenta, puer familiaris, et ipse quoque officium procuratoris gerens, venit ad eam dicens; multa millia avium depascere sementem agri sui. Et rursum: Interdum, inquit, domina, territaee et fugatae cedunt, sed post horam redeunt. Fatigari quidem queunt, sed nimis importunae ab iis sedibus eliminari nequeunt. Et beata Amelberga: Ite, ait, atque eas in custodia publica recludite. Famuli vero imperata perficere maturabant; sed rursus dissimulant; veluti qui imperata explere quidem cupiant, sed impossibilia esse videant. Quos haesitantes videns quaedam monialium, nomine Genevesa, et ipsa laudabilis memoriae, redarguens eos: inquit o! ignavi et tardi, si rem grandem vobis dixisset domina, certe faciendum erat, quanto magis, quod nunc dixit. Ite et volucres illas minate; nam femina praecedam viros, vos autem sequimini, atque actus meos imitamini. Et ne longius protrahant; itur in campum, et ecce late omnia albicant pennatis volucribus, quos communi vocabulo gances appellari solet; quibus etsi cum iumento Balaam communia verba non erant, tamen ut animadverteres, quodam simulacro eas humane sentire atque discernere, depositis in terra capitibus ac submissis alis, ita dum eas minarent, cum mansuetudine praeibant, ut ne una ex eis quidem moveret pennam, et aperiret os et ganniret: unde denique erat perspicuum, eas peracti sceleris esse conscias atque confusas.

[32] Subsequenti autem nocte, dum expletis matutinarum hymnis virgo Domini cata mane domum rediret, miserata voces perstrepentium, iussit eis aperiri, ut, quo vellent, abirent. Sed ex omni illa avium multitudine puer officialis unam subtraxit, et in abscondito occultavit. Reliquae autem omnes iam longius de claustris exibant; cum repente, sese omnibus circumspectis, dato impetu redibant, et virginis Dei praesentiam requirebant. Tum praeter solitum garrientes, subinde se circumspicientes, subinde in virginem Dei, ut tum forte stabat per fenestram prospiciens, uno obtutu haerentes, fuit cernere, eas affectum postulantium quibusdam signis et nutibus praetendisse. Virgo autem Domini, quid quaererent vel quid peterent, virtute sibi Deoque nota, etiam absens agnovit, captivamque sociam educi, gregique iubet sociari. Qua recepta, ocius discedere iubens, praeceptum eis posuit, ut iam amplius fines agri illius non contingerent, et hoc in omni generatione sua numquam praeterirent. lta grege facto, omnis illa avium multitudo avolavit, ut sicut ab incolis loci illius testatur, nulla generis earum in memorato agro fertur postmodum resedisse. Hic ergo libet exclamare: O! magni meriti virgo, cuius in digito Dei, etiam circa aves virtus admirabilis fuit!

[33] Eo igitur tempore rex Karolus, Hunoldo Aquitaniarum, Lupo quoque Vasconum ducibus, quos bello expostulaverat, aeque subiugatis, victor potitus Aquitania totaque Vasconia, laureatus rediit, ac triumphales aquilas nobili Franciae reportavit. Interea fama ad aures regis promulgavit, quod beatissima virgo Amelberga, cum venerabili eius fratre, fugam maturaret transmarinam. Porra rex, audito verbo, moerore deiicitur, atque ad amorem virginis totus reaccenditur, perveniendique ad eam toto nisu raptatur. Et licet rogatu et precibus Adriani; Romani pontificis, tunc moliretur bellum contra Desiderium regem Longobardorum filiumque eius Adalgisum, quod et nobiliter postea administravit, tamen susceptum tale tantumque negotium, iterum protrahendo suspendit, et causa virginis Dei, usque ad Tornacum castrum festinato provehitur. Denique arbitrabatur, siquam tunc in agendo moram pateretur, omnem sibi spem adipiscendae virginis abscindendam. Quoniam quidem hactenus apud eam de conciliandis nuptiis in vacuum labor eius cucurrit, et sermo incassum peroravit, cum acquiescere placito noluit, de improviso eam clanculo circumvenire tentavit. Et facta inquisitione ipsius, didicit, quod fugam, quam olim a facie eius fugiens, inierat, usque ad villam Maternam protraxerit, atque inibi tunc temporis delituerit. Rex autem existimans, beneficio noctis sese posse suffragari, circa ipsa somni primordia, iter quod ducebat ad villam Maternam arripit, ut si sponte consentire noluisset, saltem renitenti atque reluctanti vi quadam matrimonii thoro communicasset: quod ad affectum pervenire potuisset, nisi evidens Dei providentia tam praesens adfuisset, et salubris quaedam visio apparuisset.

[34] Habebat itaque sanctissima virgo in comitatu suo presbyterum, nomine Waldulphum, virum industrium, et per omnia virtutis virum, cui per somnium visum fuit, quasi cuneum armatorum praetereuntem aspiceret, et sciscitans, quinam essent, vel quid sibi vellent, responsum accepit; quod rex Karolus, ad deducendam sponsam Christi, virginem Amelbergam iter haberet? Expergefactus autem, et divinae visioni credens, ascenso equo, per eam descendit viam, ubi paulo ante transire regem in somnis sibi visum fuit. Qui longiuscule progressus est, et ecce strepitus equorum et armorum clarius coepit audiri. Sustinens autem, eventumque rei contemptans, ubi causas itineris eorum didicit, regem cum suis de via avertit, dicens, eos devia secutos, coeptoque itinere, minime posse adire, quo ipsi vellent pervenire. Sed cum milites maximam itineris partem iam conficerent, et loco, quo ibant, minime appropinquarent, animadvertentes, se ab homine illusos, et per quaeque eremi viam rumpere, callem, quem pridem relinquebant, rursus repetebant. Presbyter vero, opportunitate loci, et beneficio noctis adiutus, sensim se subtrahendo, declinavit a turba, atque per viam compendii eos pertransiit: perveniensque domum, virgini Dei insperatum regis nuntiat adventum. Quem adhuc loquentem, e vestigio puer familiarus subsectus, anhelo et ipse incessu irrupit; adest, inquit, mi domina, rex potentissimus Karolus cum multis optimatibus, iamque primi tironum, ut irrumpant, atria domus undique circumvallant.

[35] Virgo autem Domini ad nota orationum confugit praefidia, atque oratorium domui vicinum intravit, sicque divinitus actum est, ut dum memoratus presbyter sacrae visioni credidit, imminentia pericula virgo Domini declinarit; quae ubi oratorium intravit, coram venerabili altari, expansis rnanibus istetit, atque hoc modo sponsum suum Christum invitavit. Iesu benignissime amator castitatis, et custos meae integritaris, ne derelinquas me in die tribulationis. Te sponsum elegi, te amatorem totis viribus concupivi, et praeter te nil dulce umquam habui; quod tibi fidem servavi regiae tyrannidis minas incurri: et ecce leo, ut me devoret, undique persequitur, atque ut uspiam latibulum refugii ullum profuga habeam, non patitur. Et nunc, Domine, tibi commendo pudicitiam meam, ne umquam perdam virginitatis coronam. Inclina, Domine, aurem tuam precibus meis, et mitte mihi auxilium de caelis. Completaque oratione, arrepto ferro Sisinnos capitis sui totondit, atque sacro velamine adoperuit; non degenerem ab inclytis Christi tironibus, dico martyribus, gerens aninum, qui ferro et igne per Decios triumpharunt et Nerones. Praeclarum facti genus! Et quidem omnia rara praeclara: quod tamen in Euangelicum clerum transivit a beato Petro principe apostolorum, cuius virgo beatissima fidem et actus imitata, novum et praeclarum quoddam etiam pro Domino ipsa egit, quod sacris virginibus in exempli monumentum postmodum reliquit.

[36] Videns interim rex, non aspirare secunda votis suis, et derecta secreta consilii sui, eo quod virginem Dei, quam silentio domi offendere parabat, ad ecclesiam confugisse didicerat, usus est audacia pro sapientia. Denique, quod non licebat, post eam impudentius ecclesiam irrupit; quia quod ardenter desideravit, modeste simulare non valuit; sacroque velamine eam adopertam videns, ait cum stomacho: Cum nullus sacri ordinis minister, postquam a patre meo Pippino sponsa mihi nominata es, te velare praesumpserit, tu qualiter, sub schemate religionis, hoc velamine uteris? Rursumque minas contemperans blanditiis, regalia offert patrimonia, quatenus sua eligat matrimonia. Sed constantissimae fidei virgo, neque blandimentis illecta, neque terroribus concussa, clarum fecit regi, quod omnes mortis species pro Deo devota amplectitur. Rex autem, ut frustrari precem suam vidit, data inpetu iuvenilis animi, tenerum virginis brachiolum summa vi arripuit, atque de loco, quo ad basim altaris iacebat prostrata, eam per violentiam ad se trahere atque de terra levare conatus est; verumtamen a desiderio suo fraudatus est.

[37] Itaque virgo Domini penitus moveri non potuit, quippe quam sui praesentia Spiritus sanctus immobilem fixit. At rex fortissimus, brachiis dum adhuc secundo et tertio valide concussit, quia nullatenus vel ad momentum palpebrae mutari non valuit, admiratione et ipse deficere coepit. Qui nec ita ab incepto animum compescens, verum luctando eam amplius perurgens, sacrum velamen de capite eius in terram ruit, sicque aliquantulum egregie deformis apparuit. Unde sublatus in ira, magnificentiam regiae pietatis polluit crudelitate saevissimae tyrannidis. Itaque totis viribus humerum contorquens, fracto virginalis humeri osse, vere Dei sponsam agnovit, Christique martyrem perfecit. Verumtamen non prius de loco, quo incubuit virgo Domini surrexit, donec carae suae flenti et oranti apparuit Dominus Iesus, et electam sibi integerrimae restituit sanitati. Sic denque beatissima virgo, angelici pudoris aemula, ex seminibus castitatis praeclarum vindemiavit fructum passionis; vere, inquam, ter et amplius beata, cui Doininus, ut duplicis bravii coronam praestaret, candidae eam induit virginitatis lilio, cum rubra martyrii palma.

[38] Iis ita gestis, Rodinus sciens se in terrores tribunicios incidisse, simulque metuens, ne forte rex iram furoris sui in eum effunderet, pro eo quod nullus de sorore sua eum sequeretur effectus, parabat imminentia sibi declinare pericula, atque remedia temporum quaerere. Et abiens ad Karlomannum, fratrem videlicet regis Karoli, qui tunc temporis morabatur Remis civitate, magnifice ab eo susceptus, atque aliquamdiu ab eo est detentus. Evolutis autem paucis diebus, cum consilio atque consensu ipsius excellentissimi principis Karlomanni ac benedictione Wulfarii, Remensis ecclesiae archipraesulis, inclytus Christi miles Rodinus Romam se contulit, ibique in monte Soracte, cingulo militiae deposito, clericatusque habitu assumpto, abiit in Samnium provinciam, ad monasterium sancti Benedicti, situm in castro Cassino, ad Karlomannum, fratrem regis Pippini, qui olim Tudites appellatus est, ob id quod diversas nationum gentes, debellando et subiugando contuderit; ibique monachus effectus, cursum vitae praesentis, coenobiali tramite religiosissime consummavit. Nam et patrimonia sua, quibus in regno Francorum clarissimus atque ditissimus, utpote regum sanguis pollebat, sacris locis per testamenti seriem partim prius contradidit, partim pro commutandis pauperum refrigeriis distribuit. Haec vero de venerabili Rodino dicta sufficiant.

[39] Igitur post visitationem, qua Dominus beatam Amelbergam, dilectam sibi sponsam, imo martyrem inclytam per semetipsum visitare, atque sanitati restituere dignatus est, rursus per sanctos suos ei consolationis praestare beneficium pie sibi visum est. Denique cum ex more post vigiliarum orationumque prolixitatem, paululum quieti indulgeret fatigata membra, apparuit illi in visu sanctus Willibrordus antistes, cum beatissima virgine Christi Gertrude, huiuscemodi caelitus deferentes oraculum. O! virgo gloriosa, o! virgo beata, cuius speciem caelestis sponsus adamavit, et pretioso sui annuli sigillo subarravit, dimicasti viriliter, persevera constanter, et accipies coronam a Domino cum angelis. Misit nos ad te Dominus Iesus, dulcia tibi per nos curae suae praestans alloquia, atque gloriosi certaminis tui repromittens praemia. Deinde sancta Gertrudis, accipiens velum beatissimae virginis, quod ipsa, ob signaculum caelestis desponsationis, capiti suo imposuerat, sancto illud obtulit Willibrordo antistiti.

[40] Quod sacrae benedictionis consecratione insignitum, remisit iterum super caput beatissimae virginis, dicens: Haec signa pudoris sint tibi monumenta casti amatoris, sponsique immortalis, ut nullum praeter Dei filium amatorem admittas. Adiectumque est: Finito triennii spatio, cursum vitae praesentis consummabis, ac velut regina in vestitu deaurato, sponsi tui thalamum introibis, sicque desiderati tui in aeternum facie frueris. Cumque beatissima virgo percunctaretur ab eis, quod interim pii exercitii, Domino suo gratissimum foret insudandum, responderunt; ut sui iuris possessionem villam Tempsecam, secus Scaldam fluvium sitam, adiret, atque in honorem Dei genitricis semperque virginis Mariae ecclesiam construeret, ubi et quod reliquum sibi vitae praesentis superesse videretur, expleret; quod ex responso caelestis oraculi instrui atque commoneri promeruit. Sanctis itaque ad caelestia remeantibus, virgo Domini, pro tanti beneficii collatione, hymnum. Deo dixit, atque alleluya iubilavit. Facto autem mane, ex condicto divini alloquii, imperatum sibi locum adit visitatum, atque secundum omnia, quae a sanctis didicit, effectui mancipavit.

[41] Rex itaque Karolus, cum Dei virginem Amelbergam, contumeliis affectam, iniuriisque maceratam reliquisset, quia a desiderio suo fraudatus est, cum indignatione regressus est, et testinato perveniens Valentianas castrum, subita febrium vexatione, in clementius coepit perurgeri, et circa ipsa extrema perduci. Frater autem eius rex Karlomannus atque totius regni optimates, qui eum visitatum advenerant, pro destitutione tanti monarchi senatum moestitia deiiciunt, acsi ipsam curiam penitus extinctam videant: erat enim languor fortissimus ac opterea dolor confusionis moestissimus. Stupentibus siquidem cunctis atque mirantibus, unde tam repentinus atque dirus cruciatus, ob calumniam, quam virgini Dei crudeliter irrogavit, flagellum divinae animadversionis imminere perpendunt. Suadent proinde regi, ut ad virginem Dei mitti debeat, quatenus suarum iniuriarum immemor, pio interventu, flagellum divini iudicii ab eo suspendat, atque de interitu vitam eius reducat. Rex autem salutaribus monitis assensum praebens, quod in salutem sui universus senatus consulit, ut quantocius fiat, et ipse flagitare coepit. Falradus quidam eo tempore fuit in palatio nominitissimus, vir per omnia religionis et virtutis, cuius rex consiliis a secreto apprime incumbebat, merito et officio abbas.

[42] Is enim salutaris nuntii baiulus, cum immensis auri atque argenti muneribus, ac varia vestium pretiosarum supellectile ad Dei virginem tunc mittitur, quae illis diebus apud Tempsecam degens, pia conversatione bonorum operum exercebat vitam angelorum. Quam, uti rei poscebat necessitas, sub celeritate adiens, ubi demum sermonis cardinem ingreditur, munera offert, ac preces proinde replicat, quatenus pia intercessione regi aegrotanti locum poenitentliae obtineat, et non pro suis malis ei vicem reddat. At virgo benignissima, sicut erat in omni vita sua piissima, preces quidem supplicantis suscipiens, sed munera offerentis respuens; neque enim sibi integrum fore credidit, si iam iuncta caelesti sponso, post caduca animum inclinaret: Iam, inquit, gloriam et divitias huius seculi calcavi, atque iis impedimentis nunc necesse non habui. Quapropter sint Domino tuo munera sua, sibi tantum hoc salutis verbum ei ex me defer, ut in usus pauperum ea distribuat, et eleemosynis peccata sua redimat. Ego autem non tantum pro restitutione sanitatis eius, verum pro incolumitate status regni sui, gratis effundam orationem meam in conspectu Domini: ipse vero suffragium beatae Gertrudis virginis imploret, quae mihi contra tela suae persecutionis semper scutum inexpugnabile exstitit desensionis, atque sibi hoc intulit flagellum divinae animadversionis. Rediit itaque nuntius, et sicut fide pia poposcit, Domino suo salutem obtinuit, atque ut Euangelicus ille centurio, quem languentem dimisit, sanum invenit.

[43] Quo denique tempore dirae famis flagellum universum opprimebat regnum; videntes autem famuli, Dei virginem oblatam sibi a rege sprevisse pecuniam; nam ut querulum esse solet servorum genus, immurmurantes dicebant, Dominam suam inconsulte egisse, quod ad redimendam famis inopam, non sibi aliquam pecuniarum reservasset partem. Nec destitit virgo benignissima piae consolationis suis monita dare, suadens, numquam de Dei misericordia desperare, qui semper, et rnaxime quidem in tentationibus suorum praesens est exauditor. Die vero altera dum beata mane, expletis matutinorum hymnis, domum rediret, ad hauriendam aquam puer familiaris perrexit. Sed cum domi eam refunderet in sanguinem mutatam, expalluit, tantique stuporis causa virginem Dei minime latuit: universi etenim auditorum, novitate rei perculsi, non alienum a praesagio autumant, quod tam insolitum accidisse perspiciunt. Virgo autem Domini, facientem prodigia Dominum invocare, atque orationum vota paululum iubet continuare, et denuo ad flumen redire. Itur, et miraculum in littore conspicitur: nam piscis immanissimus, divino munere collatus, invenitur in sicco expositus. Intelligens autem virgo beatissima, Christum sponsum suae necessitati compati, atque propriis usibus victum, famulante unda sibi provideri; hostiam iubilationis Deo Patri rependit. Piscis siquidem enormitas tanta fuit, ut salvo respectu pauperum, omni etiam eius familiae satis superque victus sufficientia esset, atque quod magis stupeas, quotidie manducantibus non deesset, donec advenit tempus messis. Itaque factum est, ut cibus comedendo cresceret, atque per dies minuendo non deficeret. Hic ergo sermo vincitur rei magnitudine, atque minus est omne quod dicimus. Sed licet haec magna sint atque stupenda, tamen quia facta sunt in digito Dei, fides per omnia est adhibenda.

[44] Pauca siquidem diximus de signis et virtutibus huius gloriosissimae virginis, quae, teste Deo, plura peregit, sed sanctitate plena, cum virtutibus proderetur, notitiam earum silentii secreto adumbravit, atque laudis humanae favorem declinavit. Haec autem tantum ideo nota, quia fuere publica. Ceterum quis in ea castitatis privilegium egregie praedicet? Quis solennem ieiunii eius morem? Vel quis dexteram eius, semper pauperibus largam, idonee explicet? quae in tantum, ut ita dixerim, egenis solatia commodavit, ut sani saepe pauperum inviderent refrigeriis. Instantiam vero vigiliarum atque continuationem orationum praetereo. Libet etiam praeterire communia, sed vere hoc fatear, itemque repetens dicam, quod virgo casta, virgo pudica, in carne vere angelice vixit, quoniam quod angelus habet per naturam, ipsa obtinuit per gratiam. Sed quid? Etsi de fonte Ciceroniano sermonis rivulum deducam, numquidnam universa operum eius insignia digne memorem? Nequaquam. Si lacteam Titi Livii eloquentiam addam? Sed necdum. Postremo, ut quod satis sit concludam, quicumque, inquam, per cuncta vitae ipsius insignia, cupit incedere, iubeo illi linguam magni Hieronymi, et cor patris Augustini; ut ore quo Christus videlicet declaratur, sponsa eius laudetur.

[45] Iis ita finem datis, gloriosum eius transitum ministerio aggrediamur articulorum. Sed ecce dum felicem ipsius in Christo dormitionem perscribere nitimur, quasi recrudescente dolore, ipsi toti in funere sumus. Nam quis, rogo, nuper nascentem rosam, aut adhuc vernans lilium immature revulsum, nisi moerentibus aspexerit oculis? Verumtamen si propterea dolendum est, quia quod carum habuimus, cum dolore amisimus; magis quidem gratulandum, quia ut pius Dominus filiis provideret, matrem ipsorum ad caelestia praemisit, unde non eam quasi nobis ablatam lugeamus, sed potius immortali sponso sociatam gaudeamus. Igitur beatissima Christi virgo Amelberga sanctae vocationis suae diem imminere praevidens, apud sui iuris villam Tempsecam, sicut a sanctis per visum didicit, mansit; in qua et sanctae dormitionis suae pausam elegit. Itaque ubi derepente mors venarum fontes haurire coepit, licet eam viribus destituit, tamen ab oratione anhelans spiritus non defecit. Oculis ergo ac manibus in caelum indesinenter expansis, impendente iam vicinius mortis articulo, Domino dulcius cecinit: Sitivit, inquiens, in te, Domine, anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea, ut videam virtutem tuam et gloriam tuam in Sion: ut facile animadverteres, eam potius migrare velle, nec a Christo sponso diutius abesse. Quem ut vocantem audivit: Surge amica mea, columba mea, et veni; e vestigio divinis sacramentis munita, animam in manus angelorum efflavit, quorum in eius sacro transitu, merito credi decet affuisse frequentiam, qui in illa sibi cognatam semper venerabantur virginitatem.

[46] Deinde fidelium turba non modica ad venerandas pii funeris exequias hinc inde devota cucurrit; nam inclyta vitae ipsius merita, tum ampla atque clarissima persona, excessum tantae virginis illustrabat, atque ad obsequium illud angelicum devota undique agmina contraxit. Quis enim religiosorum, dico sacerdotum vel seculi optimatum, in translatione sacri corporis, non se gaudebat pio oneri insudasse, aut saltem manibus contrectasse: qui etsi tantae beatae virginis gloriae congaudebant, verumtamen dolorem, quem dissimulare volebant, lacrymis erumpentibus interdum continere non poterant, ut inter spem et resurrectionis gloriam, flectum pietas non coerceret. Erat enim et hoc speciale videre pro gloria, scilicet chorum virginum et turbam pauperum ipsum sacri suneris pignus lacrymis rigatte: illae utpote amissum insigne virginitatis decus gementes, quod dolebant, pia confusione non tacebant: isti, ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat illis altera Dorcas, pro extincto tantae matris solatio, uberius in lamentum descendebant. O! virgo magni praeconii, cui inter gratiarum munera collatum est, ut gloriosior, imo felicior tunc fieret pauperum lacrymis, quam quisquam Principum gaudiis suis.

[47] Migravit autem beatissima virgo Amelberga anno verbi incarnati septingentesimo septuagesimo secundo, indictione decima, sexto idus Iulii, in pontificatu sanctae Ecclesiae Romane agente papa Adriano, anno eius primo, Karoli quoque imperatoris anno quinto, aetatis vero ipsius tricesimo primo. Sepulta est igitur in ecclesia, quam ipsa caelestis oraculi iussu, in honorem Dei Genitricis semperque virginis construxit apud sui iuris villam Tempsecam, positaque est ad dexteram altaris, undique in hymnis et psalmis personantibus fidelium choris: ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui cum Deo Patre et Spiritu sancto est honor, virtus et gloria in secula seculorum. Amen.