Vita secunda sancti Huberti

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita secunda sancti Huberti
inter 825-831
editio: incognita
fons: incognitus


Epistola Jonae episcopi ad Walcaudem episcopum[recensere]

Domino honorabiliter venerando et venerabiliter honorando, fratri et coepiscopo Walcaudo, Jonas, ultimus famulorum Christi famulus, aeternam in Domino salutem. Cum animus modernorum venerabilium praesulum ad imitationem excitatur Deo placentium priscorum sacerdotum, id maxime fieri reor ex assidua lectione sanctissimae vitae eorum. Unde non dubium est vel esse vel fieri velle vos sanctorum pastorum participem, cujus pascit assidua lectio referens actuum eorum probitatem insatiabilem mentem. Et quia proprium est ingenuae menti nihil his quae utilia sunt interserere velle imperfectionis, qua offuscari vel in aliquo possit studium bonitatis, in vitae sancti Hugberti descriptione cum vobis placerent Deo dignissimi ac prorsus imitabiles, qui referuntur, actus, displicuit tamen sermo incultus. Quam vestra benigna paternitas a nostra parvitate corrigi et secundum regulas loquendi voluit constringi. In qua re vestram admiror vehementer prudentiam, quia, cum adsit vobis palatina scholasticorum facundia, a me vix vel tenuiter scientiam communem litterarum sciente id fieri voluistis. Quod etsi nescio cur acciderit, sententia cujusdam me edoceri puto, qui dixit amantum semper caeca esse judicia. Ideoque quia plurimum, licet nullis meritis praecedentibus, me a vestra pia paternitate diligi scio, ad hoc opus me idoneum amore privato judicari cognosco. Sane de impossibilitate virium conquestus apud vos opere tanto me excusarem, si vobis negare saltem aliquid potuissem. Erit ergo vestrae piae paternitatis, si quid bene et rationabiliter in hoc opere factum ordinatumque reppereritis, largitori omnium Christo dignas persolvere grates; si quid vero secus quam decet, id impossibilitati meae atque insipientiae attribuere et, ut pace vestra dixerim, vestrae jussioni paene indiscretae. Si autem et nostra incorrecta emendatio in manus cujuscumque docti devenerit, humiliter efflagito, ut non mihi succenseat, quia imperito stilo tantum opus aggredi ausus sim, sed consideret caritatis fratem ad id me compulsum precatione, cui aliquid negare nefas ducit quisquis plenus est fraterno amore. Si vero incorrecta, salva pacis unitate, corrigere libuerit, libenter carta mea perferet correctorem, cum ergo ipse humiliter suscipere paratus sim morum meorum a doctioribus et sanctioribus correctionem. Debet ergo absque invidia ferre carta quod gratum habet conscientia. Sed neque compilatoris vel nomen vel officium mihi debet imputari, quasi qui alienum opus verbaque pervaserim. Satius enim mihi fuerat ejus a quo primum composita est lectione refici, quam labore hujusce rei fatigari; quia, etsi offenditur auris vitio sermonis, aedificatur tamen mens nobilitate virtutis. Potuit namque, quisquis ille fuerit, sanctissimi viri operum devotissimus scriptor cum apostolo gloriari, quia etsi imperitus sermone, sed non scientia. Fidem ergo dictorum illi attribuimus, nec alia cudimus quam ab ejus relatione comperimus. Nobis tantum sufficit superficiem litteraturae vel modico decorasse sermone, cujus ille aut contemptor fuit aut inscius. Vestrum tamen erit, hunc nostrum qualemcumque laborem devotis quibusque pro utilitate legendum committere, et non superborum superciliis subsannandum invidorumsque dentihus corrodendum exponere; et laborem, quem vestrae jussioni parentes in eo habuimus, orationem retributione compensare. Bene semper in Domino vale, vir venerande et honorande, mearumque virium imbecillitatem orationum tuarum baculo sustentare dignare.

Preafatio in vita sancti Huberti[recensere]

Cum constet, propagatricem fore dominicae laudis relationem famulorum Domini gesta texentem, aequumque sit non inficiari praeconia laudis Creatori dicentia, ea quae de operibus illustris Hugberti praesulis nostrae patuere dinoscentiae, nostra quoque exiguitas stilo mandaret, ni huic intentioni propter duo collimitarent. Nam nec facundia vires suggerit, et materiam tantam esse perspicio, cui succumbere possit vel doctissimi cujusque dictatio. His igitur veluti geminis expositus discriminibus, videor mihi videre hine Scylleum fragorem, exitium minitantem, illinc inexpletam Caribdim, saevis voraginibus hiantem. His additur, quia nec ipsa taciturnitas, cui in tantis periculis manus dare satius putaveram, tuta me tenere anchora valet, cum fere aeque illicitum sit aut mendacium conseruisse aut veritatem occuluisse. Unum enim horum hostem veritas patitur, alterum ingratum. Inter hos ergo, uti praefatus sum, ancipites et paene inextricabiles deprehensus cunctationum anfractus, superesse nil ratus sum tutius, quam ut conatus noster, summotis propriis, audere inciperet viribus divinis: quia et forsan praesumptio nostra hinc citam inveniet veniam, dum non metuit ob ampliandam Domini gloriam, suam cunctis exponere inscientiam. Licet enim mens humana, quamquam dicendi facunda, magnitudine operum pressa divinorum, in semet retorta deficiat, et gutture arescente, fluvius eloquentiae victum se conqueratur materiae majestate; non tamen usque adeo percelli meticulosam mentem fas est divina potentia fretam. ut silentii carcere trudat opera divino instinctu peracta, quae non sunt furvarum densitate supprimenda tenebrarum, sed clarissima voce praedicanda litterarum. Nam Deus, fons et origo operum justorum, linguas etiam infantium disertas facit, et ad audendum quodammodo nostram excitans infirmitatem, manu verbi sui torpentem commonefacit dicens: Aperi os tuum, et ego implebo illud. Redundat enim in laudem Domini, quicquid generositatis atque nobilitatis paret in factis devotissimi servi: maxime cum et Dominus in mirabilibus factis famulorum se tributorem ac liberalissimum commendaverit datorem, dicendo: Sine me nihil potestis facere. Erit ergo ejus munificentissimae pietatis vires tribuere sancti viri opera stilo signanti; qui adjutor ejus extitit digna relatu peragenti. Nec vereor rusticitati imminentes grammaticorum ferulas, cum mihi non sit animo orationem oblinere rethoricae melle dulcedinis vel dialecticis adstringere nodis, aut declamationibus ludere concinis, sed potius veritatem qualibuscumque perstringere verbis. Quod dum meos sodales cerno perhorruisse, tantum opus eos video, ut pace eorum dixerim, timore victos intermisisse. Erit autem prudentis studiosique lectoris inscientiae compati, superflua quaeque discreto confodere calamo, hiantia supplere, incorrecta corrigere, et ut bona bene dicantur, fructuoso studio elaborare. Sed nostrum tandem est vela pandere flaminibus sancti Spiritus, et narrationem operum ejus aggredi cupientes, quascumque vult, ipso gubernatore, feramur in oras. Neque enim illi mos est, incomitatum iter relinquere de se praesumentibus et illo comite, nulli locus erit laesuro discrimini. Igitur primum qualiter initium ejus praesulatus Domini se dedicaverit voluntati dicamus; exin quibus et quantis floruerit miraculorum insignibus subnectamus: tum deinde ad gloriosum ejus transitum verbi pedem transferamus. Quod tanto tutius, Deo fautore, poterimus peragere, quanto narratio nostra non rumusculis quorsumlibet aucupatis conseretur, sed quae coram fuit cernere, par fuit etiam posteritati legenda contradere.

Incipit vita sancti Huberti, ecclesiae Tungrensis episcopi[recensere]

[1] Post gloriosum beatissimi ac praecellentissimi antistitis Lantberti a rebur humanis excessum, qui pontificalem apicem apud urbem Tungrensem quadraginta annis strenue ferens, vitae quidem exempla posteris dereliquit, mortis autem acerbae viriliter ferendo discrimina, et summi pastoris vestigiis inhaesit, et quantum amoris circa dominicas oves haberet aperuit, utpote quibus et vivens vitae contulit pascua et pro quibus non metuit mortis subire dispendia. Hugbertus venerandus praesul ejus sedi subrogatur episcopus; cui non erat virtute secundus. Namque pastor ille pius qui, devicto mortis tyranno, oves suas solari dignatus est dicendo: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi; eidem gregi talem ac tantum praetulit pastorem, per cujus opera vera sua esse verba ostenderet, virtusque in eo pollens Christum in se et loqui et operari clamaret. Egitque ut adsolet divina provisio, ut quia optimi pastoris destinuebatur solatio, non rictibus luporem territae per diversa dispergerentur. dentibusque lacerarentur, sed succederet eis pastor qui humilis gregis curam gerens, fessas sublevaret, fractas alligaret. laceratas sanaret, luporumque rabiem ab earum insectatione procul proturbaret, nec jam ecclesia Domini fieret lustrum ferale, sed expiatum a sorde nocentium et serenatum ab angore luporum, redderetur Domino templum herile. Juvabatur namque predictus Domini famulus, non modo Christi exemplis, sed et praedecessoris sui nuperrimis institutis, quia et humanam mentem non tam instruunt prisca quantum praesentia, nec eo infirmi convalescunt exemplo multo sibi superiorum, quo ad aemulationem provocantur ex visione coaequalium. Unde actum est, ut idem venerandus vir et lectione scripturarum quae sibi agenda forent addisceret, opusque lectionis paterna aemulando opera perageret, operisque pastoralis non segnis exsecutor existeret, atque ideo officii episcopalis non incongruus minister fieret. Igitur ut vox veridica veritatis ore prolata compleretur dicentis: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, consensu unanimi fidelium, talis ac tantus vir cathedra, ut dictum est, praesulatus dorninici gregis donatur, ut qui eatenus sibi tantum profuerat, et sub scemate privatorum delituerat, candelabro Dei quasi quidam clarissimus lichnus imponeretur; quatinus ejus exemplo cunctis in domo Dei positis luminis claritas praeberetur.

[2] Sciens namque memoratus et saepe memorandus vir aliam legem esse subditorum, aliamque praelatorum, scilicet ut subditus quisque curet ne pereat, neve sui exemplo alios perdat; praelatus autem, ut non solum superintendat suae, sed et judex provisorque cogatur vitae fieri alienae, non ei sufficiebant ea quae sibi olim sectanda proposuerat; sed in artiora tendens magnopere studebat antiquorum patrum sectari vestigia. Unde non quemlibet sibi aemulatione proposuit, aut virtutum ignobilitate degenerem aut in scientia vecordem aut mollicie segnem, sed illos potissimum qui voce Domini audita dicentis: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus: et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me, studuerunt nihil mundale appetere, sed explosis terreis cupiditatibus, si quid eis rei familiaris superfuit, curaverunt sub uno congerere et singulis pro necessitate subministrare. Unde factum est ut initium ejus praesulatus talibus tantisque dedicaretur auspiciis, in quibus non initium bonae intentionis, sed perfectio fulgeret operis. Distractis igitur si qua ei superfuere in re privata, studebat ea non sub cavo terrae cespite abscondere, aut aerugini consumenda tradere, fliribusve diripienda relinquere, sed amicos evangelicos de his conquirere, qui se in aeterna tabernacula valerent recipere. Erat namque largus erga indigentiam inopum, refocillator pauperum et secundum scripturam pater orphanorum et pro viro matribus eorum. Oppressis adminiculabatur, inopum miserebatur, suaque pro Domino relinquentibus pio affectu patrocinabatur. Tribulationem patientibus strenuus consolator aderat, et carcere praeclusis, nec non divalium poena subactis, ejus visitatio atque subministratio non deerat. Sed et quocumque pedem ferre libuisset, in manu illius elemosyna desudabat, quousque pauper occurreret, cui eam tamquam Christo committeret. Et quia moris est proficientium praeterita boni operis exercitia a mentis acie subducere, quo acutius ad ea quae sunt artiora mentem valeant defricatam ignire, atque jam jamque fessam, appetitu novi operis recreare, viro beato non satis erat talibus ac tantis virtutum insignibus cluere, sed reminiscens perfectionis decessoris sui, ardebat cupiditate martyrii, minus se deputans habere perfectionis, qui nondum pro Domino morti tradidisset etiam officia corporis. Doloris namque illius interni amaritudinisque animi, quo flagrabat amore martyrii, testes erant lacrimae, quae solent prodere intima conscientiae, quas in recordationem beati Lantberti solitus erat dolor elicere, genarumque orbes assidua humectatione alluere. Unde inter pias exuberationes fletuum, alta suspiria pulmonum, crebro talia conquestus est: O me infelicem terque miserandum, cujus se peccata in tantam sustulere congeriem, ut non idoneus dignusque possim reperiri consortio tanti viri, martyrii triumphum subeuntis palmamque victoriae invadentis. Sic sic nimirum imperfectionis sese arguebat, ut quo magis perfectus, eo sibimet videretur exiguus. Minusque oculum mentis tendebat in his quae in se jam et victore Christo subegerat, et satore bona nutriverat; sed ad ea capessenda aciem inreverberato tendebat obtutu, quae nondum ob conservationem humilitatis Christi ei discreta largitas attribuerat, attendens illud quod a sancta praecipitur Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. His igitur et talibus exercitiis in gymnasio sanctae Ecclesiae per annos duodecim exercitus, his palestricis certaminibus contra carnis hostes aerisque principes est praeliatus.

[3] Anno autem ordinationis ejus duodecimo, crebras sibi prodidit perlatas sub noctis quiete visiones, quibus se commonitum fatebatur, uti a Trajectensi oppido, ossa sancti Lantberti levaret et in locum quo celebratam ejus passionem nosset, iterum humanda reduceret. Quarum admonitio ejus animum inaestimabili recreavit gaudio. Attamen in quodam meditullio positus, cum neque visioni certam fidem tribueret, neque omnimodis ei diffideret, quod sibi erat occultum, judicavit a Domino quaerendum. Nam indicto cunctis, tam monasterialibus quam et civitatis clericis, nec non et laicis jejunio, quae sibi divina voluntas de his agere praeciperet, magnopere requirere studuit. Tandemque edoctus, ancipiti submota sententia, tertio decimo anno sui praesulatus, coetu clericorum sibi adjuncto, nec non populari agmine coacto, accitis etiam venerabilibus episcopis et sacerdotibus, tumulum venerandi viri adiit, ibidemque spirituales observantes excubias, divinitatemque pulsantes precibus, honorantes laudibus, rogabant, ut quae antistiti suo facienda mandaverat quo perficerentur, coeptis annueret, secundosque proventus attribuendo, suam voluntatem, ut taliter fierent, cunctis palam ostenderet. Quorum piis votis omnipotentiae divinitatis annuere libuit. Nam cum maxima veneratione urnam qua sanctissimus cinis conditus servabatur adeuntes, absque aliqua difficultate busta beati viri ex loculo protulere, et cum magno gaudio qua venerant pedem referentes, in loco quo passus est terrae mandavere. Quantis autem, qualibusve miraculis suum velle Dominus in tali facto per omne iter reversionis eorum commendarit, scedula gestorum ejusdem sancti pontificis adnotata continet. Fabrica autem ejusdem basilicae, qua beati viri conditae sunt reliquiae, qualiter ab eodem viro sancto Hugberto ordinata sit, quia oculis videntium se offert, de ea aliquid dicere supersedi.

[4] His peractis, vir Domini Hugbertus, ut Scriptura clamat, de virtute in virtutem proficiens, ardebat videre Deum deorum in Sion. Et sciens dictum ab apostolo: Ea quae retro sunt oblitus, in ea vero que ante sunt extendens me, persequor ad bravium supernae vocationis, magis magisque jejunio et vigiliae caritatique animae et corporis operam dabat; et subditorum curam gerens, tamquam fidelissimus dispensator, verbi triticum conservis suis toto nisu subministrabat. Nec tamen dominici immemor exempli, de quo legitur: Coepit Jesus facere et docere, ea quae discipulis observanda voce praedicabat, qua diligentia operanda essent suis actibus praetendebat. Instabat juxta apostoli mandatum praedicans opportune importune. Tantaque eum verbi gratia et dulcedine sermonis virtus Spiritus saneti donaverat, ut non modo e vicinis, verum e longinquis et a se valde semotis partibus ad eum populi concurrerent ac de potestate faucibusque diaboli se erui atque in regnum Christi gremiumque sanctae Ecclesiae per baptismi gratiam transferri gauderent, idolorumque cultum, nec non profanum eorum observationis ritum cum auctoribus eorum respuentes, ita olim sibi veneranda templa terrae coaequarent, ut pulverem eorum veluti immunditiam detestantes per diversa dispergerent. Omnem namque Arduennam hisce cultibus hactenus mancipatam, in brevi sacrilega servitute liberatam, famulitio Domini subjugavit. Si qui autem, facessente generali idolorum cultu, superessent qui more sacrilego aut pulveris eorum reverentiam haberent, vel cetera hujusmodi observari debere usu nefando putarent, bos ad se deductos triennii poenitentia plectebat. Sicque praeliator Domini strenue adversarias insequendo ac proterendo virtutes, imperium Domini in fines eorum longe lateque ampliavit, ut in Texandria et Bracbante eorum detegendo insidias, eos penitus annullaret, effigiesque eorum populi Christi gratia illuminati confringerent penitusque abdicarent. Ab his autem a quibus deorum, immo daemoniorum, templa subvertebantur, Christo Domino praeclara in honore sanctorum martyrum templa per sanctum Hugbertum construebantur et honorabantur. Sic itaque vir Domini circumquaque Christi praedicando mysteria, populos ab alta caecitate levatos lumine scientiae reddidit conspicuos, ut de eis veracissime dici posset: Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis; regnoque Francorum a Deo donatus lucerna luminis, ei superadderet ornamenta salutis.

[5] Interea dum sacratissimus Domini famulus, curam gregis gerens parochiamque suam circumiens, ovilis sibi commissi curam gereret, ne qua luporum versutia in ea aditum inveniret, et in villam cui Wioh vocabulum est devenisset, et secunda dominica temporis quadragesimalis adesset, mulieris cujusdam pulsatus est necessitate, ut et cum quanta reverentia dies resurrectionis dominicae coli debeat Dominus ostenderet et cujus sanctitatis praesul idem esset declararet. Nam cum jam dicta mulier, posthabita dominici diei reverentia, panifico, quamquam jussa, deserviret ministerio, manus illae quae sacram sollemnitatem ob sui insolentiam temerare tentaverant subito obriguere; arescentibusque a sanguinis humectatione venis ac nervis siccitate contractis, adeo stupidiae sunt redditae ut ungues ejus palmis ambabus viderentur infixi. Quae tanta necessitate adstricta, unum sibi solummodo restare remedium credidit, ut virum Dei adiens, cujusmodi urgeretur necessitate exponeret, atque eas quas sibi temeritas abstulerat, per ejus orationem sibi reddi manus flagitaret. Neque spes eam fefellit. Nam exeunti viro Dei ab ecclesia obvia mulier ad pedes proruit, quae eam urgeret necessitas exposuit, subsidiumque quo ab eo posset erui postulavit. Cui vir Domini: Vade, inquit, et deinceps a tali praesumptione abstincto, et emendationem tuam sanitas consequetur. Cujus promissionem non Dominus in longum distulit, sed statim opere complevit. Nam manus illius, dudum pallido perfusae colore, in genuinum smit revocatae repente, siccitasque peregrina sospitati cessit; et recepta sanitate pristina, creatori omnium benedixit, atque Dei famulo pro se oranti gratias reddidit.

[6] Huic mirando operi successit aliud, veterrimis Heliae atque Helysei miraculis conferendum. Nam cum open cuidam in vico Gabelio instaret, atque siccitate sui fluvius Mosa cursum navibus denegaret, utpote tempore autumni instante, quo permaxime solent fluviales aquae detrimenta sentire, difficultate sibi operis coepti nuntiata, primo paululum moeroris concepit; sed deinceps in omnipotentia divina confisus, discipulis ait: Nostisne quisnam ille fuerit qui tribus semis annis clausos caelos verbo aperuit, aridumque aerem pluvia humectaverit ac terram diu negata prole fecundaverit? Tunc unus discipulorum se bene nosse respondit, Heliamque id fecisse confessus est. Ait vir Dei: Equidem ipsum et nos Deum colimus, ipsiusque virtus, quae in veteribus potentialiter emicuit, nequaquam in nostro tempore vetustate aut impotentia emarcuit. Ideoque nos jejunio atque orationibus ejus omnipotentiam pulsemus, et ejus misericordiae quae sibi fuerint visa de his agenda relinquamus. Igitur mox ut poplitibus curvatis orationem fudit, caeli serenitas tetra caligine obducitur, coactoque in nubes aere, sensim pluvia coepit demitti. Post vero paulatim et per incrementa gliscendo, in tantam nimborum excrevit magnitudinem, quoadusque fluvius, qui dudum etiam bidentibus transmeabilis erat, ripas alvei sui ad summum usque compleret, voluntatique servi Dei adeo famulatum praeberet, ut opus quod coeperat absque ullius rei difficultate laetus perficeret.

[7] Alio itidem tempore, cum jejunium triduanum, quod more sanctae Ecclesiae universaliter celebratur, et graeco vocabulo laetaniae, latine vero rogationes nominatur, instaret, gloriosus Domini pontifex juxta consuetudinem suae ecclesiae per oppida et castella coepit discurrere, semenque verbi Dei in agro cordis audientium seminare. Veniensque Trejectum, juxta consuetudinem, cum elericis populique agmine et victoriosissimis Salvatoris insignibus, crucis videlicet vexillis, necnon et sanctorum piis reliquiis ab oppido egreditur, peragraturus cum precibus agros, ut Dominum tanto precaretur ambitiosius quanto id faceret humilius. Cum igitur solito verbum Domini seminator egregius in agro cordis humani jaceret, intonando salubriter: Si me, inquiens, superni judicis praeconem, attenta cordis aure audieritis et ea, quae vobis loquor, auctore Deo supernaque gratia administrante, sanctorum operum exsecutione compleveritis, nulli dubium quin aeternae patriae hereditatem sorte felicissima mecum adepturi sitis; repente invidus ille verbi Dei inimicus, qui illud aut funditus volucrum more rapere aut certe ei zizania solet interserere, quantum sibi ea quae a servo Dei gerebantur displicerent coactus est invidia cogente monstrare. Nam subito vas olim sibi appetibile, mulierem scilicet, per praevaricationem primam amicissimum, ingressus, magnis inconditisque vocibus coepit perstrepere et silentium, quo verbum Dei audiebatur, sui importunitate clamoris perturbare. Hac itaque vociferatione tetrica vir Dei audita et cognita, ad se quidem decurrenti primo signum crucis objecit, deinde alapam eidem impressit atque silentium imposuit. Statimque mulier in terram corruit, ita ut crederetur exanimis. Sed cum diutius jaceret, ab ore ejus quaedam sanies diu profluxit, atque post haec daemone caruit.

[8] Indidem autem Domini famulo diem discedente, et in villam cui Haimala nomen est adveniente, cum jam solis jubar terras desereret atque sui recessu umbris tellurem obduceret, artus diutino labore defessos voluit relevare lectulo superpositos. Cum ecce quidam ejus puerorum aforis venientes, nuntiant caeli faciem a solito mutatam, ignearumque acierum rubore perfusam. Quod ille audiens intima domus liquit, aciesque illas diu consideravit, et alta suspiria trahens, dixit: En signis evidentibus ruinam mundi jamjamque imminere elementa testantur, diemque extremi examinis ea etiam quae voce carent proloquuntur. O beatum illum, quem tantum examen non reppererit imparatum, et qui, conscientia se defendente, securus operietur illum ultimum maximumque conventum.

[9] His dictis, alii adsunt nuntii, qui dicerent domum illius incendio conflagrare. Quo audito vir Domini concite illuc pergit, obicemque se igni intrepidus opposuit, dicendo: Si divinae voluntatis est ut hoc cremandus occumbam incendio, in potestate ejus cui nemo mortalium resistere potest, fore non ambigo. Elevatisque manibus signum crucis injecit, Deumque sibi adjutorem fieri invocavit, canendo: Deus, in adjutorium meum intende, et reliqua. Mirumque in modum ignis ille permaximus, qui advenienti sacerdoti aditum ostii flammas vomendo negaverat, repente ejus suffragantibus meritis vires perdidit; subitoque in soporem conversus, nil detrimenti aut laesionis eidem aedi reliquit. Tunc vir Dei addidit: Cernitis, inquit, quod invidus ille totius bonitatis, qui hodie auditorio nostro perturbationem excitavit, nunc nos nec paulisper quieti indulgere sinit. His dictis, officium completorii cecinimus, cubitumque secessimus.

[10] Post haec, cum opus apostolis faminliare, id est capturam piscium, in praedio quodam, Nivielia cognominato, construeret, et ipse cum ceteris eidem operi instaret, sudesque cum multa vi, utpote silicum densitate et duritia obstante, infigerentur, vir Domini ad momentum super unam earum manu superposita sustenltari voluit. Unus autem famulorum toto nisu ictum eidem stipiti jam libraverat: cujus impetum retinere non valens, manui illius ilhisit digitosque confregit. Talique laesura suscepta, domum sub celeritate rediit. In crastinum vero, eidem operi curam nobis impendere atque instare praecepit. Cujus dicto parentes, conscensa navi adnavigavimus, eosdem fixuri sudes. Sed paululum a terra secretis mox violentia venti nimborumque procella sese obviam tulit, valideque navem sui impetus violentia contorsit, intimoque gurgiti demersit; omnesque qui in eadem advecti fueramus navi, ilico profunditas miserabiliter absorbuit pelagi. Sed pius sacerdos, nostri periculum naufragii audiens, aegre tulit, suspiriis ingemuit, lacrimis oculos atque ora rigavit, Dominumque his vocibus exoravit: Tu, Domine Jesu Christe, cui calcanti mare sicca dorsa praebuit aestumque suum tuo verbo coercuit, nimbus etiam fremens tumorem deposuit atque spiritus violentia tui imperio oris cessit: quaeso, succurre famulis tuis naufragia patientibus, salventurque tua potentia quos jamjamque absorbuere procellosa discrimina. Mihi quoque, qui haec scripsi, in eodem naufragio tale quid accidit. Cum ejusdem periculi particeps, sub aquarum mole pressus, huc illucque aquae violentia volverer, pars tunicae meae palo cuidam inhaesit libertatemque exeundi bis terque conanti denegavit. Subitoque ad memetipsum conversus dixi: Succurrat mihi, quaeso, per intercessionem patris mei, virtus tua, Deus, cujus manus formavit mare et aridam. His dictis ab impactione illa sum solutus, et cum omnibus condiscipulis meis a profunditate illa pelagi liberatus atque luci redditus. Sacerdos interea Domini graviter accepti vulneris doloribus cruciabatur, ita ut nec somni quiddam dolore instante percipere permitteretur, tribusque mensibus ex digitis ejus tabo fluente, acerrimo cruciatu vexaretur. Nec tamen dolor, quamquam acerrimus, ejus impediebat intentionem; sed magis magisque in laudibus Domini atque psalmorum sese occupabat decantatione; illum poenitentiae psalmum crebris iterationibus lacrimosisque rugitibus humiliter canendo: Miserere, inquiens, mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

[11] Una autem noctium, dum tribulationis magnitudine pressus, in soporem membra solvisset, quidam ei caelicus nuntius adstitisse visus est et talia protulisse: In tribulatione invocasti me, et liberavi te et exaudivi te. Et simul, haec dicendo, ostendit illi aulam pergrandem, novitate atque pulchritudine praestantem, et ait: Multis equidem mansionibus pollet domus patris mei: e quibus omnibus ista delecta est tuae habitationi, ut cedat tibi perpetua hereditate. Excessum vero ejus in haec verba praedixit: Post anni vertentis circulum solvam tribulationis tuae vinculum, et eripiam te et magnificabis me. Hoc vir Domini oraculo percepto, alta mentis indagatione considerabat visionis magnitudinem vimque dictorum; sed et tempus et horam sollicite corde notabat, quo sibi haec delata susceperat. Visionem autem eamdem quibusdam discipulorum suorum tunc temporis enarrare curavit. Sui autem non immemor, quo propinquiorem sui cognovit resolutionem, eo se servituti divinae reddidit promptiorem; instabatque in orationibus attentius, in jejuniis enixius, in elemosynis profusius per spatium praenuntiati sibi anni totius.

[12] Igitur cum sciret imminere tempus quo anima ejus ergastulo corporis resolvenda foret, discurrens per memorias sanctorum et loca orationum, per eorum intercessionem Domino commendabat suam resolutionem. Nam veniens ante sepulchrum beati Lantberti in basilicam quam ipse condiderat et pia ossa inibi terrae mandaverat, orationi diutissime incubuit, solitoque fonte lacrimarum genas rigavit; aramque deosculans, fratribus circumstantibus semet humiliter commendavit. Progediensque inde, basilicam quam ipse sub honore beati Petri principis apostolorum Domino dedicaverat, oraturus adiit. Inde etiam ante altare quod in honore beati Albini in eadem basilica Domino consecraverat, diutius curvatis genibus orationem profudit; moxque ab oratione surgens dixit: In memoria aeterna erit justus, et reliqua. Conversusque ad parietem, et protentis per eum brachiis locum sepulchri sui permensus, ait: Hic defossa humo locus meae sepulturae paretur; nam istud corpus miserrimum istic collocari disposui; precorque ut meae migrationi vestris precibus adminiculemini. Instat enim tempus, quo haec torpentia membra spiritus relinquat, judicique suo praesentandus occurrat. Non multum igitur temporis interfluxit, quo id juxta quod vir Dei super sepulturae suae celebratione more praesago actitandum fore disposuerat, nos fidelissimi ac devotissimi ejus famuli flebiliter exsecuti sumus. Nam triginta dierum spatio evoluto, spiritu ejus in astra ab angelis feliciter evecto, sacrum corpus illius ad eumdem tumulandum adveximus locum.

[13] Per idem vero tempus, licet vocationi suae haud procul vicinus, rogatu tamen quorumdam illustrium virorum Bracbantum perrexit, basilicam novo opere constructam Domino dedicaturus. Cumque quo precabatur, utpote nomen laudemque Domini propagaturus, laetabundus advenisset, et domum illam, sicuti petebatur, sanctificaturus esset, discipulorum quidam, officio praepositus, ejus voluntatem atque possibilitatem requirere studuit, dicendo: Visne, pater, longe protrahi officii moras, anne succingi? At ille, cujus cor perfectionem semper desiderabat: Nihil, inquit, remaneat perfectionis quin, prout vales, et morose et cum integritate cuncta compleantur. Coepto ergo officio insistens, adjunctis sibi presbyteris diaconisque nec non omni ecclesiae gradu, cum magno illud honore et reverentia, sicuti et revera idem officium postulat, ad finem usque perduxit; domumque illam tam in hostiarum oblatione quam et sacerdotali benedictione, nec non incensi super aram turificatione, acceptabilem Domino prorsus reddidit.

[14] Sciens autem illud potissimum amplecti a Domino templum quod non latomorum diligentia compactum aut caementariorum arte levigatum pictorumve diligentia comptum, sed illud potius quod virtutum exercitiis est conspicuum, de quo ipse dixit: Qui diligit me, diligetur a patre meo: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus, et de quo per prophetam dicitur: Inhabitabo in eis et inambulabo; et de quo apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos; et item: Corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, et multa his similia admonendo, sermonemque exhortationis ab hora tertia usque in horam sextam protrahendo, satagebat verbo suae praedicationis parare in cordibus credentium Domino templum decoris, dicens cum Johanne: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus; itemque: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Admonebat etiam unumquemque attendere mortis vicinitatem et mortalium cursum labilem, et consilium salubre suggerebat, dieendo: Quisquis vestrum, o carissimi atque amantissimi filii, criminis cujuscumque se sentit perpetratione maculatum atque fovea majoris peccati absorptum, cito salubre medicamentum suo superponat vulneri, dum judex manum misericordiae porrigit poenitenti. En patet, dum advivitur, janua misericordiae, quae post mortem obstruetur, sola patente quae contemptores praeceptorumque dominicorum desertores puniendos suscipiat porta gehennae. Alta quisque consideratione quid fuerit, quid sit, quidve post modicum futurus sit, pespendat; et in quo se a praeceptis Domini exorbitasse perspexerit, digna poenitentiae opera faciendo divinitatem sibi conciliet. Nam et mihi non mediocris insistit angor reminiscenti ministerii mihi injuncti quanta debeat esse perfectio, ei e contra quam sit temnibilis vitae meae inofficiosa incorrectio. Ecce judicis mei jamjamque considero a nuptiis reditum, cum tamen mihi desint lampades oppletae bonorum operum perfectione caritatisque luce irradiatae, quibus ejus terribili atque splendifluo digne valeam occurrere adventui. En rationem positurus de talentis redit, mihique timeo dici quod servus negligens audivit: Redde rationem villicationis tuae; itemque: Serve male et piger, oportuit te pecuniam meam committere nummulariis vel ad mensam, et ego veniens recepissem utique quod meum est cum usuris. Gregis mei te posui pastorem exercitusque ecclesiastici ducem; lactis eorum ubertate famem, lanarumque tegmine frigoris consuesti propellere algorem. Praesentes ergo necesse est eorum salvationem, quorum te praeposui praesulem. Perpendite, quaeso, quod mihi responsum quaeve restet excusatio coram judice tanto, cujus adventum comitabuntur angelorum archangelorumque agmina sanctorumque spirituum praeclarae phalanges, in cujus adventu caelum ut liber plicabitur, terra ignis ardore concremabitur, injustisque pereuntibus, justorum chorus misericorditer ac sublimiter se a Domino coronatum gratulabitur. Nempe si qui ex vobis fuerint inventi digni coetui illo caelesti connumerari, hos judici meo praesentaturus dicam: En, Domine, isti sunt qui, me lituo verbi personante, in procinctu fidei contra adversarias virtutes tui nominis amore ee armavere atque triumphantes tibi victoriosissimo Domino, per quem vincere quivere, coronas suae reportant victoriae. Tunc quiqui illi fuerint, laeti suos offerent Christo venienti manipulos, mecumque illa gratulatoria honorabuntur sententia, qua decitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui; et iterum: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. In quod regnum ille vos inducat qui pro vobis sanguinem suum fudit, ut et vos ad caelum levaret, terrena petivit. Cujus vos misericordiae hodie commendo; ut quia hactenus, illo opem ferente, vos prout potui rexi, ab eo deinceps regamini, et feliciter coronandi in paradisi amoenitates inducamini.

[15] His et talibus adhortationibus caelestis curiae acerrimus atque facundus orator contionis suae populos adhortatus est, intentosque ad audienda caelica jura reddidit atque benedictionibus confirmavit. Explicitoque officio, ad prandendum se cum sociis suis et discipulis vertit. Ingressus convivii domum, oratione super mensam fusa, epulas benedixit, eulogiasque omnibus dedit; ipse autem ad prandendum quasi pransurus discubuit, sed cibo quidem carnali paululum indulsit. Cum vero pranderetur, oculis creberrime ad astra subrectis superorum inferorumque creatorem tam animi intentione quam verborum prosecutione assidue benedicere studuit. Interea die in vesperam vergente occasuque phoebeae lampadis tenebras vocante, vir Domini a mensa surrexit, iterque carpere delegit. Cum ecce unus anachoritarum, duodecim jam habens in eodem habitu annos, suggerendum ei arbitratus est ut paululum adhuc mero indulgeret. Sed ipse, his illius precibus renitens, respondit: In regno Dei te videre merear. Scito vero certissime nequaquam hodie me amplius hic potui indulturum.

[16] His dictis, navem ascendit, ab eodemque loco secundo miliario secedit. Exeunte autem eo de navi, protinus omne corpus ejus frigore corripitur et sitis ardore valide aduritur; et quiescituro lectulus loco delecto aptatur. Sed dum altus sopor fessos illius irrigat artus, inter ejus pueros repente inexorabilis se discordia ingerit, ita ut ensibus districtis alterutram quisque mortem peteret, et qui citius posset, comparis sui animam ereptam superis dimittere gauderet inferis. Sed hisce perturbationibus viro Domini sopore soluto, protinus facessit omne litigium. Indidemque equo conscenso et usus clientum sustentatione, tandem domui propriae inducitur, noctis transacta non minima parte. Quo perveniens, consuetis orationum ferculis lacrimarumque poculis reficitur, sanctique altaris cornua deosculatur; et nimia pressus gravedine, lectulo superimponitur. Sicque a prima feria usque ad sextam ejus febre augmenta capiente, expers somni, solummodo semet solabatur decantatione psalterii. Sed cum infusus corpori dolor nullo fine coerceretur, sacerdos Domini, secundum apostolum, quo amplius infirmabatur, eo fortior reddebatur, et quo citius videbat se lucem mortalium relicturum, eo indefessius a Domino poscebat auxilium, ut scilicet citius aerumnis praesentis vitae exemptus, interesse mereretur angelicis civibus.

[17] Quadam autem nocte, cum eum flagellorum ardor amplius adureret, subito inimica generi humano fraus diaboli adfuit, minasque et figuras sibi competentes praetendit, et pueris illius dormientibus vocibus belluinis frequenter increpuit. Sed athleta Domini huic non parmam teretem objecit, nec contum vibravit spiculumve contorsit, sed psalmi unius decantatione versutiam ejus perculit. Cantabat enim: Qui habitat in adjutorio Altissimi, et reliqua. Tunc puerorum quemdam advocans, noctis horam requisivit, et quia media nox esset audivit; atque adjecit: O utinam tanta mora noctis jam subduceretur, et lux diurna, nostris ablata conspectibus, reveheretur. His etiam adjecit: Ne dubiles hac in domo satanae adesse praesentiam qui, humani exitii avidus, divini operis semper se insidiatorem ac persecutorem assiduis probat incursibus. Cui puer: O, inquit; pastorum optime, quorsum ista prosequeris, cum certum sit eum tuae virtuti obviare non passe, nosque omnes tui praesentia ab incursione ejus ereptos et salvatos, insuper et multos eorum tartareis vocibus ejulantes coram te adductos, tuamque praesentiam ferre non valentes, pro tuis meritis sanctis ex diu obsessis corporibus abstractos et caligini aeternae damnatos? Et licet sua subtilissima ac sagacissima calliditate usus aliquid tuae Deo amabili innocentiae impugnationis ingerere conatus fuerit, in te tamen fidente in illum qui dixit: Venit enim princeps mundi hujus et in me non invenit quicquam, nihil prorsus sui juris invenit. Cui venerandus pontifex: Haec, inquit, optime locutus es, quoniam quae corde optabas, sermonis officio prosecutus es. Ceterum jam nunc vade, aquaque sacerdotali consecratione sale admixto benedicta et ad effugandam inimici nequitiam orationum virtute impregnata, liquorque olivi, itidem apostolica auctoritate benedictus, huc deferatur. Quorum spargine atque litura mox ita effugabuntur hinc inimici virulenta phantasmata ut amplius nobis sua non audeat inferre machinamenta. Quo peracto, ipse consueto orationum operi constanter insistebat, sacrumque officium septeno numero dicatum, antequam lux diurna fieret, Domino persolvebat.

[18] Jamque se aurora die sexta feria, paululum decrescentibus furvae noctis tenebris, roseo repraesentabat splendore, cum nos thorum ejus circumambientes, unaque nobiscum egregius filius ejus Florebertus, praestolabamur gloriosam ipsius migrationem. Conversus autem sacer pontifex, circumstantibus ita proloqui coepit: Mi perdilecti atque amantissimi filii, Christum jam nunc pro meis intervenite fragilitatibus. Jam enim terminus irrevocabilis vitae meae adest, quo jubeor luteum hoc habitaculum linquere et rationem ante judicem actuum meorum positurus apparere. Et quia me imparem tanto examini, obsistente meorum mole peccaminum, persentio, utpote cui exeunti vitiorum acies tristesque phalanges offensionum occurrent, peto, precum vestrarum clypeos opponite, et ut piam Christi majestatem propitiam habene merear deposcite. Haec beato viro, juxta quod scriptum est: Justus in principio sermonis accusutor est sui, proloquente, persentiens pallidae mortis proximam jam esse prmsentiam, manibus ad caelum elevatis, et veste rugata oculis a lacrimarum fonte siccatis, dixit: Oppandite ori velamen, quia depositum animae, quod nunc usque vase fraqili retentum est, oportet tandem resolvi atque ab eo liberum egredi. Canebatque symboli verba, quo continentur fidei sacramenta, dicendo: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et cetera. Iterumque orationis dominicae verba serendo: Pater noster, qui es in caelis. Inter quae verba spiritum efflavit, angelicisque admixtus coetibus et evectus manibus, caelum penetravit, sanctorum jungendus agminibus.

[19] Ejus autem migratio intulit superno conventui gaudium, eis autem qui ejus consortio eatenus fruiti fuerant, gravem et paene interminabilem luctum. Eratque videre pauperum fletibus ora rigata et pastoris conquerentium destitutos opima praesentia, monachorumque greges, jejuniis pallida ora gerentes incultoque habitu despectum mundi protestantes, ad viri Dei inferiarum exsequias deducendas concurrere; quamque pie et sancte pontificis sui vita decucurrerit, sedulum eorum officium altaque devotio testabatur. Sane, eo spiritum reddente, evangelium Christi perlegitur; et eo perlecto, quae mortuis debentur piae officia sepulturae praestantur. Etenim corpus ejus ablutum lymphis atque circumdatum tristibus peplis loculo superponunt atque elatum a loco ejus obitus, qui vocatur Fura, Leodium transferunt: quae loca a se differunt milibus triginta. Sane per omne iter reversionis piae oves, funebria exuviasque sui audientes deferri pastoris, ex omnibus villis et locis confluentes ultimum vale dicturi adveniunt. Omnis aetas, uterque sexus, curvus arator pannosusque bubulcus, dolorem lacrimis confessi, accedentes atque eminus salutantes, pugnis etiam pectora verberantes, proclamabant: Eh heu! quid nobis jam nunc restat salutis? En destituimur periclitantes benignissimo periculorum nostrorum propulsatore, qui doloribus nostris consolator aderat, inopiaeque miserator, orphanorum ultor, viduarum defensor, doctrinaeque caelestis eximius doctor. Hujus praesentia diaboli fugabatur saevitia, seculi calcabatur pompa, et in uno isto omnia nobis erant doctrinae atque operis sancta emolumenta. Hisce vocibus planctibusque similes jungebantur querimoniae, quousque supra scripto emenso spatio, in locum destinatum sancti ossa advexere praesulis.

[20] Cum autem prope eumdem locum adventarent, plebis multitudo gradusque omnis ecclesiasticus cum reverendo habitu obviam sanctis processere exsequiis, ferentes crucis vexilla sanctorumque patrocinia necnon candelabra lumine radiantia, sed et aromata in tymiamateriis redolentia, psallentes quae moris est talibus officiis decantari carmina. Ut autem feretro viri Dei se junxerunt, dolor intolerabilis canticum cunctis interdixit, et luctum indixit, ita ut a fletu nemo posset temperare; sed conquerebantur de sui pastoris, dolore magistro dictante, intempestiva subtractione. O bone, inquiunt, pastor, necdum in viri perfectionem animique robur evasimus, et jam tui fraudamur praesentia. Te doctore, insipientiae locus non erat; te medicante, morbo cuiquam nostris sedibus animi aspirare fas non erat. En quid nobis restat, nisi lacrimae nostrae solummodo, testes et solatrices miseriae? Agnoscimus nostri degenerositatem animi, qua praevalente caruimus tanto pastore miserrimi. En tibi pro meritis jam redduntur caelici honores. Nos autem, grex tuus, orbati patre, prostituimur cunctis diripientibus velut inutiles oves. Sed petimus ut tua intercessio pia nos juvet Christo adhaerens, quae nos cunctis bonis imbuit terra consistens.

[21] His et similibus dolori satisfacientes, sanctissima membra in beati Petri intulere basilicam, quam ipse beatus vir sua construxit munificentia. Ibique faris accensis, pervigilem noctem ducentes, davidicisque canticis operam dantes, usquequo sol jubare suo poli terraeque faciem perfunderet, perseveravere psallentes. Post haec autem induunt eum prout erat solitus indui divino altari assistens, subucula scilicet linea atque planeta. Tanta autem vultui ejus inerat pulchritudinis gratia ut potior videretur atque venustior mortuus quam olim fuerat vivus. Quae cum fierent, discipulique ejus vultum sibi dudum optabilem atque amantissimum oculis perlustrarent, internum amorem animi non ferentes lacrimis testabantur, amicumque dolori luctum assumentes, haec permixta singultibus verba reddebant: O columna ei tutamen decusque Ecclesiae, sed et nostrarum animarum custos egregie, tuam exoptatam atque subtractam sitimus praesentiam; et quia in praesenti nostris profectibus inimicam tui sustinemus absentiam, neque datur nobis suavissimam ac mellifluam tui audire eloquentiam, questus nostros lacrimis restat solari uberrimis, atque pietatem tuam summissis obsecrare precibus, ut qui hactenus te, pravitatis nostrae exigente miseria, contempsimus docentem, te apud Dominum intercedente, mereamur videre faciem nostri judicis propitiam atque misericordem. Omnes etiam astantes, genibus curvatis, submissisque cervicibus, plantis ejus grata oscula libant, et quia doctrinae ejus segnes exsecutores fuerint proclamant, ob idque sibi indulgentiam dari suppliciter postulant. Deinde officia, prout res postulat, super eum peragunt cantionemque aptam depromunt, odoramentisque et lampadibus cum omni honestate, ut res funebria postulat, praeeuntibus, loculo quo ipse praedixerat, humandus inducitur.

[22] Ut autem divinitas cunctis palam ostenderet, semper apud se vivere quem ab oculis hominum occuluerat terra sub arido cespite, locum sepulcri ejus tali dignata est miraculo venustare. Virga namque super sepulcrum ejus incisa est, quia ita res exigebat, contractior tamen quam utilitas poposcerat: sed postea inventa est duorum palmorum longitudine supercrevisse. Quam nos, ob ampliandam Christi gloriam, et sancti viri perpetuam memoriam, ab eodem loco levatam parieti inseruimus conservandam.

[23] Post haec autem coeperunt sancti viri reliquiae virtutibus florere, locusque ejus sepulturae crebris miraculis enitere. Nam creberrime quidam inter diurnum nocturnumque officium inibi peragentes, crebro se confessi sunt angelicas voces exaudisse de tumulo: quas, uti humanae moris est imbecillitati, audientes timore nimio perterriti, fugae sese credidere, timorisque magnitudinem muatione loci declinavere. Quod nos audientes, innumeras Domino persolvimus grates, qui tali modo voluit commendare pretiosam mortem sui praesulis; fidentes quod eum alta beatitudine donaverat, quem tanta praerogativa signorum commendabat.

[24] Anno autem sexto decimo felicissimi ejus excessus, ut vocis Salvatoris veridicentia probaretur, dicentis: Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur; pastor pastorum vicarium suum, quanti apud se esset meriti voluit ostendere, quatenus lux virtutum ejus sancti coram hominibus fulgeret, et populi perfruentes suavitate signorum, glorificarent Deum patratorem tantorum operum. Et quia membrum parsque magna erat civitatis supernae, noluit eum Dominus super se positum delitescere, sed cunctis ejus civibus in exemplum proferri. Nam Karlomanno rege tertio jam anno regni Francorum sceptra regente, aeditui basilicae, qua sancti viri membra tegebantur, detexere sibimet mandatum fuisse caelitus uti corporis beati viri busta indidem levarentur. Nec soli illi talia sibi referebant mandata divinitus, sed et aliae quamplures personae spectabiles et nobilitate animi praestantes. Quique ad alterutrum ea quae viritim viderant, conferentes, quaesitu opus esse dicebant, quod sibi in talibus consilium, quidve foret agendum. Et diu, quaquaversum potuere, sententiam trutinantes, ad id tandem consilii pervenerunt, ut divinitas super his consuleretur, et super hac re ejus voluntas atque sententia praestolaretur. Igitur ad amica sibi subsidia se vententes, orationi atque jejunio sese triduano mancipavere, utque voluntatem super hoc negotio Domini nosse possent, ab eo totis nisibus poposcere. Ac tertio tandem jejunii die instante, duos libros super altare deposuere, quorum unus sacratissimum evangelii retinebat textum, alter vero benedictiones atque consecrationes, quibus missarum peragitur sacramentum; scilicet ut a divinis libris addiscerent, quae sibi de his agenda forent. Reseratum autem evangelium hanc primum legenti sententiam obtulit: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Dominum. Liber etiam sacramentorum in sui apertione hoc primum videnti objecit: Dirige viam famuli tui.

[25] Quibus peractis noctem supervenientem vigiliarum celebratione hymnorumque decantatione reddunt festivam. Sed postquam croceae luci noctis cessit pallor solisque splendori stellarum itidem fulgor, sacerdotes quique, junctis sibi aliorum ecclesiasticorum graduum turmis, itemque populi ac procerum palatii agminibus, mane primo, dominica illucescente, basilicam beati Petri adeunt, quo sanctissima viri membra silicea continebat urna, ferentes in manibus vexilla sacratissimae crucis et candelabra, sed et diversa odoramentorum genera. Quo pervenientes, operculum a sarcophago sustulere; attamen gravitate pavorem cum reverentia indicente, non audebant plenius locum sepulturae ejus oculis visitare: putabant namque more mortalium illud sacratissimum corpus a soliditatis compage sejunctum et pulveri redditum. Ne tamen, quia tantum opus coeperant, si relinquerent, imperfectionis argui possent, gravitate magistra leniter quique accesserunt; et introspicientes, gloriosum ejus corpus nulla detrimenta passum, illaesum a dissolutione atque putredine reppererunt, et pro tabo atque putredine, quae mos est mortalium corpora defuncta contrahere, aromatum more illud senserunt odorifico odore fervere. Caput autem illius oculis perlustrantes, vident vultum ejus, quod dictu quoque mirabile est, sudore perfusum, et velut noctis opacae roscidulis perfusum guttulis; coronam vero capillorum alienam prorsus ab omni laesione, caesariemque auctam et prolixitate et pulchritudine. Neque enim candore senili albebat, sed colore et visione sui, juvenis caput repromittebat: ita ut quamquam de resurectionis redintegratione veracissime a Salvatore dictum et fideliter a fidelibus constet susceptum: Capillus de capite vestro non peribit, tamen et in hoc tempore in hujus sancti viri corpore videretur impletum. Quod videntes omnes, qui undeunde convenerant, gaudio inaestimabili corde concepto, etiam vocibus conclamabant: O mundi fabricae inaestimabilis conditor, o fili Dei, generis humani in initio mundi, socia Patris virtute, factor ejusdemque in fine redemptor, quis sensus tuae poterit investigator esse potentiae atque enarrator misericordiae, qui in tuis servientibus tanta dignaris virtutum miracula ostendere? En hic quem cernimus tantorum praerogativa miraculorum pollere, nobiscum educatus, nobisque doctor est praefectus. Nos segnes et tepidi, vitam duximus sub torpenti negligentia; hic autem tuis mandatis obediens, per vitae praesentis agones triumphalesque labores, a te coronatus exsultat in gloria. Adeo namque mentis impotes, vecordia hactenus sumus hebetes, ut nullius nostrum cogitationem talia tangerent, nec ut id fieri posset, confidentia armaret. Quid ergo in examinis ultimi die dicturi, quidve facturi sumus, qui tanti viri consortio corpore quidem adhaesimus, virtutem autem minime contigimus? Unum ergo et singulare remedium nobis restat, tibi omnia scienti actus nostros impuros confiteri, veniamque submissis animae cervicibus deprecari. Quis namque tibi similis in misericordia, qui non solum animas servorum tuorum in paradisi sedibus collocans, aeternam eis felicitatem attribuis, sed etiam corpora eorum, naturae quodammodo vim auferens, illibata custodis? Cujus enim meriti apud te iste nitet, cujus exuviae, tanto honore tantaque gratia pollent, ut praeclusae terrae ventre, vim quodammodo ei intulerint, ne quod suum est ei liceret, scilicet ne caro de terra sumpta terra fieret, sed contra legem mortalium etiam terrae mandata caro maneret! Ecce enim ad augmentandam tui nominis magnificentiam, non modo corporis integritas, vultusque venustas, sed et indumentorum ejus conservata est pulchritudo et quodammodo antiqua novitas.

[26] Eodem vero die hujusce rei fama circumquaque decucurrit, et per cunctorum ora volitans, ad palatium usque pervenit. Venit enim et illuc nuntius, referens beatissimi viri corpus in conditorio, quo olim exanime est conditum, nunc oculis visentium se offerre ab omni prorsus corruptela alienum, vestesque illius, tamquam miraculi participes, nequaquam reperiri aliqua deformitate degeneres. Quod postquam, fama vulgante, per cunctorum aures disseminatum est, certatim tam proximi quam et longinqui quique viri studuerunt illuc adventare et miraculum, quod Christus in servi sui corpore monstraverat, intueri. Ut autem in tanto miraculo Domini potentia potissimum magnificaretur et virtus nota redderetur, pars permaxima princeps clarissimus atque orthodoxus extitit Carlomannus. Qui talibus auditis, regali solio exsilivit, unaque cum uxore et primoribus palatii sui ad viri Dei corpus pervidendum accessit. Et admirans potentiam Domini, virtutem ejus magnificavit, misericordiam collaudavit, et quia in diebus suis talia ostendere dignatus sit, gloriosum nomen ejus benedixit; nimioque gaudio permotus, inter pias laudes et gratiarum actiones, gaudio eliciente lacrimas fudit. Sed et advenientium itidem quisque fecit; gaudebantque osculari manus et pedes beatissimi viri, quem Dominus honorare dignatus est tanti praerogativa miraculi.

[27] Rex interea memorabilis Carlomannus, una cum optimatibus proceribusque sui palatii, sanctissimi viri membra, suavissimis et, ut ita dixerim, inenarrabilibus odoribus redolentia, sustulit ex vase sepulcri et loculo imposuit, et cum magna laetitia atque honore, necnon hymnorum decantatione, sed et candelabrorum lumine aromatumque suavissimo odore, detulit ante sacrum altare; ibidemque maxima ei munera devovit atque attribuit: vasa scilicet argentea et pallia peregrino opere elaborata, necnon fundos fundorumque redditus, itemque servos praediorumque incolas. Quae singula testamento mandavit, et ecclesiae, in qua sanctum corpus intulit, in perpetuam hereditatem delegavit; sanctique viri ossa nobiliter inibi collocavit. Per cujus intercessionem, piamque interventionem tuam, Domine, supplices exposcimus pietatem, ut qui nostris excessibus gravamur, tua gratissima opitulatione a reproborum numero secerni, justissimaque damnatione liberari, atque in electorum consortio mereamur connumerari; cui est honor et imperium, potestas summa, pietas immensa, bonitas inexhausta, quem decet laus et gloria per cuncta seculorum secula. Amen.

[28] Haec de vita et mirabilibus beati Hugberti, antistitis almi, et de his quae circa corpus ejus ob ejus reverentiam et Domini immensam gloriam praedicandam priscis temporibus celebrata sunt, quamquam infacundo, fideli tamen stilo exarata, ad nos scripta commearunt. Abhinc autem, quomodo qualiterve, monente, immo compellente Christi honore et amore, crescente etiam atque flagrante erga divinum cultum piissimamque sanctorum Dei venerationem fidelium devotione, sub piissimo Deoque amantissimo Hludowico imperatore, in transferendo memorati et saepe memorandi sanctissimi viri corpore sit actum, breviter fideliterque constat esse subnexum.

[29] Anno siquidem octingentesimo tertiodecimo felicissimae incarnationis Domini nostri Jesu Christi, exempto rebus humanis famosissimo imperatore Carolo, victoriosissimo, piissimo, augusto, qui regni Francorum spatia longe lateque dilatavit et Christi gloriam in suis finibus ampliavit, insuper et multarum gentium caecitatem quanta potuit virtute perculit ereptasque profundis tenebris lucis claritate conspicuas reddidit; Hludowicus gloriosus filius ejus sceptra imperialia sibi debita atque a Deo tradita post eum feliciter suscepit. Decebat namque Christum talem ac tantum imperio suo praeficere principem, in quo non modo aviti specimen eluceret imperii, sed et qui mentis nobilitate insignis, prudentia singularis moribusque innocuus, cunctis sibi subjectis fieret tot virtutum excellentia imitabilis. Hic ergo imperii sui primordia talibus tantisque dedicare instituit auspiciis, ut incorrecta corrigerentur, bona collapsa erigerentur et stantia solidarentur, et quisque ordo in regno sibi tradito non passim levitate jactatus a propria regula exorbitaret, sed laicus ordo justitiae deserviret atque armis pacem sanctae Ecclesiae defenderet, monasticus ordo quietem diligeret, orationi vacaret, et qui se seculi actibus secrevisset, eisdem iterum nec voluntate nec necessitate semet subderet, episcopalis autem ordo, ut his omnibus superintenderet, scilicet ut si qui ab his aut voluntate aut necessitate deviarent, eorum sollerti judicio prudentique consilio ad lineam rectitudinis correcti redirent. In quibus, ut revera decet, cum multi imitatione dignissimam talibus ejus monitis praeberent ohtemperantiam, pars horum non minima exstitit Walcaudus venerandus episcopus. Is enim partim divinitatis instinctu et mercedis intuitu, partim vero hujus sacratissimi principis talibus monitionibus incitatus, studebat magnopere plebem sibi a Domino traditam bonorum operum exercitiis nobilitare et de bonis ad meliora semper evehere, ac si quid in episcopio suo resedisset emendatione dignum, totis nisibus in meliorem statum recuperare.

[30] Unde inter cetera, quae emendationem postulabant, obtulit se ejus munificentiae cella quaedam, antiquo nomine vocata Andagium, quae olim quidem inhabitatoribus habitus canonici floruit, sed per excessum temporis vetustate nimia collapsa et deficientibus habitatoribus paene fuerat annullata. Haec ergo se materiam quamdam obtulit ejus munificentiae, in qua liberalitatis suae laxatis habenis, quam vacuus tenacitatis esset non inanibus verbis sed exsecutione ostendit operis. Namque hac paene a fundamentis restaurata, in melioremque statum denuo renovata, posthabita avaritia, nobiliter ejus statum composuit, aedificiis honestis nobilitavit et exceptis praediis quae olim religiosorum virorum largitate possedit, alia de episcopio suo superaddidit, incolasque loci illius monachos esse voluit. Qui ut nullius rei inopes indigentiae manus darent atque a proposito sancto deficerent, ut dictum est, strenue providit et nobiliter ordinavit. Egit namque ut quae vitae forent necessaria nulla deessent, procuravitque ut, quia usibus eorum necessaria subministrabat, ipsi quoque quae divinae forent grata voluntati peragerent et, quantum sibi posse divinitas conferret, nequaquam ab ea declinarent. Adductis namque regularis vitae optimis praeceptoribus, monasticae ordinem vitae eos edocuit, et bonorum operum exercitiis operam dare, tam voce propria quam et lectione divina suasit. Unde et actum est ut ejus studium non inani labore cassaretur, sed super optimam terram jacto verbi semine, citius centuplicato verbi foenore fructus multiplicaretur.

[31] Coeperunt igitur undequaqae in eumdem locum religiositatis cultores confluere, et maxime nobiles viri ex monasterio Sancti Lantberti, qui apostolicae vitae desiderio accensi erant, illuc convolare, viriliterque ejusdem ordinis vitam morum actuumque probitate tenere. Qui postquam detrita sanctae conversationis via, quae olim sibi fuerant aspera, Christo ductore coeperunt fieri levia, augmenta suae perfectionis et devotionis requirentes, adierunt praefatum venerabilem ac devotum antistitem Walcaudum, uti beatissimi Hugberti praesulis ossa eis a loco ejus sepulturae permitteret transferre et in cellulam suae habitationis, ob sui consolationem et confessoris Domini ampliorem honorem, transportare. Qui vocis eorum petitionem, ut pius pater, clementer exaudivit, indignumque locum, quo sancta membra jacebant, tanto confessore judicavit; sed et piam petitionem eorum impleri posse atque debere non abnuit. Attamen, ne incaute ac passim, levitatis errore dictante, id fecisse videretur, ferme tribus annis eorum petitionem distulit.

[32] Sed cum ab ipsis venerandis viris magnopere, ut id eis concederet, exigeretur, prudenti consilio cuncta peragens, Adelbaldum venerabilem virum, metropolitem suum, super hac re consuluit. Qui et ipse in tanta re consilium suum, ut decebat summae humilitatis virum, reputans minimum, ratum duxit ut una christianissimum atque orthodoxum principem Hludovicum imperatorem adirent, et quae eos pulsaret fratrum petitio pariter edicerent. Qui et ipse gloriosus atque invictus augustus, considerans rem pergrandem atque paucorum vires magnitudine sui transcendentem, ad consilium venerabile episcoporum, quod tunc temporis apud Aquasgrani congregatum erat, statuit conferendum, et quid de his esset agendum a sententia sancti conventus magnopere flagitandum. Isdem autem venerabilis ac prorsus Deo amabilis conventus, consideratis undique partibus, scilicet qui et quam rem peterent, sed et reverentia Domini confessoris, sanxerunt tot religiosorum virorum voto sancti viri ossa committi et in monasterio supradicto, ubi religiosius honorarentur, collocari. Quorum sententiae saepedictus pontifex obedientiam praebuit, consilio assensit, et petentibus jam dictis viris venerandis sanctissimi viri Hugberti corpus attribuit.

[33] Nam anno ordinationis ipsius sextodecimo, qui est incarnationis dominicae octingentesimus vicesimus quintus, undecimo kalendas octobris ad beatissimi confessoris ventum est urnam, atque a sacerdotibus cum maxima reverentia a loco sepultur ejus effossa, indidemque cum religiosi populi gradusque ecclesiastici frequentia, in beati Lantberti ecclesiam sancti ossa sunt viri transvecta. Ubi triduo orationibus et vigiliis prosecuta, pridie kalendas octobris ad memoratum monasterium cum loculo suo sunt perlata, ibidemque Christo annuente, ut tanto confessori competebat, sunt mirifice condita. Sed quoniam insignia Christi miracula, quibus multifariam sanctos suos glorificat, nullo modo sunt occulenda, sed magis magisque, quantum fari mortalibus datur, ob ejus laudem et gloriam propagandam, fideliter praeconanda, valde indecens indignumque judicavimus ut ejus magnificentiam, quae nostro seculo circa memorati sancti viri cadaver mirabiliter effulsit, silentio tegamus. Verum, sicut saepe fati venerabilis antistitis Walcaudi et quorumdam aliorum religiosorum virorum veraci relatu didicimus, prorsus ab illa corruptione, quae ob praevaricationem primi parentis justissime naturae humanae poenaliter inflicta est, ejusdem beatissimi viri totius corporis compago ita aliena immunisque est reperta quemadmodum tempore Carlomanni regis legitur fuisse inventa et terrae mandata. Quod quantum sub ipsius principis tempore, erga praefati sancti viri corpus, per tot elapsa secula incorrupte servatum, virtus divina claruerit si quis plene nosse desiderat, seriem hujus libelli paulo superius repetendo perspicaciter legat, ibique quanto honore quantava illaesione et incorruptione protectio divina illud donaverit, rationabiliter comprehensum fideliterque annotatum perfacile colligere quibit. Cum igitur nil detrimenti nihilque corruptionis in corporis ejusdem sancti viri prima translatione, quae facta est sub memorato principe, compertum fuisse didicerit, nullo modo quod in hac secunda, quae facta est a Walcaudo praesule sub piissimo Deoque amabili Hludovico caesare, saepe dicti sancti viri corpus solidum illaesumque, eadem Christi gratia protegente, inveniri quiverit, dubitabit. Ac per hoc totius ambiguitatis nubilo exutus, veritatisque luce perspicuae perfusus nil nisi quod miretur et unde divinae potentiae multiplices grates digne persolvat inveniens, Deum procul dubio mirabilem gloriosumque, sicut in ceteris sanctis suis, ita quoque in hujus fidelissimi servuli sui corpore, tot tantorumque donorum praerogativis, legi naturae vim inferentibus, honorato et glorificato, toto annisu praedicandum cernuis vocibus exclamabit.

[34] Interfluxit autem spatium temporis a prima usque ad secundam translationem annorum circiter septuaginta quinque, regnante Domino nostro Jesu Christo et pollicente suis se usque ad consummationem seculi adfuturum fidelibus, eorumque agonibus misericorditer opitulante, triumphosque feliciter atque ineffabiliter remunerante: qui vivit cum Deo Patre et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per infinita secula seculorum. Amen.