Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

DE MYSTERIIS.


magis inter se quae per similiorem modum referuntur ad primum atque ultimum· Bonum duplex. quod super essentiam. quod secundum essentiam. Essentia est proprietas deorum omnium. Ipsum vero bonum super essentiam: et dicitur causa boni. scilicet essentialis boni principium proinde secundum gradus essentiae: gradus deorum inter se distinguntur. Animabus rationalibus ultimis non inest essentiale bonum sicut diis, sed participatio boni secundum pulchritudinem intellectualem. sed haec immobiliter inest.


De ordine superiorum


ANimae nostrae in divinorum generibus computantur. Heroes sunt maiores hominibus ergo multo grandiores sunt daemones. Primum divinorum est ipsum bonum. diíque sequentes. ultimum particulares animae rationales, horum media duo sunt scilicet heroes prope animas et daemones prope deos, sicut inter ignem ac terram est aer et aqua. Heroes et si potentia, virtute, pulchritudine, magnitudine nobis praestant, tamen cum anima nostra et vita eius multum congruunt·

Daemones sunt superiores heroibus, et ministri deorum tanquam architectorum in opificio mundano. Quae sunt in diis ineffabilia et occulta, daemones exprimunt atque patefaciunt.

Daemones et heroes accommodant inferioribus universales. simplices. immobiles deorum dotes. et conciliant omnia, atque harmonici consensus et compassionis omnium invicem sunt auctores. Traducunt divina ad nos, et nostra aequaliter ad divina producunt. praeterea gradus in donis superiorum. et in praeparatione suscipientium aeque disponunt.

Diversa divinorum genera differunt inter se per triplicem modum proprietatum scilicet quantum ad essentias, et virtutes et actiones pertinet.

Proprietas deorum est unitas permanentia in se ipsis, immobilis motionum causae providentia eminens. nihilque commune habens cum his quibus providet, atque haec proprietas in eis secundum essentiam, et virtutem, actionemque servantur. Animarum proprietas est declinatio ad multitudinem, et motum coniunctionemque cum diis, atque ad accipiendum ab aliis aliquid et ea motu vitali replenda, et congruendum ubique cum omnibus, partim manentibus, partim vero fluentibus: et ad omnia in se et per se ipsam contemperanda. haec vero proprietas in eis secundum essentiam et virtutem, actionemque servatur.

Proprietates daemonum sunt continere in se dotes deorum inferiori quidem modo quam dii, sed sub idea, rationeque earum continere deteriorum conditiones, dum scilicet multiplicatur quidem, sed unite miscetur quoque, sed impermixte. movetur denique sed stabi

a iii