Pagina:De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum Proclus in Platonicum Alcibiadem de anima, atque daemone. De sacrificio et magia. Venetiis - Manutius, (1497).pdf/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est

IAMBLICHUS.


liter. Heroes contra sub conditione multitudinis et motus permistionisque unitatem. identitatem. statum. excellentiam habent. Daemones et heroes sunt proximi extremis. illi quidem diis, hi animabus.

Differentiae daemonum ad heroes praecipue· quoniam heroes magis aliquando declinant ad particularia, mobiliáque quam daemones.

Duo media scilicet daemones, heroésque componuntur ex proprietatibus extremorum scilicet deorum atque animarum. sed in daemonibus plus est divini, in heroibus plus humani.


Quomodo superiorum actiones inter se distinguantur


DIi tenent entium summum, animae infimum. Dii possunt omnia momento uniti. animae contra, nec omnia, neque momento, neque unitae. dii faciunt, curántque omnia non inclinati. animae cum inclinatione et conversione quadam agunt. dii sunt praecipuae causae. animae ex illorum voluntate perpetuo pendent. dii vigore celerrimo fines suos intimos una cum principiis comprehendunt animae ab aliis in alia ab imperfecto ad perfectum pergunt.

Dii comprehendi nequeunt aliqua mensura vel forma. animae inclinatione et habitudine nutu detinentur, atque superantur. Et appetitu deteriorum. familiaritatéque tanguntur, et certas inde contrahunt qualitates.


De intellectu et anima


INtellectus omnium opifex adest semper omnibus diis plenis‹s›ime per actum unum in se ipso manentem. anima est particeps intellectus magis partibilis, multiformísque ad gubernationem accommodari, ac naturaliter inanimatis providet alias aliis figuris affecta. Item diis adest à causis superioribus ordo, ipsáque pulchritudo vel causae utriusque. animae vero adest ordo, intellectualísque pulchritudo. Item in diis est mensura in omnia potens. anima vero mensuram illam determinatur ac per eam agit in aliqua, Daemones et heroes tanquam medii inter deos, et animas competenti proportione quo ad extrema et se ipsos pertinet componuntur ex proprietatibus tam animarum quam deorum quas in superioribus enarravimus.

Si vis ergo deorum speciem apprehendere. proprietates animae rationalis ultimae cogita, et oppositas in perfectione diis attribue. Si speciem daemonis componere placet, ex utrisque compone plus interim divinitatis attribuens. si denique species herois verum ex ambobus plus tamen de animae conditionibus inserens. Carpit Porphy

rium separata