Jump to content

A New Latin Primer/VII

E Wikisource
 VI VIII 
LESSON VII

Epistulam habeō. Epistulam nautae ostendō. Nauta epistulam videt. Epistulam spectat. Est epistula nautae. Nauta epistulam cupit. Nautae epistulam dō. Nunc epistulam habet et laetus est. Mihi grātiās agit. Epistulam legit. In epistulā est pictūra. Nunc mihi pictūram mōnstrat.

Haec est casa Americāna. Haec casa iānuam habet. Iānua est clausa. Multās fenestrās quoque habet. Fenestrae sunt magnae. Fenestra Americāna mihi grāta est. Estne tibi grāta?

Haec est casa Rōmāna. Casa nōn est magna; est parva.

Iānuam habet. Iānua est aperta. Fenestrās habet sed nōn multās fenestrās. Fenestrae Rōmānae nōn sunt magnae; sunt parvae. Fenestrae Rōmānae sunt altae. Nōn sunt clārae. Fenestrās Rōmānās nōn amō. Fenestrās Americānās laudō. Americānī fenestrās apertās saepe habent. Fenestrae Rōmānae nōn sunt apertae; sunt clausae. Fenestrās apertās laudō.


Hīc non habitat vir. Ibi habitat vir. Hic vir est poēta clārus et benignus. Casam habet et cūrat. Nunc fēminae in silvā ambulant. Nunc poēta iānuam aperit et feminās videt. Fēminae rosās portant. Poētae rosās ostendunt et poēta est laetus quod rosae sunt grātae et rosās nōn habet. Fēminae poētae rosās dant. Poēta fēminīs grātiās agit. Hoc dōnum est poētae grātum. Nunc iānuam claudit. Rosās cūrat et laudat.

Interdum poēta est in schola quod amīcus magistrae est. Saepe fābulās nārrat. In silvā cum discipulīs ambulat quoque. Saepe discipulī cum poētā ambulāre cupiunt. Poēta est discipulīs cārus. Est benignus quoque. Suntne poētae tibi benignī? Poētae sunt mihi benignī, sed ego sum magistra. Esne tū poēta? Pater meus est poēta et in Britanniā habitat. Epistulās patris meī legere cupiō. Interdum in epistulīs patris sunt dōna. Bene est. Patrī grātiās agō, quod dōna sunt pecūnia et pictūrae. Ē multīs terrīs pater pictūrās portat. Pater meus est poēta clārus. Fāma est magna.

 VI VIII