XXXIX | Saturnalia |
Prō comitibus suīs fortis eques stetit et hoc dīxit: “Nōs sumus cīvēs quī in rēgnō habitāmus. Rēx quī nōn hīc habitat imperium in hōc rēgnō habet. Nōs rēgī omnia quae petit damus et multōs annōs dedimus. Omnia imperāta rēgis facimus. Intereā quid rēx nōbīs dat? Quid recipimus ex rēge? Honōremne an iniūriam recipimus? Utrum vult rēx? Pācem? An bellum? Quid nōs facere dēbēmus? Quid facere possumus? Apud mē sunt tēla. Haec tēla sūmam. Vōs quoque tēla capite. Nōlīte ad loca eōrum ea restituere. Prō cīvibus usque ad fīnem vītae pugnābimus!”
Ex illō locō exiērunt illī cīvēs et magnā vī pugnāre coepērunt. Tum bellum grave inceptum est. Castella et castra rēgis cīvēs circumvēnērunt et ignibus dēlēvērunt. Numquam cīvēs sē recēpērunt at semper mīlitēs rēgis fūgērunt. Vigilēs dispositī sunt; alter vigil alterum successit (vigiliās nōn habuērunt quod nōn erant Rōmānī); pontēs frāctī sunt et secūribus caesī sunt. Omnia genera tēlōrum cīvēs habuērunt quod paucī cīvēs mīlitēs fuerant ubi bellum inceptum est. Cīvēs urbis huius pācem amāverant. Tamen quamquam mīlitēs nōn fuerant, cīvēs validī fuerant et mox mīlitēs bonī factī sunt. Diū pugnātum est. Tandem cīvēs vīcērunt et hodiē nōs sumus līberī quod eques fortis hoc dīxit: “Rēx nōbīs nōn benignus est. Līber erō aut moriar.”
XXXIX | Saturnalia |