Jump to content

A New Latin Primer/XXXI

Unchecked
E Wikisource
 XXX XXXII 
LESSON XXXI

Exercitus imperātōrem ūnum habet. Sunt multī ducēs. Imperātor imperat; ducēs pārent. Deinde ducēs imperant et reliquī mīlitēs pārent. In exercitū sunt multae legiōnēs. Circiter tria mīlia mīlitum “legiō” appellantur. Īdem imperātor omnēs legiōnēs quae in exercitū sunt dūcit, sed ūna legiō ūnum ducem habet; itaque in exercitū sunt multī ducēs. Imperātor bonus semper hostēs vincit quod mīlitēs eum amant et laetī eunt ubi dūcit. Semper bonus imperātor castra in locō idōneō pōnit et numquam mīlitēs in locum inīquum dūcit. Ubi pugnat, proelium numquam est in locō inīquō. Imperātor ipse nōn est deus, sed est vir quī virtūtem multam habet et multa scit et multa putat. Sī perīculum est magnum, imperātor ipse mīlitēs dūcit. Tum mīlitēs fortiter pugnant et vincunt.

Ōlim erat malus imperātor. Nēmō eum nōn bonum esse putāvit, sed bona cōnsilia nōn cēpit. Castra nōn in summō monte posuit sed sub monte. Trāns flūmen quod prope castra erat in ulteriōre rīpā erant hostēs fortēs. Bonus imperātor hōs hostēs dūxit. Cōpiās suās dīvīsit. Aliae legiōnēs in castrīs mānsērunt. Aliās legiōnēs trāns flūmen circum montem ad summum montem dūxit et hae subitō dē monte cucurrērunt. Per nivem cucurrērunt. Exercitum hostium vīcērunt et castra expugnāvērunt. Multa mīlia mīlitum necāta sunt et reliquī sē in fugam dedērunt. Magna erat praeda quam hostēs cēpērunt. Ab eōdem imperātōre numquam iterum ille exercitus ductus est quod imperātor bonus nōn erat.

 XXX XXXII