Ab Urbe Condita - Periochae/liber LVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LVI Liber LVIII Fairytale right blue.png

Scipio Africanus Numantiam obsedit et corruptum licentia luxuriaque exercitum ad seuerissimam militiae disciplinam reuocauit. Omnia deliciarum instrumenta recidit, duo milia scortorum a castris eiecit, militem cotidie in opere habuit et XXX dierum frumentum ad septenos uallos ferre cogebat. Aegre propter onus incedenti dicebat: "cum gladio te uallare scieris, uallum ferre desinito"; alii scutum parum habiliter ferenti, "amplius eum scutum iusto ferre, neque id se reprehendere, quando melius scuto quam gladio uteretur ". Quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, uitibus, si extraneus, uirgis cecidit. Iumenta omnia, ne exonerarent militem, uendidit. Saepe aduersus eruptiones hostium feliciter pugnauit. Vaccaei obsessi liberis coniugibusque trucidatis ipsi se interemerunt.

Scipio amplissima munera missa sibi ab Antiocho, rege Syriae, cum celare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali accepturum se esse dixit omniaque ea quaestorem referre in publicas tabulas iussit: ex his se uiris fortibus dona esse daturum. Cum undique Numantiam obsidione clusisset et obsessos fame uideret urgeri, hostes qui pabulatum exierant, uetuit occidi, quia diceret uelocius eos absumpturos frumenti quod haberent, si plures fuissent.