Liber LIX | Liber LXI |
L. Aurelius cos. bellantes Sardos subegit.
M. Fuluius Flaccus primus transalpinos Liguras domuit bello, missus in auxilium Massiliensium aduersus Salluuios Gallos, qui fines Massiliensium populabantur.
L. Opimius praetor Fregellanos, qui defecerant, in deditionem accepit, Fregellas diruit.
Pestilentia in Africa ab ingenti lucustarum multitudine et deinde necatarum strage fuisse traditur.
Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXCIIII milia DCCXXXVI.
C. Gracchus, Tiberi frater, trib. plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquot leges tulit, inter quas frumentariam, ut senis et triente frumentum plebi daretur; alteram legem agrariam quam et frater eius tulerat; tertiam, qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem corrumperet, ut sescenti ex equite in curiam sublegerentur et, quia illis temporibus CCC tantum senatores erant, DC equites CCC senatoribus admiscerentur, id est ut equester ordo bis tantum uirium in senatu haberet. Et continuato in alterum annum tribunatu legibus agrariis latis effecit ut complures coloniae in Italia deducerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse triumuir creatus coloniam deduxit.
Praeterea res a Q. Metello cos. aduersus Baleares gestas continet, quos Graeci Gymnesios appellant, quia aestatem nudi exigunt. Baleares a teli missu appellati aut a Balio, Herculis comite ibi relicto, cum Hercules ad Geryonem nauigaret.
Motus quoque Syriae referuntur, in quibus Cleopatra Demetrium uirum suum et Seleucum filium indignata quod occiso patre eius a se iniussu suo diadema sumpsisset, interemit.