Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXIX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXVIII Liber LXX Fairytale right blue.png

L. Apuleius Saturninus, adiuuante C. Mario et per milites occiso A. Nunnio competitore tribunus plebis per uim creatus, non minus uiolenter tribunatum, quam petierat, gessit et cum legem agrariam per uim tulisset, diem dixit. Qui cum a bonis ciuibus defenderetur, ne causa certaminum esset, in exilium uoluntarium, Rhodum profectus est, ibique audiendo et legendo magnos uiros auocabatur.

Profecto C. Marius, seditionis auctor, cui sextum consulatum pecunia per tribus sparsa emerat, aqua et igni interdixit.

Idem Apuleius Saturninus trib. pleb. C. Memmium, candidatum consulatus, quoniam aduersarium eum actionibus suis timebat, occidit. Quibus rebus concitato senatu, in cuius causam et C. Marius, homo uarii mutabilis ingenii consiliique semper secundum fortunam, transierat, oppressus armis cum Glaucia praetore et aliis eiusdem furoris sociis bello quodam interfectus est.

Q. Caecilius Metellus ab exilio ingenti totius ciuitatis fauore reductus est.

M'. Aquilius procos. in Sicilia bellum seruile excitatum confecit.