Ab Urbe Condita - Periochae/liber LXXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber LXXVI Liber LXXVIII Fairytale right blue.png

Cum P. Sulpicius trib. pleb. auctore C. Mario perniciosas leges promulgasset, ut exsules reuocarentur et noui ciues libertinique in tribus distribuerentur et ut C. Marius aduersus Mithridaten, Ponti regem, dum crearetur, et aduersantibus consulibus Q. Pompeio et L. Syllae uim intulisset, occiso Q. Pompeio, Q. Pompei cos. filio, genero Syllae, L. Sylla cos. cum exercitu in urbem uenit et aduersus factionem Sulpici et Mari in ipsa urbe pugnauit eamque expulit. Ex qua XII a senatu hostes, inter quos C. Marius pater et filius, iudicati sunt.

P. Sulpicius cum in quadam uilla lateret, indicio serui sui retractus et occisus est. Seruus ut praemium promissum indici haberet, manumissus et ob scelus proditi domini de Saxo deiectus est.

C. Marius filius in Africam traiecit. C. Marius pater cum in paludibus Minturnensium lateret, extractus est ab oppidanis, et cum missus ad occidendum eum seruus natione Gallus maiestate tanti uiri perterritus recessisset, impositus publice naui delatus est in Africam.

L. Sylla ciuitatis statum ordinauit, exinde colonias deduxit.

Q. Pompeius cos. ad accipiendum a Cn. Pompeio procos. exercitum profectus consilio eius occisus est.

Mithridates, Ponti rex, Bithynia et Cappadocia occupatis et pulso Aquilio legato Phrygiam, prouinciam populi R., cum ingenti exercitu intrauit.