Ab Urbe Condita - Periochae/liber X

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber IX Liber XI Fairytale right blue.png

Coloniae deductae sunt Sora et Alba et Carsioli. Marsi in deditionem accepti sunt.

Collegium augurum ampliatum est, ut essent nouem, cum antea quaterni fuissent.

Lex de prouocatione ad populum a Murena cos. tertio tunc lata est. Duae tribus adiectae sunt, Aniensis et Terentina.

Samnitibus bellum indictum est et aduersus eos saepe prospere pugnatum est.

Cum aduersus Etruscos, Vmbros, Samnites, Gallos, P. Decio et Q. Fabio ducibus pugnaretur et Romanus exercitus in magno discrimine esset, P. Decius, secutus patris exemplum, deuouit se pro exercitu et morte sua uictoriam eius pugnae populo R. dedit.

Papirius Cursor Samnitium exercitum, qui de iureiurando obstrictus quo maiore constantia uirtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit.

Census actus est, lustrum conditum. Censa sunt ciuium capita CCLXXII milia et CCCXX.