Ab Urbe Condita - Periochae/liber XIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XII Liber XIV Fairytale right blue.png

Valerius Laeuinus cos. parum prospere aduersus Pyrrhum pugnauit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id proelium cum corpora Romanorum qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia uersa in hostem inuenit populabundusque ad urbem Romanam processit. C. Fabricius missus ad eum a senatu, ut de redimendis captiuis ageret, frustra ut patriam desereret a rege temptatus est. Captiui sine pretio remissi sunt. Cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petiit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur. De qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter ualetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, uenit in curiam et sententia sua tenuit ut id Pyrrho negaretur.

Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. Censa sunt ciuium capita CCLXXXVII milia CCXXII.

Iterum aduersus Pyrrhum dubio euentu pugnatum est.

Cum Carthaginiensibus quarto foedus renouatum est.

Cum C. Fabricio consuli is qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur uenenum se regi daturum, cum indicio ad regem remissus est.

Res praeterea contra Lucanos et Bruttios, Samnites et Etruscos prospere gestas continet.