Ab Urbe Condita - Periochae/liber XL

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXXIX Liber XLI Fairytale right blue.png

Cum Philippus liberos eorum quos in uinculis habebat nobilium hominum conquiri ad mortem iussisset, Theoxena, uerita pro liberis suis admodum pueris regis libidinem, prolatis in medium gladiis et poculo in quo uenenum erat, suasit his ut imminens ludibrium morte effugerent et cum persuasisset, et ipsa se interemit.

Certamina inter filios Philippi, Macedoniae regis, Persen et Demetrium, referuntur; et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et adfectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, ueneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen uenit.

Item res in Liguribus et Hispania contra Celtiberos a compluribus ducibus feliciter gestas continet.

Colonia Aquileia deducta est.

Libri Numae Pompili in agro L. Petilli scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inuenti sunt et Graeci et Latini.

In quibus cum pleraque dissoluendarum religionum praetor, ad quem delati erant, legisset, iurauit senatui contra rem p. esse ut legerentur seruarenturque. Ex S. C. in comitio exusti sunt.

Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius fili, in eum delationibus impulsus ueneno sustulisset, et de poena Persei cogitauit uoluitque Antigonum potius, amicum suum, successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est. Perseus regnum excepit.