Ab Urbe Condita - Periochae/liber XLV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XLIV Liber XLVI Fairytale right blue.png

Perseus ab Aemilio Paulo in Samothace captus est.

Cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis, qui iuberent ab solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popilius uirga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret. Qua asperitate effecit ut Antiochus bellum omitteret.

Legationes gratulantium populorum atque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. fauerant, exclusa. Postera die cum de eo quaereretur ut his bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt; nec tamquam socii, nec tamquam hostes dimissi.

Macedonia in prouinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Seruio Sulpicio Galba triumphauit et Persen cum tribus filiis duxit ante currum. Cuius triumphi laetitia ne solida ei contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est, quorum alterius mors triumphum patris praecessit, alterius secuta est.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXII milia DCCCV.

Prusias, Bithyniae rex, Romam, ut senatui gratias ageret ob uictoriam ex Macedonia partam, uenit et Nicomedem filium senatui commendauit. Rex plenus adulationis libertum se populi R. dicebat.