Jump to content

Ab Urbe Condita - Periochae/liber XLVII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XLVI Liber XLVIII 

Cn. Tremellio pr. multa dicta est, quod cum M. Aemilio Lepido, pontifice maximo, iniuriose contenderat sacrorumque quam magistratuum ius potentius fuit.

Lex de ambitu lata.

Lustrum a censoribus conditum est. Censa sunt ciuium capita CCCXVIII milia CCCXVI.

Princeps senatus lectus Aemilius Lepidus.

Inter Ptolemaeos fratres, qui dissidebant, foedus ictum, ut alter Aegypto, alter Cyrenis regaret.

Ariarathes, Cappadociae rex, consilio Demetri, Syriae regis, et uiribus pulsus regno a senatu restitutus est.

Missi a senatu qui inter Masinissam et Carthaginienses de agro iudicarent.

C. Marcius cos. aduersus Dalmatas primum parum prospere, postea feliciter pugnauit. Cum quibus bello confligendi causa fuit quod Illyrios, socios populi R., uastauerant eamdemque gentem Cornelius Nasica cos. domuit. Q. Opimius cos. Transalpinos Liguras, qui Massiliensium oppida, Antipolim et Nicaeam, uastabant, subegit.

Praeterea res in Hispania a compluribus parum prospere gestas continet.

Consules anno quingentesimo nonagesimo octauo ab urbe condita magistratum kal. ian. inire coeperunt. Mutandi comitia causa fuit quod Hispani rebellabant.

Legati ad disceptandum inter Carthaginienses et Masinissam missi nuntiauerunt uim naualis materiae se Carthagine deprehendisse. Aliquot praetores a prouinciis auaritiae nomine accusati damnati sunt.