Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXII Liber XXIV Fairytale right blue.png

Campani ad Hannibalem defecerunt. Nuntius Cannensis uictoriae, Mago, Carthaginem missus anulos aureos corporibus occisorum detractos in uestibulo curiae effudit, quos excessisse modii mensuram traditur. Post quem nuntium Hannon, uir ex Poenis nobilibus, suadebat senatui Carthaginensium ut pacem a populo Romano peterent, nec tenuit obstrepente Barcina factione.

Claudius Marcellus praetor ad Nolam, eruptione aduersus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnauit.

Casilinum a Poenis obsessum ita fame uexatum est ut lora et pelles scutis detractas et mures inclusi essent. Nucibus per Vulturnum amnem a Romanis missis uixerunt.

Senatu ex equestri ordine hominibus CXCVII suppletus est.

L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est.

Cn. et P. Scipiones in Hispania Asdrubalem uicerunt et Hispaniam suam fecerunt.

Reliquiae Cannensis exercitus in Siciliam relegatae sunt, ne decederent inde nisi finito bello.

Sempronius Gracchus cos. Campanos cecidit.

Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et uicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.

Inter Philippum, Macedoniae regem, et Hannibalem societas iuncta est.

Praeterea in Hispania feliciter a Publio et Cn. Scipionibus, in Sardinia a T. Manlio praetore aduersus Poenos res gestas continet, a quibus Hasdrubal dux et Mago et Hanno capti.

Exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique uiribus eneruaretur.