Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXIV Liber XXVI Fairytale right blue.png

P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus.

Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuuenes, qui se noctu uenatum ire simulabant, cepit.

Ludi Apollinares ex Marci carminibus, quibus Cannensis clades praedicta fuerat, instituti sunt.

A Q. Fuluio et Ap. Claudio coss. aduersus Hannonem, Poenorum ducem, prospere pugnatum est.

Tib. Sempronius Gracchus procos. ab hospite suo Lucano in insidias deductus a Magone interfectus est.

Centenius Paenula, qui centurio militauerat, cum petisset a senatu ut sibi exercitus daretur pollicitusque esset, si hoc impetrasset, de Hannibale uictoriam, VIII milibus acceptis militum dux factus conflixit acie cum Hannibale et cum exercitu caesus est.

Capua obsessa est a Q. Fuluio et Ap. Claudio coss.

Cn. Puluilis praetor male aduersus Hannibalem pugnauit. In quo proelio XX milia hominum ceciderunt ; ipse cum equitibus CC effugit.

Claudius Marcellus Syracusas expugnauit tertio anno et ingentem uirum gessit. In eo tumultu captae urbis Archimedes intentus formis, quas in puluere descripserat, interfectus est.

P. et Cn. Scipiones in Hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octauo quam in Hispaniam ierunt. Amissaque eius prouinciae possessio foret, nisi L. Marci, equitis Romani, uirtute et industria contractis exercituum reliquiis, eiusdem hortatu bina castra hostium expugnata essent.

Ad XXVII milia hominum caesa, captos ad mille octingentos triginta, praeda ingens capta. "Dux" Marcius appellatus est.