Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXIX Liber XXXI Fairytale right blue.png

Scipio in Africa Carthaginienses et eumdem Syphacem, Numidiae regem, Hasdrubalemque pluribus proeliis uicit adiuuante Masinissa, bina hostium castra expugnauit, in quibus XL milia hominum ferro ignique consumpta sunt.

Syphacem per C. Laelium et Masinissam cepit.

Masinissa Sophonibam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, captam statim adamauit et nuptiis factis uxorem habuit; castigatus a Scipione uenenum ei misit, quo illa hausto decessit.

Effectumque multis Scipionis uictoriis ut Carthaginienses in desperationem acti in auxilium publicae salutis Hannibalem euocarent. Isque anno XVI Italia decedens in Africam traiecit temptauitque per conloquium pacem cum Scipione componere, et cum de condicionibus pacis non conuenisset, acie uictus est. Pax Carthaginiensibus petentibus data est. Hannibal Gisgonem pacem dissuadentem manu sua detraxit, excusata deinde temeritate facti ipse pacem suasit.

Masinissae regnum restitutum est.

Reuersus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est. Scipio Africanus incertum militari prius fauore am populari aura ita cognominatus sit. Primus certe hic imperator uictae nomine a se gentis nobilitatus est.

Mago bello quo in agro Insubrum cum Romanis conflixerat uulneratus, dum in Africam per legatos reuocatis reuertitur, ex uulnere mortuus est.