Ab Urbe Condita - Periochae/liber XXXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXXII Liber XXXIV Fairytale right blue.png

T. Quintius Flamininus procos. cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie uicto debellauit. L. Quintius Flamininus, ille frater procos., Acarnanas, Leucade urbe quod caput est Acarnanum expugnata, in deditionem accepit.

Pax petenti Philippo Graecia liberata data est.

Attalus ab Thebis ob subitam ualetudinem Pergamum translatus decessit.

C. Sempronius Tuditanus praetor ab Celtiberis cum exercitu caesus est.

L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus coss. Boios et Insubres Gallos subegerunt.

Marcellus triumphauit.

Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas ab aduersae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum aduersus Romanos parantem.